Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Divae Thomae Aquinatis Doctoris Angelici
In Psalmis Davidis Expositio

IntraText CT - Text

  • Psalmus I
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Psalmus I

Beatus vir qui non abiit in consilio impiorum et in via peccatorum non stetit, et in cathedra pestilentiae non sedit;

sed in lege Domini voluntas eius, et in lege eius meditabitur die ac nocte.

Et erit tamquam lignum quod plantatum est secus decursus aquarum,
quod fructum suum dabit in tempore suo.
Et folium eius non defluet. Et omnia quaecumque faciet, prosperabuntur.

Non sic impii, non sic; sed tamquam pulvis quem proiicit ventus a facie terrae.

Ideo non resurgent impii in iudicio, neque peccatores in consilio iustorum.

Quoniam novit Dominus viam iustorum; et iter impiorum peribit.

Hic Psalmus distinguitur contra totum opus: non enim habet titulum, sed est quasi titulus totius operis.

Sed et David Psalmos composuit per modum orantis, qui non servat unum modum, sed secundum diversas affectiones et motus orantis se habet.

(a) Hic ergo primus Psalmus exprimit affectum hominis elevantis oculos ad totum statum mundi, et considerantis quomodo quidam proficiunt, quidam deficiunt.

Et inter beatos Christus fuit primus; inter malos Adam.

Sed notandum, quod in uno omnes conveniunt, et in duobus differunt.

Conveniunt in beatitudine, quam omnes quaerunt; different autem in processu ad beatitudinem, et in eventu huius, quia quidam perveniunt, et quidam non.

Dividitur ergo Psalmus iste in partes duas.

In prima describitur processus omnium ad beatitudinem.

In secunda eventus, ibi Et erit tamquam lignum quod plantatum est secus decursum etc.

Circa primum duo facit.

Primo tangitur processus malorum.

Secundo bonorum, ibi, Sed in lege Domini voluntas eius etc.

In processu malorum tria consideranda sunt.

Primo deliberatio de peccato, et hoc in cogitatione.

Secundo consensus et executio.

Tertio inductio aliorum ad simile, et hoc est pessimum.

Et ideo primo ponit consilium malorum, ibi Beatus vir etc.

Dicit autem, Qui non abiit, quia quamdiu homo deliberat, est in eundo.

Secundo ponit consensum, et executionem dicens, Et in via peccatorum, idest in operatione: Prov. 4. "Via impiorum tenebrosa, nesciunt ubi corruant;"

non stetit scilicet consentiendo, et operando.

Dicit autem, impiorum, quia impietas est peccatum contra Deum, et peccatorum, contra proximum, et in cathedra;

ecce tertium, scilicet inducere alios ad peccandum.

In cathedra ergo quasi magister, et alios docens peccare; et ideo dicit, pestilentia, quia pestilentia est morbus infectivus.

Prov. 29. "Homines pestilentes dissipant civitatem."

Qui ergo sic vadit non est beatus, sed qui contrario modo.

Beatitudo autem hominis in Deo est. Ps. 143. Beatus populus cuius est Dominus Deus eius etc.

Et ergo processus rectus ad beatitudinem, primo ut subdemus nos Deo, et hoc dupliciter.

Primo per voluntatem obediendo mandatis eius; et ideo dicit: Sed in lege Domini; et hoc specialiter pertinet ad Christum.

Ioan. 8. "Descendi de caelo non ut faciam voluntatem meam, sed voluntatem eius qui misit me.

Convenit similiter et cuilibet iusto.

Dicit, in lege, per dilectionem, non sub lege per timorem.

I Timoth. 1. "Iusto non est lex posita etc."

Secundo per intellectum iugiter meditando; et ideo dicit: in lege eius meditabitur die ac nocte, idest continue, vel certis horis diei et noctis, vel in prosperis et adversis.

(b) Describitur in hac parte felicitatis eventus: et primo ponit diversitatem eius; secundo assignat rationem, ibi, Quoniam novit Dominus etc.

Circa primum duo facit.

Primo ponit eventum bonorum, secundo malorum, ibi non sic impii etc.

Circa eventum bonorum utitur similitudine; et primo proponit eam, secundo adaptat, ibi, Et omnia quaecumque faciet etc.

Similitudo namque sumitur a ligno, in quo tria considerantur, scilicet plantatio, fructificatio, et conservatio.

Ad plantationem, vero necessaria est terra humectata ab aquis, alias aresceret; et ideo dicit: Quod plantatum est secus decursus aquarum, idest iuxta fluenta gratiarum, Ioan. 7. capit. "Qui credit in me flumina de ventre eius fluent aquae vivae."

Et qui iuxta hanc aquam radices habuerit fructificabit bona opera faciendo; et hoc est quod sequitur: Quod fructum suum dabit. Gal. 5. "Fructus autem spiritus est charitas, gaudium pax, et patientia, longanimitas, bonitas, benignitas, etc.

In tempore suo, scilicet modo quando est tempus operandi. Galat. ultimo "Dum tempus habemus, operemur bonum ad omnes."

Sed nec arescit, immo conservatur.

