Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Divae Thomae Aquinatis Doctoris Angelici
In Psalmis Davidis Expositio

IntraText CT - Text

  • Psalmus II
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Psalmus II

a. Quare fremuerunt gentes, et populi meditati sunt inania? Astiterunt reges terrae, et principes convenerunt in unum adversus Dominum, et adversus Christum eius.

b. Dirumpamus vincula eorum, et proiiciamus a nobis iugum ipsorum.

c. Qui habitat in caelis irridebit eos, et Dominus subsannabit eos. Tunc loquetur ad eos in ira sua, et in furore suo conturbabit eos.

d. Ego autem constitutus sum rex ab eo, super Syon montem sanctum eius, praedicans praeceptum eius.

e. Dominus dixit ad me, Filius meus es tu, ego hodie genui te.

f. Postula a me, et dabo tibi gentes haereditatem tuam, et possessionem tuam terminos terrae.

g. Reges eos in virga ferrea, et tanquam vas figuli confringes eos.

h. Et nunc reges intelligite: erudimini qui iudicatis terram.

i. Servite Domino in timore, et exultate ei cum tremore. Apprehendite disciplinam, ne quando irascatur Dominus, et pereatis de via iusta.

j. Cum exarserit in brevi ira eius, beati omnes qui confidunt in eo.

 

a. Praemisso psalmo, in quo quasi universaliter descripsit statum et processum humani generis, in hoc procedit ad materiam propriam, scilicet tribulationes suas signantes tribulationes Christi:

et circa hoc tria facit. Primo implorat divinum auxilium contra tribulationes imminentes orando. Secundo gratias agit exauditus, et hoc in octavo psalmo: Domine Dominus noster, quam admirabile est nomen tuum in universa terra? Tertio ostendit fiduciam inde conceptam, et hoc in decimo psalmo, In Domino confido, quodmodo dicitis animae meae, transmigra in montem sicut passer.

In tribulationibus autem potest homo duo petere. Primo petit, ut liberetur. Secundo, ut hostes deprimantur; et hoc facit in septimo psalmo, Domine Deus meus in te.

Circa primum duo facit. Primo implorat auxilium contra tribulantes. Secundo contra decipere molientes, et hoc in quinto psalmo, Verba me.

Circa primum tria facit. Primo commemorat machinationes insurgentium contra ipsum. Secundo implorat auxilium contra iam insurgentes, et hoc in tertio psalmo, Domine quid multiplicati. Tertio confidens se exauditum invitat alios ad confidendum de Deo, et hoc in quarto psalmo, Cum invocarem.

Sed attendendum est, quod totus iste psalmus nihil continet de oratione, sed de malitia insurgentium. Circa quem psalmum in generali sciendum est, quod de eo fuit duplex opinio.

Quidem enim dixerunt, quod idem est cum primo psalmo, et haec fuit Gamalielis. Et propter hoc dicebant, quod sicut ille psalmus, Beatus vir qui etc. ita iste quasi pars ipsius finit: Beati omnes qui confidunt in eo, ut sit quasi circularis.

Sed contra hoc sunt duo. Primo quia sic non essent centum quinquaginta psalmi.

Sed ad hoc respondetur, quia addunt unum qui invenitur in pluribus psalteriis: et incipit, Pusillus eram etc.

Et secundo, quia in hebraeo psalmi secundum ordinem literarum ordinantur ut quotus sit psalmus statim occurrat: nam in primo est Aleph, ad designandum quod sit primus: in secundo est Beth, ut designetur quod sit secundus in tertio est Gimel, et sic est in aliis.

Quia ergo Beth, quae litera est secunda in ordine alphabeti, ponitur in principio huius psalmi, patet quod est secundus psalmus, et hoc tenet Augustinus.

Dicendum est ergo, quod psalmus iste in ordine psalmorum est secundus, sed primus in titulo: et hic est titulus eius.

