Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Divae Thomae Aquinatis Doctoris Angelici
In Psalmis Davidis Expositio

IntraText CT - Text

  • Prooemium S. Thomae
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Prooemium S. Thomae

In omni opere suo dedit confessionem Sancto et Excelso in verbo gloriae Eccli. 47

Verba haec dicuntur de David ad litteram, et satis convenienter assumuntur ad ostendum causam huius operis: in quibus ostenditur quadruplex causa huius, scilicet materia, modus seu forma, finis, et agens.

Materia est universalis: quia cum singuli libri canonicae Scripturae speciales materias habeant, hic liber generalem habet totius Theologiae.

Et hoc est quod dicit Dion. 3, libro Caelest. Hierar. Divinarum odarum (idest Psalmorum) sacram scripturam intendere est sacras et divinas operationes universas decantare

Unde signatur materia in hoc quod dicit, in omni opere, quia de omni opere Dei tractat.

Est autem quadruplex opus Dei; scilicet creationis, Gen. I, cap. Requievit Deus die septima ab omni opere etc.; gubernationis, Ioan. 5. Pater meus usque modo operatur etc.; reparationis, Ioan. 4. Meus cibus est ut faciam voluntatem eius qui misit me, ut perficiam opus eius; glorificationis, Eccli. 42, Gloria Domini plenum est opus eius.

Et de his omnibus complete in hac doctrina tractatur

Primo de opere creationis Psalm. 8, Videbo caelos tuos opera digitorum tuorum.

Secundo gubernationis, quia omnes historiae veteris testamenti tanguntur in hoc libro: Psalm. 77, Aperiam in parabolis os meum etc.

Tertio, reparationis, quantum ad caput, scilicet Christum, et quantum ad omnes effectus gratiae, Psal. 3. Ego dormivi, et somnum etc.

Omnia enim quae ad fidem incarnationis pertinent, sic dilucide traduntur in hoc opere, ut fere videatur Envangelium, et non Prophetia.

Quarto est opus glorificationis: Psalm. 149. Exultabunt sancti in gloria eius etc.

Et haec erit ratio quare magis frequentatur Psalterium in Ecclesia, quia continet totam Scripturam.

Vel, secundum Glossam, ad dandam nobis spem divinae misericordiae: quia cum peccasset David, tamen per poenitentiam est reparatus.

Materia ergo universalis est, quia omne opus.

Et quia hoc ad Christum spectat, Coloss. 1, In ipso complacuis omnem plenitudinem divinitatis inhabitare; ideo materia huius libri est Christus, et membra eius.

Modus seu forma in Sacra Scriptura multiplex invenitur.

Narrativus, Eccli. 22. Nonne Deus fecit sanctos suos enarrare omnia mirabilia sua?. Et hoc in historialibus libris invenitur.

Admonitorius, et exhortatorius, et praeceptivus, ad Titum 2. Haec loquere, et exhortare, et argue cum omni imperio: secun. Tim. 2. Haec commone, testificans coram Deo etc.

Hic modus invenitur in Lege, Prophetis, et Libris Salomonis.

Disputativus; et hoc in Iob, et in Apostolo: Iob 13. Disputare cum Deo cupio

Deprecativus, vel laudativus; et hoc invenitur in isto libro; quia quicquid in aliis libris praedictis modis dicitur, hic ponitur per modum laudis, et orationis: infra (Psalm. 9) Confitebor tibi, Domine, etc. narrabo etc.

Et ideo dicit, Dedit confessionem, quia per modum confitendi loquitur.

Et hinc sumitur ratio tituli qui est, Incipit liber hymnorum, seu soliloquiorum Propheta David de Christo.

Hymnus est laus Dei cum cantico; canticum autem exultatio mentis de aeternis habita, prorumpens in vocem.

Docet ergo laudare Deum cum exultatione.

Soliloquium est collocutio hominis cum Deo singulariter, vel secum tantum, quia hoc convenit laudanti, et oranti.

Huius Scripturae finis est oratio, quae est elevatio mentis in Deum. Damasc. lib. 3, Oratio est ascensus intellectus in Deum. Psalm. 140. Elevatio manuum mearum, sacrificium vespertinum.

