[1] Omni
sollicitudine curam gerat abbas circa delinquentes fratres, quia non est
opus sanis medicus sed male habentibus. [2]
Et ideo uti debet omni modo ut sapiens medicus, immittere senpectas, id est
seniores sapientes fratres, [3]
qui quasi secrete consolentur fratrem fluctuantem et provocent ad humilitatis
satisfactionem et consolentur eum ne abundantiori tristitia absorbeatur,
[4] sed, sicut ait
item apostolus, confirmetur in eo caritas et oretur pro eo ab omnibus.
[5] Magnopere enim
debet sollicitudinem gerere abbas et omni sagacitate et industria currere, ne
aliquam de ovibus sibi creditis perdat. [6]
Noverit enim se infirmarum curam suscepisse animarum, non super sanas
tyrannidem; [7] et
metuat prophetae comminationem per quam dicit Deus: Quod crassum videbatis
assumebatis et quod debile erat proiciebatis. [8]
Et pastoris boni pium imitetur exemplum, qui, relictis nonaginta novem ovibus
in montibus, abiit unam ovem quae erraverat quaerere; [9] cuius infirmitati in
tantum compassus est, ut eam in sacris humeris suis dignaretur imponere et sic
reportare ad gregem.
|