Psalmus proprie dicitur a psalterio, quod est quoddam instrumentum decachordum, quod manu tangitur: unde dicitur a psallere, quod est manu tangere, et habet tactum a superiori: unde psalmus proprie dicitur canticum, quod David cantabat, vel cantari faciebat ad psalterium.

Mystice autem per decachordum psalterium signatur lex Dei, quae in decem praeceptis consistit, et oportet quod tangatur manu, idest bona operatione, et a superiori, quia praecepta sunt implenda propter spem aeternorum, alias tangeretur ex inferiori.

Est ergo psalmus David, quia ab eo compositus, et de regno eius in figura regni Christi agit. Per David enim Christus convenienter significatur, quia David dicitur manu fortis, et Christus Dei virtus, 1 Cor. 1.

Dicitur etiam David aspectu desiderabilis, et Christus splendor gloriae, Heb. 1. Ipse est in quem desiderant angeli prospicere, 1 Pet. 1.

Quare fremuerunt gentes, et populi meditati sunt inania?

Psalmus iste dividitur in duas partes. In prima narratur machinatio molientium contra regnum David, et Christi. In secunda ponitur eorum repressio, ibi, Qui habitat in caelis irridebit eos.

Circa primum tria facit. Primo narrat machinantium rebellionem. Secundo contra quem machinatur. Tertio propositum machinantium. Secundum ibi, Adversus Dominum. Tertium ibi, Dirumpamus vincula eorum.

Primo ergo historialiter sciendum, quod quando populus molitur rebellionem, primo surgit murmur in populo, post accedit auxilium magnatum ad perficiendum.

Primo ergo ponit conatum populi murmurantis. Secundo auxilium magnatum, ibi, Astiterunt reges terrae, et principes convenerunt in unum.

In populo autem sunt quidam minus habentes de ratione, qui sunt impetuosi: quidam plus, qui cauti dicuntur.

Primi non moventur sensu ad rebellandum, sed magis impetu; et ideo dicit de his, Fremuerunt, quod est bestiarum: Prov. 19. Sicut fremitus leonis ita et regis ira.

Secundo moventur consilio; et ideo de his dicit, Meditati sunt inania. Quia vanae sunt cogitationes hominum, Ps. 93.

Populus est multitudo hominum iuris consensu sociata. Et ideo Iudaei dicuntur populus, quia cum lege et sub lege Dei sunt. Alii dicuntur gentes, quia non sunt sub lege Dei.

Vel ad literam. In regno David erant gentes subiugatae, et Iudaei fideles, et utrique moliebantur contra eum, ideo dicit, Quare fremuerunt gentes, et populi meditati sunt inania. Non interrogat, sed increpat, sicut ibi Sap. 5. Quid nobis profuit superbia, aut divitiarum iactantia quid contulit nobis?

Item minores nihil per se facere possent, nisi haberent auxilium maiorum: unde ponit quosdam praebentes auxilium: primo per potentiam adiuvando: et quantum ad hoc dicit, Astiterunt reges terrae, et principes convenerunt in unum adversus Dominum, et adversus Christum eius; quasi dicat, illi fremuerunt, sed alii astiterunt, idest affuerunt huic malitiae.

Item quidam praebuerunt auxilium per sapientiam consulendo; et quantum ad hoc dicit, Convenerunt in unum, scilicet ad consiliandum.

Literam Hieronymi habet tractabant pariter: Hier. 5. Ibo igitur ad optimates, et loquar eis: ipsi enim cognoverunt viam Domini, et iudicium Dei sui etc.

Deinde cum dicit, Adversus Dominum, et adversus Christum eius etc. ponit patientes rebellionem. Ostendit enim contra quos fuit rebellio, quia contra Dominum, et contra regem eius: Reges enim dicuntur Christi, idest uncti: Ps. 5. Nolite tangere Christos meos.

Qui ergo rebellat regni instituto per Deum, rebellat etiam Deo: Rom. 13. Qui potestati resistit, Dei ordinationi resistit. Et ideo dicit, Adversus Dominum, et adversus Christum eius: Rom. 8. Non te abiecerunt, sed me.

