Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Sancti Benedicti S. Benedicti Regula IntraText CT - Text |
|
|
Caput XXII Quomodo dormiant Monachi[1] Singuli per singula lecta dormiant. [2] Lectisternia pro modo conversationis secundum dispensationem abbatis sui accipiant. [3] Si potest fieri omnes in uno loco dormiant; sin autem multitudo non sinit, deni aut viceni cum senioribus qui super eos solliciti sint pausent. [4] Candela iugiter in eadem cella ardeat usque mane. [5] Vestiti dormiant et cincti cingellis aut funibus, ut cultellos suos ad latus suum non habeant dum dormiunt, ne forte per somnum vulnerent dormientem; [6] et ut parati sint monachi semper et, facto signo absque mora surgentes, festinent invicem se praevenire ad opus Dei, cum omni tamen gravitate et modestia. [7] Adulescentiores fratres iuxta se non habeant lectos, sed permixti cum senioribus. [8] Surgentes vero ad opus Dei invicem se moderate cohortentur propter somnulentorum excusationes. |
Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License |