Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Sancti Benedicti S. Benedicti Regula IntraText CT - Text |
|
|
Caput LXXI Ut obedientes sint sibi invicem Fratres[1] Oboedientiae bonum non solum abbati exhibendum est ab omnibus, sed etiam sibi invicem ita oboediant fratres, [2] scientes per hanc oboedientiae viam se ituros ad Deum. [3] Praemisso ergo abbatis aut praepositorum qui ab eo constituuntur imperio, cui non permittimus privata imperia praeponi, [4] de cetero omnes iuniores prioribus suis omni caritate et sollicitudine oboediant. [5] Quod si quis contentiosus reperitur, corripiatur. [6] Si quis autem frater pro quavis minima causa ab abbate vel a quocumque priore suo corripitur quolibet modo, [7] vel si leviter senserit animos prioris cuiuscumque contra se iratos vel commotos quamvis modice, [8] mox sine mora tamdiu prostratus in terra ante pedes eius iaceat satisfaciens, usque dum benedictione sanetur illa commotio. [9] Quod qui contempserit facere, aut corporali vindictae subiaceat aut, si contumax fuerit, de monasterio expellatur. |
Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License |