[1] Cellararius monasterii
eligatur de congregatione, sapiens, maturis moribus, sobrius, non multum edax,
non elatus, non turbulentus, non iniuriosus, non tardus, non prodigus, [2] sed timens Deum; qui omni
congregationi sit sicut pater.
[3] Curam gerat
de omnibus; [4]
sine iussione abbatis nihil faciat. [5]
Quae iubentur custodiat; [6]
fratres non contristet. [7]
Si quis frater ab eo forte aliqua irrationabiliter postulat, non spernendo eum
contristet, sed rationabiliter cum humilitate male petenti deneget.
[8] Animam suam
custodiat, memor semper illud apostolicum quia qui bene ministraverit gradum
bonum sibi acquirit. [9]
Infirmorum, infantum, hospitum pauperumque cum omni sollicitudine curam gerat,
sciens sine dubio quia pro his omnibus in die iudicii rationem redditurus est.
[10] Omnia vasa
monasterii cunctamque substantiam ac si altaris vasa sacrata conspiciat. [11] Nihil ducat neglegendum. [12] Neque avaritiae studeat,
neque prodigus sit et stirpator substantiae monasterii, sed omnia mensurate
faciat et secundum iussionem abbatis.
[13] Humilitatem
ante omnia habeat, et cui substantia non est quod tribuatur, sermo responsionis
porrigatur bonus, [14]
ut scriptum est: Sermo bonus super datum optimum. [15] Omnia quae ei iniunxerit
abbas, ipsa habeat sub cura sua; a quibus eum prohibuerit, non praesumat. [16] Fratribus constitutam
annonam sine aliquo typho vel mora offerat, ut non scandalizentur, memor divini
eloquii quid mereatur qui scandalizaverit unum de pusillis.
[17] Si
congregatio maior fuerit, solacia ei dentur, a quibus adiutus et ipse aequo
animo impleat officium sibi commissum. [18]
Horis competentibus dentur quae danda sunt et petantur quae petenda sunt, [19] ut nemo perturbetur neque
contristetur in domo Dei.
|