Sed quatuor modis anima elevatur in Deum:

scilicet ad admirandum celsitudinem potestatis ipsius. Esa. 40. Levate in excelsum oculos vestros, et videte quis creavit haec. Psalm. 103. Quam mirabilia sunt opera tua, Domine! Et haec est elevatio fidei.

Secundo elevatur mens ad tendendum in excellentiam aeternae beatitudinis, Iob. 11. Levare poteris faciem tuam absque macula; eris stabilis, et non timebis: miseria quoque oblivisceris; et quasi fulgur meridianus consurget tibi. Et haec est elevatio spei.

Tertio elevatur mens ad inhaerendum divinae bonitati et sanctitati. Esa. 51. Elevare, consurge, Hierosalem etc. Et haec est elevatio charitatis.

Quarto elevatur mens ad imitandum divinam iustitiam in opere. Tren. 3 Levemur corda nostra cum manibus ad Deum in caelos. Et haec est elevatio iustitiae.

Et iste quadruplex modus insinuatur cum dicit: Sancto, et Excelso: quia duo ultimi modi elevationis pertinent ad hoc quod dicit, Excelso.

Et quod hic sit finis scriptuae huius, habetur in Psalmis. Primo de Excelso Psalm. 112. A solis ortu... etc. et post, Excelsus super omnes etc.

Secundo de Sancto Psalm. 95. Confiteantur nomini tuo magno, quoniam terribile, et sanctum est.

Ideo Greg. I. Hom. dicit super Ezech. quod vox psalmodiae si cum intentione cordis agitur, omnipotenti Deo per eam ad cor iter paratur, ut intenta anima aut prophetia mysteria, aut gratiam compunctionis infundat.

Finis ergo est, ut anima coniungatur Deo, sicut Sancto, et Excelso.

Auctor autem huius operis significatur ibi in verbis gloriae

Notandum autem, quod aliud est in Sacra Scriptura, et aliud in aliis scientiis.

Nam aliae scientiae sunt per rationem humanam editae, haec autem Scriptura per instinctum inspirationis divinae, 2. Pet. 1. Non enim voluntate humana allata est Prophetia, sed Spiritu Sancto inspirati locuti sunt etc.

Et ideo lingua hominis se habet in Scriptura Sacra, sicut lingua pueri dicentis verba quae alius ministrat.
Psalm. 44. Lingua mea calamus etc. 2. Reg. 23. Spiritus Domini locutus est per me, et sermo eius per linguam meam.

Et ideo dicit: in verbo Domini, vel gloria: quae per revelationem dicuntur. Unde 3. Regum 20. Percute me in sermone Domini, idest in revelatione divina

Et potest dici haec Scriptura verbum gloriae quatuor modis:

quia quadrupliciter se habet ad gloriam; scilicet quantum ad causam a qua fluit, quia a verbo glorioso Dei haec doctrina emanavit. 2. Pet. 1. Voce delapsa huiuscemodi a magnifica gloria: Hic est filius meus dilectus etc.

Quantum ad continentiam, quia in illo libro gloria Dei continetur quam annuntiat Psalm. 96, Annuntiate inter gentes gloriam eius.

Quantum ad modum emanationis. Gloria enim idem est quod claritas. Et revelatio huius Prophetiae gloriosa fuit, quia aperta.

Triplex est enim modus Prophetiae. Per sensibiles res: Dan. 5. Apparuerunt digiti, quasi hominis scribentes ... Rex aspiciebat articulos manus scribentis.

Per similitudines imaginarias, sicut patet de somnio Pharaonis, et interpretatione facta per Ioseph Gen. 41. Isaiah 6. Vidi Dominum sedentem super solium excelsum, et elevatum, etc.

Per ipsius veritatis manifestationem; et talis modus Prophetiae convenit Danieli, qui solius Spiritus Santi instinctu, sine omni exteriori adminiculo, suam edidit Prophetiam.

Alii namque Prophetae, sicut dicit Augu. per quasdam rerum imagines atque verborum tegumenta, scilicet per somnia, et visiones facta, et dicta prophetaverunt; sed iste unde doctus fuit de veritate?

Unde 2. Reg. 23. cum diceret David: Spiritus Domini locutus est etc. statim addit: sicut lux aurorae oriente sole mane absque nubibus rutilat.

