Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Sancti Benedicti S. Benedicti Regula IntraText CT - Text |
|
|
Caput XLI Quibus horis oporteat reficere Fratres[1] A sancto Pascha usque Pentecosten, ad sextam reficiant fratres et sera cenent. [2] A Pentecosten autem, tota aestate, si labores agrorum non habent monachi aut nimietas aestatis non perturbat, quarta et sexta feria ieiunent usque ad nonam; [3] reliquis diebus ad sextam prandeant; [4] quam prandii sextam, si operis in agris habuerint aut aestatis fervor nimius fuerit, continuanda erit et in abbatis sit providentia. [5] Et sic omnia temperet atque disponat qualiter et animae salventur et quod faciunt fratres absque iusta murmuratione faciant. [6] Ab idus autem Septembres usque caput quadragesimae, ad nonam semper reficiant. [7] In quadragesima vero usque in Pascha, ad vesperam reficiant; [8] ipsa tamen vespera sic agatur ut lumen lucernae non indigeant reficientes, sed luce adhuc diei omnia consummentur. [9] Sed et omni tempore, sive cena sive refectionis hora sic temperetur ut luce fiant omnia. |
Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License |