Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Sancti Benedicti S. Benedicti Regula IntraText CT - Text |
|
|
Prologus[1] Obsculta, o fili, praecepta magistri, et inclina aurem cordis tui, et admonitionem pii patris libenter excipe et efficaciter comple, [2] ut ad eum per oboedientiae laborem redeas, a quo per inoboedientiae desidiam recesseras. [3] Ad te ergo nunc mihi sermo dirigitur, quisquis abrenuntians propriis voluntatibus, Domino Christo vero regi militaturus, oboedientiae fortissima atque praeclara arma sumis. [4] In primis, ut quicquid agendum inchoas bonum, ab eo perfici instantissima oratione deposcas, [5] ut qui nos iam in filiorum dignatus est numero computare non debet aliquando de malis actibus nostris contristari. [6] Ita enim ei omni tempore de bonis suis in nobis parendum est ut non solum iratus pater suos non aliquando filios exheredet, [7] sed nec, ut metuendus dominus irritatus a malis nostris, ut nequissimos servos perpetuam tradat ad poenam qui eum sequi noluerint ad gloriam. [8] Exsurgamus ergo tandem aliquando excitante nos scriptura ac dicente: Hora est iam nos de somno surgere, [9] et apertis oculis nostris ad deificum lumen, attonitis auribus audiamus divina cotidie clamans quid nos admonet vox dicens: [10] Hodie si vocem eius audieritis, nolite obdurare corda vestra. [11] Et iterum: Qui habet aures audiendi audiat quid spiritus dicat ecclesiis. [12] Et quid dicit? Venite, filii, audite me; timorem Domini docebo vos [13] Currite dum lumen vitae habetis, ne tenebrae mortis vos comprehendant. [14] Et quaerens Dominus in multitudine populi cui haec clamat operarium suum, iterum dicit: [15] Quis est homo qui vult vitam et cupit videre dies bonos? [16] Quod si tu audiens respondeas: Ego, dicit tibi Deus: [17] Si vis habere veram et perpetuam vitam, prohibe linguam tuam a malo et labia tua ne loquantur dolum; deverte a malo et fac bonum, inquire pacem et sequere eam. [18] Et cum haec feceritis, oculi mei super vos et aures meas ad preces vestras, et antequam me invocetis dicam vobis: Ecce adsum. [19] Quid dulcius nobis ab hac voce Domini invitantis nos, fratres carissimi? [20] Ecce pietate sua demonstrat nobis Dominus viam vitae. [21] Succinctis ergo fide vel observantia
bonorum actuum lumbis nostris, per ducatum evangelii pergamus itinera eius, ut
mereamur eum qui nos vocavit in regnum suum videre. [35] Haec complens Dominus exspectat nos cotidie his suis sanctis monitis factis nos respondere debere. [36] Ideo nobis propter emendationem malorum huius vitae dies ad indutias relaxantur, [37] dicente Apostolo: An nescis quia patientia Dei ad paenitentiam te adducit? [38] Nam pius Dominus dicit: Nolo mortem peccatoris, sed convertatur et vivat. [39] Cum ergo interrogassemus Dominum, fratres, de habitatore tabernaculi eius, audivimus habitandi praeceptum, sed si compleamus habitatoris officium. [40] Ergo praeparanda sunt corda nostra et corpora sanctae praeceptorum oboedientiae militanda, [41] et quod minus habet in nos natura possibile, rogemus Dominum ut gratiae suae iubeat nobis adiutorium ministrare. [42] Et si, fugientes gehennae poenas, ad vitam volumus pervenire perpetuam, [43] dum adhuc vacat et in hoc corpore sumus et haec omnia per hanc lucis vitam vacat implere, [44] currendum et agendum est modo quod in perpetuo nobis expediat. [45] Constituenda est ergo nobis dominici schola servitii. [46] In qua institutione nihil asperum, nihil grave, nos constituturos speramus; [47] sed et si quid paululum restrictius, dictante aequitatis ratione, propter emendationem vitiorum vel conservationem caritatis processerit, [48] non ilico pavore perterritus refugias viam salutis quae non est nisi angusto initio incipienda. [49] Processu vero conversationis et fidei, dilatato corde inenarrabili dilectionis dulcedine curritur via mandatorum Dei, [50] ut ab ipsius numquam magisterio discedentes, in eius doctrinam usque ad mortem in monasterio perseverantes, passionibus Christi per patientiam participemur, ut et regno eius mereamur esse consortes. Amen. |
Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License |