Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Sancti Benedicti S. Benedicti Regula IntraText CT - Text |
|
|
Caput LVII De artificibus Monasterii[1] Artifices si sunt in monasterio cum omni humilitate faciant ipsas artes, si permiserit abbas. [2] Quod si aliquis ex eis extollitur pro scientia artis suae, eo quod videatur aliquid conferre monasterio, [3] hic talis erigatur ab ipsa arte et denuo per eam non transeat, nisi forte humiliato ei iterum abbas iubeat. [4] Si quid vero ex operibus artificum venumdandum est, videant ipsi per quorum manus transigenda sint ne aliquam fraudem praesumant. [5] Memorentur semper Ananiae et Saphirae, ne forte mortem quam illi in corpore pertulerunt, [6] hanc isti vel omnes qui aliquam fraudem de rebus monasterii fecerint in anima patiantur. [7] In ipsis autem pretiis non surripiat avaritiae malum, [8] sed semper aliquantulum vilius detur quam ab aliis saecularibus dari potest, [9] ut in omnibus glorificetur Deus. |
Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License |