Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Sancti Benedicti
S. Benedicti Regula

IntraText CT - Text

  • Caput XXVIII De iis, qui saepius correcti non emendantur
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Caput XXVIII De iis, qui saepius correcti non emendantur

[1] Si quis frater frequenter correptus pro qualibet culpa, si etiam excommunicatus non emendaverit, acrior ei accedat correptio, id est ut verberum vindicta in eum procedant. [2] Quod si nec ita correxerit, aut fortequod absitin superbia elatus etiam defendere voluerit opera sua, tunc abbas faciat quod sapiens medicus: [3] si exhibuit fomenta, si unguenta adhortationum, si medicamina scripturarum divinarum, si ad ultimum ustionem excommunicationis vel plagarum virgae, [4] et iam si viderit nihil suam praevalere industriam, adhibeat etiamquod maius estsuam et omnium fratrum pro eo orationem, [5] ut Dominus qui omnia potest operetur salutem circa infirmum fratrem. [6] Quod si nec isto modo sanatus fuerit, tunc iam utatur abbas ferro abscisionis, ut ait Apostolus: Auferte malum ex vobis, [7] et iterum: Infidelis, si discedit, discedat, [8] ne una ovis morbida omnem gregem contagiet.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License