Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Sancti Benedicti S. Benedicti Regula IntraText CT - Text |
|
|
Caput XXIV Qualis debet esse modus excommunicationis[1] Secundum modum culpae, et excommunicationis vel disciplinae mensura debet extendi; [2] qui culparum modus in abbatis pendat iudicio. [3] Si quis tamen frater in levioribus culpis invenitur, a mensae participatione privetur. [4] Privati autem a mensae consortio ista erit ratio ut in oratorio psalmum aut antiphonam non imponat, neque lectionem recitet, usque ad satisfactionem. [5] Refectionem autem cibi post fratrum refectionem solus accipiat, [6] ut, si verbi gratia fratres reficiunt sexta hora, ille frater nona, si fratres nona, ille vespera, [7] usque dum satisfactione congrua veniam consequatur. |
Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License |