Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Sancti Benedicti S. Benedicti Regula IntraText CT - Text |
|
|
Caput LXVI De Ostiario Monasterii[1] Ad portam monasterii ponatur senex sapiens, qui sciat accipere responsum et reddere, et cuius maturitas eum non sinat vagari. [2] Qui portarius cellam debebit habere iuxta portam, ut venientes semper praesentem inveniant a quo responsum accipiant. [3] Et mox ut aliquis pulsaverit aut pauper clamaverit, Deo gratias respondeat aut Benedic, [4] et cum omni mansuetudine timoris Dei reddat responsum festinanter cum fervore caritatis. [5] Qui portarius si indiget solacio iuniorem fratrem accipiat. [6] Monasterium autem, si possit fieri, ita debet constitui ut omnia necessaria, id est aqua, molendinum, hortum, vel artes diversas intra monasterium exerceantur, [7] ut non sit necessitas monachis vagandi foris, quia omnino non expedit animabus eorum. [8] Hanc autem regulam saepius volumus in congregatione legi, ne quis fratrum se de ignorantia excuset. |
Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License |