Quaedam arbores conservantur in substantia, sed non in foliis, quaedam etiam in foliis conservantur: sic et iusti, unde ait: Et folium eius non defluet (a) idest nec in minimis operibus et exterioribus deseruntur a Deo.

Proverbiorum 11. "Iusti autem quasi virens folium germinabunt."

(c) Deinde cum dicit, Et omnia, adaptat similitudinem: quia beati in omnibus prosperabuntur, et hoc quando consequentur finem intentum quantum ad omnia quae desiderant, quia iusti perveniunt ad beatitudinem.

Psal. 117. O Domine, salvum me fac, o Domine, bene prosperare etc.

Eventus malorum contrarius est, qui describitur ibi, Non sic etc. Et circa hoc duo facit. Primo ponit similitudinem, secundo ad adaptat, ibi, Non resurget. Sed nota quod hic praemittit non sic et non sic bis, propter maiorem certitudinem. Gen. 41. "Quod secundo vidisti, iudicium firmitatis est."

Vel non sic faciunt in processu, ideo non sic recipiunt in eventu.

Luc. 16. "Recepisti bona in vita tua, et Lazarus similiter mala: nunc autem hic consolatur, tu vero cruciaris."

Comparantur vero proprie pulveri, qui tria habet contra ea quae de viro iusto sunt dicta; quia non adhaeret terrae pulvis, sed est in superficie: lignum vero plantatum est radicatus.

Item lignum in se compactum est, item humidum est; sed pulvis in se divisus, siccus, et aridus est; per quod signatur, quia boni adunati sunt caritate sicut lignum:

Psalm. 117. Constituite diem solemnem in condensis, usque ad cornu altaris: mali vero divisi: Proverbiorum 13. "Inter superbos semper iurgia sunt."

Item boni inhaerent radicatus in spiritualibus et bonis divinis, sed mali in exterioribus bonis sustentantur.

Item sunt sine aqua gratiae, Gen. 3 "Pulvis es etc."

Et ideo omnis malitia eorum defluet.

Luc. 21. "Capillus de capite vestro non peribit."

Sed de istis malis dicitur, quod totaliter proiiciuntur a facie, idest bonis superficialibus, quos ventus, idest tribulatio, proiiciet a facie terra.

Iob. 4. "Vidi eos qui operantur iniquitatem, et seminant dolores, et metunt eos, flante Deo periisse, et spiritu irae eius esse consumptos."

Deinde adaptat similitudinem ibi, Non resurgent, quia sicut pulvis sunt.

Sed contra 2. Corin. 2. "Omnes nos manifestari oportet ante tribunal Christi."

Item 1. Cor. 15. "Omnes quidem resurgemus."

Ad quod dicendum, quod dupliciter hoc potest legi.

Resurgere enim proprie in iudicio dicitur homo, quando causa sua sublevatur per sententiam iudicis.

Isti ergo non resurgunt, quia sententia pro eis in iudicio non fertur, sed potius contra: unde alia littera habet, Non stabilentur.

Boni vero sic: quia licet afflicti sint ex peccato primi parentis, tamen habebunt sententiam pro se.

Neque peccatores, congregabuntur, in consilio iustorum: quia boni congregabuntur in vitam aeternam, ad quam mali non admittentur.

Vel dicendum, quod hoc intelligitur de reparatione iustitiae, ad quam reparantur proprio iudicio.

1 Cor. 11. "Si nosmetipsos iudicaremus, non utique iudicaremur."

Et quantum ad hoc dicit: Non resurgent in iudicio, scilicet proprio, de quo dicitur Ephe. 5, "Surge qui dormis, et exurge a mortuis, et illuminabit te Christus."

Quidam vero reparantur consilio bonorum, et isto modo etiam mali non resurgunt a peccato.

Vel impii, idest infideles, non resurget in iudicio, discussionis, et examinationis, quia secundum Gregorium quidam condemnabuntur, et non iudicabuntur, ut infideles.

Quidam non iudicabuntur, nec condemnabuntur, scilicet Apostoli, et viri perfecti.

Quidam iudicabuntur, et condemnabuntur, scilicet mali fideles.

Sic ergo fideles non resurgent in iudicio discussionis, ut examinentur.

Ioan. 3. "Qui non credit, iam iudicatus est."

Peccatores vero non resurgent in concilio iustorum, ut scilicet iudicentur, et non condemnentur.

Deinde ratio (b) redditur quare huiusmodi non resurgent in iudicio: Quoniam novis etc.. Et proprie loquitur: quia quando aliquis scit quod perditum est, reparatur; quando vero nescit, non reparatur.

Iusti autem per mortem dissolvuntur, sed tamen Deus novit eos. 2. Tim. 2. "Cognovit Deus qui sunt euius."

Novit scilicet notitia approbationis, et ideo reparantur.

Sed quia non novit viam impiorum notitia approbationis, ideo iter impiorum peribit. Psal. 118. Erravi sicut ovis quae periit: quaere servum tuum, quia mandata tua non sum oblitus.

Psal. 34. Fiant viae illorum tenebrae et lubricum etc.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License