Mystice haec dicta sunt sub similitudine David de Christo: Act. 4. Domine tu dixisti per os patris nostri pueri tui David, quare fremuerunt gentes etc. Convenerunt enim vere in civitate ista adversus sanctum puerum tuum Iesum, quem unxisti etc.

Et secundum hoc intelligendum est, quod gentes, scilicet milites, convenerunt contra Christum: Et populi, scilicet Iudaei, meditati sunt inania, credentes eum occidere totaliter, scilicet quod non resurgeret: Et reges terrae, scilicet Herodes Ascalonita prior qui occidit infantes: et posterius Herodes Anthippas eiusdem filius qui Pilato consensit: Et principes, idest Pilatus, ut ponatur plurale pro singulari per synecdocham.

Vel principes sacerdotum convenerunt in unum, idest unam pravam voluntatem, adversus Dominum et adversus Christum eius.

 

b. Consequenter ponit propositum machinantium: unde dicit, Dirumpamus vincula eorum etc.

Quod proprie dicitur, nam regis dominium dicitur iugum: 3. Reg. 12. dicitur ad Roboam, quod alleviaret de iugo quod imposuerat eis Salomon. Sicut enim boves iunguntur iugo ad opus, ita homines ad dominium regni.

Iugum autem removeri non potest, nisi solvantur vincula. Vincula autem sunt in regno illis quibus firmatur potestas regia in regno, sicut milites, castra, et arma. Primo ergo oportet ista dissolvere, et tunc removere iugum.

Spiritualiter in Christo est iugum lex charitatis: Matt. 11. Iugum meum suare est etc.

Vincula sunt virtutes, spes, fides, charitas: Ephes. 4. Soliciti servare unitatem spiritus, in vinculo pacis; Eccl. 6. Vincula illius alligatura salutaris.

Quod ergo conscientia hominis non sit sub iugo legis Christi, non potest esse nisi prius rumpantur haec vincula: quod faciunt qui dicunt Deo, Recede a nobis, scientiam viarum tuarum nolumus etc. Iob 12. Hier. 2. A saeculo confregisti iugum, dirupisti vincula, et dixisti, non serviam.

Vel hoc dicitur in persona David a Christo ad suos servos: Glossa quasi ipsi ita moliuntur; sed o mei dirumpamus etc. sed non facit ad propositum.

 

c. Deinde cum dicit, Qui, ponitur oppressio molientium in regnum David. Et circa hoc duo facit. Primo ostenditur quomodo opprimuntur a Domino. Secundo quomodo a Christo eius, ibi, Ego autem constitutus etc.

Contra hos, scilicet Dominum et contra Christum eius moliti sunt, ut dictum est.

Circa primum nota quatuor, scilicet irrisionem, subsannationem, iratam locutionem, et conturbationem.

Nam sicut aliquis puer nullius virtutis et potestatis, si pugnat contra gigantem, irrideatur a gigaute, ita si aliquis nullius potestatis moliri vult contra eum qui habitat in caelis, irridetur ab eo: Iob 35. Suspice caelum et intuere et contemplare aethera, quod altius te sit. Si peccaveris quid ei nocebit? Et si perseveret impotens, tunc ille qui est potentior reprehendit et subsannat.

Irrisio namque fit bucca secundum Hieronymum in glossa, sed subsannatio rugato naso, atque contracto, ex quadam scilicet levi indignatione: Prov. 1. Ego quoque in interitu vestro ridebo, et subsannabo, cum vobis quod timebatis advenerit.

Si autem nullo modo desistat, procedit ad vindictam; et ideo dicit, Tunc loquetur ad eos in ira sua, idest proferet sententiam vindictae contra eos: nam in Deum non cadit ira, sed quod est creaturae, aliquando attribuitur creatori per antropopatos, quod est humana propassio: Ps. 6. Domine ne in ira tua etc.