Sol est Spiritus Sanctus illuminans corda prophetarum, qui quandoque sub nubibus apparet, quandoque per duos modos praedictos Prophetis illucet, quandoque sine nubibus, sicut hic.

Et ad hoc adduci potest quod dicitur 2. Regum 6. Quam gloriosus fuit hodie Rex Israel, discooperiens se ante ancillas servorum suorum, et nudatus est.

Et quia per eam nos invitat ad gloriam, Psalm. 149. Gloria haec est omnibus sanctis eius, bene praemittitur, Quam gloriosus etc..

Patet ergo materia huius operis, quia de omni opere Domini.

Modus, quia deprecativus, et laudativus. Finis, quia ut elevati coniungamur Excelso et Sancto. Auctor, quia ipse Spiritus Sanctus hoc revelans.

Sed antequam ad litteram veniamus, circa hunc librum tria in generali consideranda sunt. Primo de translatione huius operis. Secundo de modo exponendi. Tertio de eius distinctione.

Translationes sunt tres. Una a principio Ecclesiae tempore Apostolorum; et haec vitiata erat tempore Hieronymi propter scriptores. Unde ad preces Damasi Papae Hieronymus Psalterium correxit, et hoc legitur in Italia.

Sed quia haec translatio discordabat Graeco, transtulit rursus Hieronymus ad preces Paulae de Graeco in Latinum; et hoc Damasius Papa fecit cantari in Francia, et concordat de verbo ad verbum cum Graeco.

Post quidam Sophronius aliquando disputans cum Iudaeis, cum dicerent Iudaei aliqua non sic se habere, sicut ex secunda translatione Psalterii introducerat, dictus Sophronius rogavit Hieronymum, ut Psalterium de Hebraeo in Latinum transferret. Cuius petitioni annuit Hieronymus, quae trnaslatio concordat omnino cum Hebraeo; sed non cantatur in aliqua Ecclesia, habetur tamen a multis.

Circa modum exponendi sciendum est, quod tam in Psalterio quam in aliis Prophetiis exponendis evitare debemus unum errorem damnatum in quinta Synodo.

Theodorus enim Mopsuestenus dixit, quod in Sacra Scriptura, et prophetiis nihil expresse dicitur de Christo, sed de quidbusdam aliis rebus; sed adaptaverunt Christo: sicut illud Psalm 21. Diviserunt sibi vestimenta mea etc. non de Christo, sed ad litteram dicitur de David.

Hic autem modus damnatus est in illo Concilio, et qui afferit sic exponendas Scripturas, haereticus est.

Beatus ergo Hieronymus super Ezech. tradidit nobis unam regulam, quam servabimus in Psalmis; scilicet quod sic sunt exponendae de rebus gestis, ut figurantibus aliquid de Christo, vel Ecclesia. Ut enim dicitur I. Cor. 10. Omnia in figura contingebant illis.

Prophetiae autem aliquando dicuntur de rebus quae tunc temporis erant, sed non principaliter dicuntur de eis, sed inquantum figura sunt futurorum; et ideo Spiritus Sanctus ordinavit quod quando talia dicuntur, inferantur quaedam quae excedunt conditionem illius rei gestae, ut animus elevetur ad figuratum.

Sicut in Daniele multa dicuntur de Antiocha in figura Antichristo; unde ibi quaedam leguntur quae non sunt in eo completa, implebuntur autem in Antichristo; sicut etiam aliqua de Regno David et Salomonis leguntur quae non erant implenda in talium hominum Regno, sed impleta fuere in Regno Christi, in cuius figura dicta sunt, sicut Psalm. vi. Deus iudicium etc., qui est secundum titulum de Regno David et Salomonis; et aliquid ponit in eo quod excedit facultatem ipsius, scilicet: Orietur in diebus eius iustitia, et abundantia pacis, donec auferatur luna: et iterum: Dominabitur a mari usque ad mare, et a flumine usque ad terminos etc.

Exponitur ergo psalmus iste de Regno Salomonis, inquantum est figura Regni Christi in quo omnia complebuntur ibi dicta.

Distinctio autem prima est quod sunt centum quinquaginta Psalmi; et competit mysterio, quia componitur numerus iste ex 70 et 80. Per 7 a quo denominatur 70, significatur decursus huius temporis, quod peragitur septem diebus; per 8 vero, a quo denominatur 80, status futurae vitae.

