Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Sancti Benedicti S. Benedicti Regula IntraText CT - Text |
|
|
Caput V De oboedientia[1] Primus humilitatis gradus est oboedientia sine mora. [2] Haec convenit his qui nihil sibi a Christo carius aliquid existimant. [3] Propter servitium sanctum quod professi sunt seu propter metum gehennae vel gloriam vitae aeternae, [4] mox aliquid imperatum a maiore fuerit, ac si divinitus imperetur moram pati nesciant in faciendo. [5] De quibus Dominus dicit: Obauditu auris oboedivit mihi. [6] Et item dicit doctoribus: Qui vos audit me audit. [7] Ergo hi tales, relinquentes statim quae sua sunt et voluntatem propriam deserentes, [8] mox exoccupatis manibus et quod agebant imperfectum relinquentes, vicino oboedientiae pede iubentis vocem factis sequuntur, [9] et veluti uno momento praedicta magistri iussio et perfecta discipuli opera, in velocitate timoris Dei, ambae res communiter citius explicantur. [10] Quibus ad vitam aeternam gradiendi amor incumbit, [11] ideo angustam viam arripiunt – unde Dominus dicit: Angusta via est quae ducit ad vitam, [12] ut non suo arbitrio viventes vel desideriis suis et voluptatibus oboedientes, sed ambulantes alieno iudicio et imperio, in coenobiis degentes abbatem sibi praeesse desiderant. [13] Sine dubio hi tales illam Domini imitantur sententiam qua dicit: Non veni facere voluntatem meam, sed eius qui misit me. [14] Sed haec ipsa oboedientia tunc acceptabilis erit Deo et dulcis hominibus, si quod iubetur non trepide, non tarde, non tepide, aut cum murmurio vel cum responso nolentis efficiatur, [15] quia oboedientia quae maioribus praebetur Deo exhibetur; ipse enim dixit: Qui vos audit me audit. [16] Et cum bono animo a discipulis praeberi oportet, quia hilarem datorem diligit Deus. [17] Nam, cum malo animo si oboedit discipulus et non solum ore sed etiam in corde si murmuraverit, [18] etiam si impleat iussionem, tamen acceptum iam non erit Deo qui cor eius respicit murmurantem, [19] et pro tali facto nullam consequitur gratiam; immo poenam murmurantium incurrit, si non cum satisfactione emendaverit. |
Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License |