Caput IV Quae
sunt instrumenta bonorum operum
[1] In primis
Dominum Deum diligere ex toto corde, tota anima, tota virtute;
[2] deinde proximum
tamquam seipsum.
[3] Deinde non
occidere,
[4] non adulterare,
[5] non facere
furtum,
[6] non
concupiscere,
[7] non falsum
testimonium dicere,
[8] honorare omnes
homines,
[9] et quod sibi
quis fieri non vult, alio ne faciat.
[10] Abnegare
semetipsum sibi ut sequatur Christum.
[11] Corpus
castigare,
[12] delicias non
amplecti,
[13] ieiunium
amare.
[14] Pauperes
recreare,
[15] nudum vestire,
[16] infirmum
visitare,
[17] mortuum
sepelire.
[18] In tribulatione
subvenire,
[19] dolentem
consolari.
[20] Saeculi
actibus se facere alienum,
[21] nihil amori
Christi praeponere.
[22] Iram non
perficere,
[23] iracundiae
tempus non reservare.
[24] Dolum in corde
non tenere,
[25] pacem falsam
non dare.
[26] Caritatem non
derelinquere.
[27] Non iurare ne
forte periuret,
[28] veritatem ex
corde et ore proferre.
[29] Malum pro malo
non reddere.
[30] Iniuriam non
facere, sed et factas patienter sufferre.
[31] Inimicos
diligere.
[32] Maledicentes
se non remaledicere, sed magis benedicere.
[33] Persecutionem
pro iustitia sustinere.
[34] Non esse
superbum,
[35] non
vinolentum,
[36] non multum
edacem,
[37] non
somnulentum,
[38] non pigrum,
[39] non
murmuriosum,
[40] non
detractorem.
[41] Spem suam Deo
committere.
[42] Bonum aliquid
in se cum viderit, Deo applicet, non sibi;
[43] malum vero
semper a se factum sciat et sibi reputet.
[44] Diem iudicii
timere,
[45] gehennam
expavescere,
[46] vitam aeternam
omni concupiscentia spiritali desiderare,
[47] mortem cotidie
ante oculos suspectam habere.
[48] Actus vitae
suae omni hora custodire,
[49] in omni loco
Deum se respicere pro certo scire.
[50] Cogitationes
malas cordi suo advenientes mox ad Christum allidere et seniori spiritali
patefacere,
[51] os suum a malo
vel pravo eloquio custodire,
[52] multum loqui
non amare,
[53] verba vana
aut risui apta non loqui,
[54] risum multum
aut excussum non amare.
[55] Lectiones
sanctas libenter audire,
[56] orationi
frequenter incumbere,
[57] mala sua
praeterita cum lacrimis vel gemitu cotidie in oratione Deo confiteri,
[58] de ipsis
malis de cetero emendare.
[59] Desideria
carnis non efficere,
[60] voluntatem
propriam odire,
[61] praeceptis
abbatis in omnibus oboedire, etiam si ipse aliter – quod absit – agat, memores
illud dominicum praeceptum: Quae dicunt facite, quae autem faciunt facere
nolite.
[62] Non velle
dici sanctum antequam sit, sed prius esse quod verius dicatur.
[63] Praecepta Dei
factis cotidie adimplere,
[64] castitatem
amare,
[65] nullum odire,
[66] zelum non
habere,
[67] invidiam non
exercere,
[68] contentionem
non amare,
[69] elationem
fugere.
[70] Et seniores
venerare,
[71] iuniores
diligere.
[72] In Christi
amore pro inimicis orare;
[73] cum
discordante ante solis occasum in pacem redire.
[74] Et de Dei
misericordia numquam desperare.
[75] Ecce haec
sunt instrumenta artis spiritalis.
[76] Quae cum fuerint a nobis die noctuque incessabiliter
adimpleta et in die iudicii reconsignata, illa merces nobis a Domino
recompensabitur quam ipse promisit. [77] Quod oculus non vidit nec auris audivit, quae
praeparauit Deus his qui diligunt illum. [78] Officina vero ubi haec
omnia diligenter operemur claustra sunt monasterii et stabilitas in
congregatione.
|