Ultimo autem sententia executioni mandatur; et ideo dicit, Et in furore tuo conturbabis eos. In corde et in anima in aeterna poena, hoc est sua virtute punies eos: Iob 17. Cum se moverit ad quaerendum panem, novit; quod paratus sit in manu eius tenebrarum dies: terebit eum tribulatio, et angustia vallabit eum.

Haec quatuor erunt in iudicio. Quia irridebit statuens eos a sinistris: Matth. 25. Subsannabit dicens: Esurivi etc. Improperando: Loquetur in ira. Sententiando: Ite maledicti in ignem aeternum etc. Conturbabit, sententiam exequendo: Ibunt hi in supplicium aeternum etc.

 

d. Sequitur consequenter ostendere, quomodo comprimantur a Christo eius, cum dicit, Ego autem.

Insurrexerunt autem contra Christum David, populus, gentes, et principes. Primo ergo ostendit, quomodo Christus se habeat ad populum. Secundo quomodo ad gentes, ibi, Dominus dixit ad me. Tertio quomodo ad reges, ibi, Et nunc reges intelligite etc.

Dicit ergo, Ego autem constitutus sum rex ad eo super Syon montem sanctum eius etc. Sciendum est autem, quod constitutus est rex a Deo in Hierusalem, et sua praedicatione reduxit populum; quasi dicat, Illi sic faciunt, sed intentum suum habere non possunt, quia sum constitutus, idest stabilitus rex super Syon, idest super populum Iudaeorum, qui erat in Hierusalem, cuius arx est Syon: Ab eo, scilicet a Deo: Ps. 117. Dominus mihi adiutor, non timebo quid faciat mihi homo: Iob 17. Pone me Domine iuxta te, et cuiusvis manus pugnet contra me.

Sum autem constitutus rex super Syon montem sanctum eius, non propter me, sed ut regam populum secundum legem Dei; et ideo dicit, Praedicans praeceptum eius.

Mystice autem constitutus est rex, secundum illud Hier. 23. Regnabit rex, et sapiens erit etc. Syon, idest ecclesiam Iudaeorum, quae dicitur mons sanctus, quia prius recepit radios solis: Matth. 14. Non sum missus nisi ad oves etc. 2. Reg. 19. An ignoro me hodie regem factum super Israel? Praedicans praeceptum, idest evangelium.

Vel illud speciale praeceptum de quo dicitur Io. 13. Mandatum novum do vobis, ut diligatis invicem: et eiusdem 15. Hoc est praeceptum meum etc.

Hoc autem praeceptum personaliter praedicavit Iudaeis, in persona scilicet propria: Matth. 4. Circuibat Iesus totam Galilaeam docens in synagogis eorum, et praedicans evangelium regni: Rom. 5. Dico autem Christum Iesum ministrum fuisse circumcisionis propter veritatem Dei etc.

 

e. Deinde cum dicit, Dominus, ex eadem historia ostenditur, quomodo se habet ad gentes; et circa hoc duo facit. Primo ostendit quod Christo convenit habere potestatem super gentes. Secundo ponit usum potestatis, Reges eos.

Circa primum duo facit. Primo ostendit quo iure potestas sibi competit super gentes. Secundo ponit acceptionem ipsius potestatis, ibi, Dabo tibi gentes.

Dicit ergo, Dominus dixit ad me, hoc non usquequaque completur de David; et ideo intelligitur de Christo cui competit dominium super gentes duplici iure, scilicet haereditario, et meritorio. Primo ergo ponit ius. Secundo meritum, ibi, Postula etc.

Est autem Christus rex univesorum, sicut dicitur Hebr. 1. et hoc competit ei, quia filius: Gal. 4. Si filius, et haeres per Deum: et ideo agit de aeterna generatione Christi, in qua tria notantur.

Primo modus generationis. Secundo proprietas filiationis. Tertio aeternitas filii generati.

