Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Sancti Benedicti S. Benedicti Regula IntraText CT - Text |
|
|
Caput III De adhibendis ad consilium fratribus[1] Quotiens aliqua praecipua agenda sunt in monasterio, convocet abbas omnem congregationem et dicat ipse unde agitur, [2] et audiens consilium fratrum tractet apud se et quod utilius iudicaverit faciat. [3] Ideo autem omnes ad consilium vocari diximus quia saepe iuniori Dominus revelat quod melius est. [4] Sic autem dent fratres consilium cum omni humilitatis subiectione, et non praesumant procaciter defendere quod eis visum fuerit, [5] et magis in abbatis pendat arbitrio, ut quod salubrius esse iudicaverit ei cuncti oboediant. [6] Sed sicut discipulos convenit oboedire magistro, ita et ipsum provide et iuste condecet cuncta disponere. [7] In omnibus igitur omnes magistram sequantur regulam, neque ab ea temere declinetur a quoquam. [8] Nullus in monasterio proprii sequatur cordis voluntatem, [9] neque praesumat quisquam cum abbate suo proterve aut foris monasterium contendere. [10] Quod si praesumpserit, regulari disciplinae subiaceat. [11] Ipse tamen abbas cum timore Dei et observatione regulae omnia faciat, sciens se procul dubio de omnibus iudiciis suis aequissimo iudici Deo rationem redditurum. [12] Si qua vero minora agenda sunt in monasterii utilitatibus, seniorum tantum utatur consilio, [13] sicut scriptum est: Omnia fac cum consilio et post factum non paeniteberis. |
Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License |