Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Sancti Benedicti S. Benedicti Regula IntraText CT - Text |
|
|
Caput XXXIV Si omnes debeant aequaliter necessaria accipere[1] Sicut scriptum est: Dividebatur singulis prout cuique opus erat. [2] Ubi non dicimus ut personarum – quod absit – acceptio sit, sed infirmitatum consideratio; [3] ubi qui minus indiget agat Deo gratias et non contristetur, [4] qui vero plus indiget humilietur pro infirmitate, non extollatur pro misericordia; [5] et ita omnia membra erunt in pace. [6] Ante omnia, ne murmurationis malum pro qualicumque causa in aliquo qualicumque verbo vel significatione appareat; [7] quod si deprehensus fuerit, districtiori disciplinae subdatur. |
Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License |