Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Sancti Benedicti S. Benedicti Regula IntraText CT - Text |
|
|
Caput XVII Quot Psalmi per easdem Horas dicendi sunt[1] Iam de nocturnis vel matutinis digessimus ordinem psalmodiae; nunc de sequentibus horis videamus. [2] Prima hora dicantur psalmi tres singillatim et non sub una gloria, [3] hymnum eiusdem horae post versum Deus in adiutorium antequam psalmi incipiantur. [4] Post expletionem vero trium psalmorum recitetur lectio una, versu et Kyrie eleison et missas. [5] Tertia vero, sexta et nona, item eo ordine celebretur oratio, id est versu, hymnos earundem horarum, ternos psalmos, lectionem et versu, Kyrie eleison et missas. [6] Si maior congregatio fuerit, cum antiphonas, si vero minor, in directum psallantur. [7] Vespertina autem synaxis quattuor psalmis cum antiphonis terminetur. [8] Post quibus psalmis, lectio recitanda est; inde responsorium, ambrosianum, versu, canticum de Evangelia, litania, et oratione dominica fiant missae. [9] Completorios autem trium psalmorum dictione terminentur. Qui psalmi directanei sine antiphona dicendi sunt. [10] Post quos hymnum eiusdem horae, lectionem unam, versu, Kyrie eleison, et benedictione missae fiant. |
Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License |