Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Sancti Benedicti S. Benedicti Regula IntraText CT - Text |
|
|
Caput XL De mensura potus[1] Unusquisque proprium habet donum ex Deo, alius sic, alius vero sic; [2] et ideo cum aliqua scrupulositate a nobis mensura victus aliorum constituitur. [3] Tamen infirmorum contuentes imbecillitatem, credimus heminam vini per singulos sufficere per diem. [4] Quibus autem donat Deus tolerantiam abstinentiae, propriam se habituros mercedem sciant. [5] Quod si aut loci necessitas vel labor aut ardor aestatis amplius poposcerit, in arbitrio prioris consistat, considerans in omnibus ne surrepat satietas aut ebrietas. [6] Licet legamus vinum omnino monachorum non esse, sed quia nostris temporibus id monachis persuaderi non potest, saltem vel hoc consentiamus ut non usque ad satietatem bibamus, sed parcius, [7] quia vinum apostatare facit etiam sapientes. [8] Ubi autem necessitas loci exposcit ut nec suprascripta mensura inveniri possit, sed multo minus aut ex toto nihil, benedicant Deum qui ibi habitant et non murmurent. [9] Hoc ante omnia admonentes ut absque murmurationibus sint. |
Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License |