Octava enim secundum Glossam est resurgentium; et significat quod in hoc libro tractantur ea quae pertinent ad decursum praesentis vitae, et gloriam futurae.

Item per septem significatur vetus testamentum. Patres namque veteris testamenti septenario serviebant: observabant enim septimum diem, septimam septimanam, septimum mensem, et septimum annum septimae decadis, qui dicitur Iubileus.

Per octo vero significatur novum testamentum: celebramus enim diem octavum, scilicet diem Dominicum propter solemnitatem dominicae resurrectionis; et in hoc libro continentur mysteria veteris et novi testamenti.

Secunda distinctio est secundum quosdam qui dicebant, quod Psalterium dividitur in quinque libros per quinque Psalmorum distinctiones, quae fiunt per Fiat, fiat, vel Amen, amen. Et in hoc notatur finis libri cuiuslibet secundum eos; et hoc est primo in Psalmo 40 Beatus qui intelligit.

Item in 71, Deus iudicium tuum. Item in 88. Misericordias Domini. Item in 106. scilicet in secundo Confitemini; et sunt quinque libri. Sed haec distinctio non est apud Hebraeos, sed pro uno libro habetur: Act. 1. Sicut scriptum est in libro Psalmorum: Fiat commoratio etc.

Quod autem dicit, Fiat, fiat, vel Amen, amen, non refertur ad finem libri, quia in aliis libris multoties hoc ponitur, nec est finis libri.

Tertio distinctio est, quia Psalmi distinguuntur in tres quinquagenas: et haec distinctio comprehendit triplicem statum populi fidelis: scilicet statum poenitentiae; et ad hunc ordinatur prima quinquagena, quae finitur in Miserere mei Deus, qui est Psalmus poenitentiae. Secunda iustitiae; et haec consistit in iudicio, et finitur in Psalmo 100, Misericordiam, et iudicium. Tertia laudem gloriae concludit aeternae, et ideo finitur, Omnis spiritus laudet Dominum.

Sed circa ordinem psalmorum sciendum est, quod psalmi quidam tangunt historias, sed non sunt ordinati secundum ordinem historiae. Nam Diligam te Domine, pertinet ad historiam Saulis; sed Domine, quid multiplicati sunt, ad historiam pertinet Absalonis, et haec est posterior: unde aliquid aliud significant praeter historiam tantum.

Prima ergo quinquagena pertinet ad statum poenitentiae, et ideo figuraliter tractatur in ea de tribulationibus, et impugnationibus David, et liberatione eius. Et ut divisio fiat secundum litteram, David in Regno suo existens contra duplicem impugnationem, vel persecutionem orat. Primo contra eam quae fuit contra totum populum Dei; et hoc in quinta decade Psalm. 41. Quemadmodum desiderat cervus ad fontem aquarum, ita desiderat anima mea ad te, Deus.

Universaliter autem iustus in persona sua dupliciter affligitur. Quandoque a temporaliter persequentibus, quandoque ab aliquibus iniuste viventibus. 2. Pet. 2. Animam iusti iniquis operibus cruciabant. Psalm. 118. Defectio renuit me etc.

Et ideo primo ponit psalmos pertinentes as primam persecutionem David, secundum quod significat aliquid contra Christum, et Ecclesiam. Secundo, ad secundam tribulationem pertinentes, in quarta decade, Psalm. 31. Beati quorum remissa sunt iniquitates.

Item David in Regno suo existens duplicem tribulationem passus est, quia a specialibus personis, et a toto populo. Primo ergo ponuntur Psalmi contra primam. Secundo psalmi in quibus orat contra secundam, et hoc in tertia decade (Ps. 21), scilicet Deus, Deus.

A specialibus autem personis duabus persecutionem passus est, scilicet ab Absolone, et Saule. Et per hoc significatur persecutio quam sancti patiuntur vel a domesticis vel ab extraneis: sic Christus passus est a Iuda, et a Iudaeis. Primo ergo ponuntur Psalmi contra primum; secundo contra secundum, et hoc in secunda decade, Psal. 11. Salvum me fac, Domine, quoniam defecit sanctus, quoniam diminuta sunt veritates a filiis hominum. Primo ergo agendum est de prima decade, in qua praemittitur Psalmus iste, scilicet Beatus vir etc.

 




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License