Modus ostenditur in hoc quod dicit, Dominus dixit, quia scilicet processit per modum intellectus. Uniuscuiusque generatio est per modum eius. Modus divinae naturae non est carnalis, sed intellectualis, immo est ipsum intelligere.

Secundo generatio est processio secundum originem quae invenitur in re intelligibili, quae est secundum conceptionem verbi procedens ab intellectu: et hoc est dicere verbum in corde; et ideo dicit, Dominus dixit, quasi dicendo me generavit. Unde Filius est verbum quod Pater dixit, idest gignendo produxit.

Proprietas vero ostenditur in hoc, quod dicit, Filius meus, non adoptivus, sicut illi, de quibus dicitur Io. 1. Dedit eis potestatem filios Dei fieri etc. sed proprietate naturae.

Unde Filius meus es tu naturalis, singularis, consubstantialis: Matth. 17. Hic est Filius meus dilectus.

Aeternitas ponitur in hoc, quod subiungit, Ego hodie genui te, idest aeternaliter: non enim est nova, sed aeterna generatio; et ideo dicit, Hodie genui te: quia hodie praesentiam signat, et quod aeternum est, semper est.

Dicit etiam Hodie, ut designet praesentialitatem cum claritate quae conveniunt Christo, qui et lucem inhabitat inaccessibilem, 1. Tim. 6. Et qui vere est in quo nihil est praeteritum, vel futurum, vel obscurum, sed clarum

 

f. Supra positum est privilegium aeternae generationis, ex quo Christo competit dominium gentium iure haereditario; hic ostendit, quomodo acquisivit per suum meritum.

Ubi considerandum est, quod sicut in naturalibus formae infunduntur secundum dispositionem materiae, ita Deus gratuita dona largitur: Philip. 2. Deus est qui operatur in nobis velle et perficere etc. et ideo vult ut recipiamus dona petendo et orando: hoc exemplum voluit ostendere per Christum, quia voluit quod peteret, quod sibi iure haereditario competebat.

Haec autem postulatio pro gentibus vocandis potest intelligi dupliciter. Primo per orationem, quia pro eis oravit: Io. 17. Non pro eis rogo tantum, sed pro eis qui credituri sunt per verbum eorum in me. Item per passionem: Heb. 9. Ut morte intercedente in redemptionem earum praevaricationum, quae erant sub priori testameto, repromissionem recipiant, qui vocati sunt aeternae haereditatis: quae quidem postulatio non fuit vacua, quia in omnibus exauditus est pro sua reverentia, Heb. 5.

Unde subditur concessio, cum subditur, Et dabo tibi gentes. Ubi notandum est, quod ad Christum nullus venit nisi dono Patris: Io. 6. Nemo potest venire ad me nisi Pater qui misit me traxerit eum.

Datio autem gentilium est pure donum: nam Iudaei quasi redditi sunt, quia ante dati erant: Rom. 15. Dico Iesum Christum ministrum fuisse circumcisionis etc. et ideo dicit, Dabo tibi gentes, ut scilicet subiiciantur tibi, et sint tua haereditas: Phil. 2. Ut in nomine Iesu omne genuflectatur, caelestium, terrestrium, et infernorum: Ps. 115. Haereditas mea praeclara est mihi.

Item non habet eas sicut ministri habent, ut Petrus, vel Paulus, sed sicut dominus: Heb. 5. Et Moyses quidem fidelis erat in tota domo eius tanquam famulus, in testimonium eorum quae dicenda erant, Christus vero tanquam filius in domo sua, quae domus sumus nos; et ideo dicit, Possessionem tuam: Isa. 49. Ut possideres haereditates dissipatas, ut diceres his qui vincti sunt exite, et his qui sunt in tenebris, revelamini.

Terminos terrae, quia per totum mundum aedificata est ecclesia. Sed postmodum per Nicolaum haereticum, et Mahumetum ad infidelitatem redierunt.

Vel expectatur fundanda: Isa. 49. Parum est, ut sis mihi servus ad suscitandas tribus Iacob, et faeces Israel convertendas. Dedi te in lucem gentium, ut sis salus mea usque ad extremum terrae: Heb. 1. Quem constitui haeredem universorum etc.

 

g. Deinde cum dicit, Reges, ponitur executio potestatis: et secundum historiam posset exponi, quia erat constitutus rex Iudaeorum, ideo et dominabatur gentibus aliquibus quas subiugaverat in figura universalis dominii Christi.

Sed quia aliter reguntur cives, nam cives reguntur regimine misericordiae, aliter hostes subiugati, scilicet regimine severae iustitiae; ideo dicit, In virga ferrea.

Sed melius est ut referatur ad dominium spirituale Christi: necesse est enim quod qui regit, habeat virgam: Virga directionis virga regni tui. Ad hoc enim necessarii sunt reges, ut virgam habeant disciplinae qua puniant delinquentes.

Et quia Christus constitutus est rex a Deo ad populum regendum, ideo dicit, Reges eos in virga ferrea. Et addit, Ferrea, ad designandum inflexibilem iustitiae disciplinam. Virga namque qua regebantur Iudaei, non fuit ferrea, quia frequenter excusserunt se adorando idola.

Sed haec est virga ferrea qua regit gentes, quia non recedent amplius a dominio Christi, quando plenitudo gentium intraverit: Apoc. 12. Mulier peperit masculum, qui recturus erat omnes gentes in virga ferrea.

Et tanquam vas figuli confringes eos, exponitur per illud Hier. 18. Descendi in domum figuli, et ecce ipse faciebat opus super rotam, et dissipatum est vas, quod ipse faciebat e luto manibus suis. Conversusque fecit illud vas alterum. Et post, Sicut lutum in manu figuli, sic vos in manu mea.

Quando enim vas figuli est recens, frangitur de facili a mala forma, et restituitur in bonam. Iudaei conversi erant, unde non erant confringendi: eandem enim est fides eorum et nostra. Gentiles autem erant idolatrae: et ideo erant confringendi, ut aliam formam acciperent, idest aliam fidem veram.

Vel aliter: In virga ferrea, bonos scilicet, Et tanquam vas figuli, malos qui finaliter conterendi sunt: Luc. 2. Ecce positus est hic in ruinam, et in resurrectionem multorum: Isa. 30. Subito dum non speratur, veniet contritio eius, et comminuentur sicut conteritur lagena figuli contritione pervalida etc. ut sic, qui iustus est, iustificetur adhuc, et qui in sordibus est, sordescat adhuc, Apoc. ult.

 

h. Deinde cum dicit, Et nunc, ostenditur quomodo se habet ad reges. Reprimit autem eos admonendo et attrahendo ad servitutem Dei. Circa hoc ergo duo facit. Primo ponit admonitionem. Secundo assignat admonitionis rationem, ibi, Ne quando irascatur.

Monet autem ad tria. Ad doctrinae veritatem, ad obsequii humilitatem, ad correctionis susceptione. Secundum, ibi, Servite. Tertium, ibi, Apprehendite.

Veritas autem dupliciter cognosci potest ab aliquo: vel per inventiones, et tales dicuntur bene intelligentes; vel per eruditionem, et tales dicuntur bene docibiles.

Item egentium duplex est gradus. Quibusdam enim committitur universalis gubernatio, qui dicuntur reges. Quibusdam aliquod speciale iudicium, et hi dicuntur iudices.

Primos ergo exhortatur ad intelligendum: nam intelligens gubernacula possidebit, Prov. 1. Secundos ad erudiendum, ut scilicet ab aliis formam iudicii accipiant; et ideo dicit, Intelligite et erudimini: Sap. 6. Audite reges, et intelligite, discite iudices finium terrae.

 

i. Denide cum dicit, Servite, post intellectum convenienter ponit servitutem, quae servitus Dei, quae est latria, est professio fidei.

Et ideo primo oportet quod credat, et postea confiteatur et serviat: Rom. 10. Corde creditur ad iustitiam, ore autem etc.

Dicit autem Domino: qui enim servit homini, sufficit ut exterius subiiciatur ei obediendo; sed qui servit Deo, oportet quod interius secundum animam subiiciatur ei, bonum affectum habendo: Ps. 61. Nunc Deo subiecta erit anima mea etc.

Dicit autem In timore, qui sanctus permanet, nec sinit peccare, ut Qui stare se existimat, videat ne cadat, Rom. 10.

Et notandum secundum Augustinum, quod rex servit Deo inquantum homo, in se iuste vivendo, sed inquantum rex leges ferendo contra ea, quae sunt contra Dei iustitiam: unde in hoc psalmo praefiguratur status ecclesiae: nam a principio reges terrae faciebant leges contra Christum et christianos, sed postea condiderunt leges pro Christo. Et primum ostenditur cum dixit, Astisterunt; secundum ibi, Servite Domino.

Ne autem haec servitus miseria videatur, addidit, Et exultate ei cum tremore. Quia timor Domini non est miseriae, sed gaudii: propter quod Lev. 10. Respondit Aaron ad Moysen, Quomodo possunt placere Deo mente lugubri?

Sed ne ista laetitia praesumptionem haberet, vel negligentiam, ideo subiungit, Cum tremore, qui est metus subitaneus: Phil. 2. Cum metu et tremore vestram salutem operamimi.

Consequenter monet ad susceptionem cum subdit, Apprehendite, ut nemo vivat ut libet, sed ut decet. Et ideo dicit disciplinam, praecepta et bonos mores, vel adversa quasi praesidium et munimentum: Ps. 17. Et discipline tua etc.

Et ponitur ratio admonitionis. Ne quando irascatur: et est duplex ratio ad evitandam poenam, et ad consequendam gloriam, ibi, Beati omnes qui confidunt in eo.

Dicit autem Neque propter patientiam Dei, quia in hoc saeculo diu sustinet: Ps. 1. Nunquid irascetur per singulos dies? dicens: Nisi conversi fueritis; quasi dicat, Servetis admonitionem ne veniat tempus punitionis.

Ne pereatis de via iusta, scilicet iustitiae et societatis bonorum, quod est valde poenosum his, qui dulcedinem iustitiae gustaverunt.

Litera Hieronymi habet Pereatis de via, non est ibi iusta. Quando enim homo in mundo est, est sicut in via: nam si cadit, potest resurgere. Nec dicitur perire, quod reparari potest, etiam quod non cadit de via, sed in via. Sed si perit de via, irreparabilis est, Iob 4. Et quia nullus intelligit, in aeternum peribunt.

 

j. Et ideo dicit Cum, ponitur alia ratio, quae est ad consequendam gloriam; quasi dicat, Apprehendite disciplinam, quia cum exarserit etc.

Beati erunt omnes qui confidunt in eo. Bene dicit Cum exarserit: modo enim non ardet cum castigat, ut pater; sed in futuro absorbebit et ardebit, quando puniet poena aeterna: Isa. 30. Ecce nomen Domini venit de longinquo, ardens furor eius, et gravis ad portandum: labia eius quasi ignis devorans.

Dicit autem in brevi, quia non singula peccata separatim, sed simul omnia discutiet. Unde illud iudicium in brevi fiet, nec durabit per mille anoos, ut Lactantius dixit: 1. Cor. 16. In momento, in ictu oculi, in novissima tuba: et tunc omnes boni in immortalitatis gloriam immutabuntur: unde, Beati qui confidunt; quasi dicat, Vindicta non modo attinget confidentes, sed beati erunt, quia ad regnum pervenient: quae beatitudo, vel gloria maior apparebit ex poena malorum: Hier. 17. Beatus vir qui confidit in Domino, et erit Dominus fiducia eius etc.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License