Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Divae Thomae Aquinatis Doctoris Angelici
In Psalmis Davidis Expositio

IntraText CT - Text

  • Psalmus VIII
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Psalmus VIII

In finem pro torcularibus. a. PSAL. VIII. Domine Dominus noster, quam admirabile est nomen tuum in universa terra? Quoniam elevata est magnificentia tua super caelos.

b. Ex ore infantium et lactentium perfecisti laudem propter inimicos tuos, ut destruas inimicum, et ultorem.

c. Quoniam videbo caelos tuos, opera digitorum tuorum, lunam et stellas, quae tu fundasti.

d. Quid est homo quod memor es eius, aut filius hominis quoniam visitas eum?

e. Minuisti eum paulo minus ab angelis, gloria et honore coronasti eum: et constituisti eum super opera manuum tuarum. Omnia subiecisti sub pedibus eius; oves et boves universas, insuper et pecora campi. Volucres caeli, et pisces maris, qui perambulant semitas maris. Domine Dominus noster, quam admirablile est nomen tuum in universa terra.

 

a. Supra posuit Psalmum in quo David orabat pro sua persecutione; hic ponit Psalmum ad gratiarum actionem: et primo praemittitur Psalmus pro beneficiis collatis toti humano generi. Secundo alius pro beneficiis collatis sibi pro destructione inimicorum, vel pro bonis concessis. Tertio pro malis sublatis, ibi, Confitebor: nam hic exprimit affectionem hominis considerantis beneficia Dei concessa humano generi, et gratias agentis.

Titulus, In finem Psalmi David pro torcularibus. Quia aliud est supra expositum, exponam hic solum ultimum. Ubi considerandum est, quod Deut. 16 dicitur, Septum diebus facies festum tabernaculorum, quando de area et torculari colliges fruges tuos etc. Sciendum enim est, quod David specialem devotionem habebat in festis celebrandis: et aliquid faciebat speciale ad laudem Dei. Festum autem tabernaculorum praecipuum erat.

Et hoc fiebat in vindemiis in commemorationem divini beneficii, quando eduxit de Aegypto filios Israel in tabernaculis, et induxit in terram promissionis ubi sunt fructus: et ideo oportebat quod haberent fructus pulcherrimos, quo tempore erant torcularia; et ideo dicitur pro torcularibus, hoc ad litteram.

Sed specialiter torcular est ecclesia: Isa. 5. Plantavit vineam electam, torcular extruxit in ea: Matth. 21. Plantavit vineam, et fondit in ea torcular.

Dicit ergo pro torcularibus, idest ecclesiis orbis: et dicitur ecclesia torcular, quia sicut in torculari seperatur vinum a vinatiis, sic in ecclesia boni seperantur a malis opere ministrorum: etsi non loco semper, affectu tamen. Eadem ratione dicitur et area: quia separatio fit grani a paleis.

Item a verbis literaliter positis seperantur sensus spiritualis.

Item torcularia sunt martyria, in quibus fit separatio animarum a corporibus, dum corpora eorum qui pro Christi nomine afflictione et persecutione calcantur, quassatim remanent in terra, animae vero ad requiem in caelestibus emanant.

Psalma ista dividitur in duas partes. Primo enim Psalmista admiratur divinam excellentiam. Secundo eius clementiam, ibi, Quid est homo. Circa primum duo facit. Primo ostendit maiestatam Dei esse admirabilem. Secundo esse manifestam, ibi, Ex ore infantium. Circa primum duo facit: quia primo ponit eum mirabilem. Secundo rationem dicti manifestat, ibi, Quoniam elevata etc.

Dicit ergo Domine omnium: Hester 13. Dominus omnium tu es; sed specialiter Dominus noster, qui te colimus, tibi adhaeremus. Hieronymus habet, Dominatur noster: Iudic. 8. Non dominabor vestri, nec filius meus, sed dominabitur super vos Dominus. Quam admirabile est nomen tuum etc. scilicet divinitatis: Psal. 92. Mirabiles elationes maris etc. Genes. 32. Cur quaeris nomen meum quod est mirabile? Item Christi incarnati: Isa. 9. Vocabit nomen eius admirabilis.

Sed numquid solum in Iudaea, ut dicunt Iudaei, vel in Africa, ut Donatistae? non; sed in universa terra: Malach. 1. Ab ortu solis usque ad occasum magnum est nomen meum in gentibus. Ratio admirabilis subiungitur, Quoniam elevata est magnificentia tua, quia in caelis apparet magnitudo tua.

Admiratio est quando aliquis videt effectum, et ignorat causam. Dupliciter est ergo aliqua causa admirabilis: vel quia ignota totaliter, vel quia non producit effectum manifestantem causam perfecte. Primum non est in Deo: quia producit effectum: Ro. 1. Invisibilia Dei per ea quae facta sunt etc. Producit dico effectum, non tamen manifestantem perfecte causam: et ideo remanet admirabilis: et hoc est quod dicit, Magnificentia tua, idest laus vel virtus tua, quae potest facere magna: Est elevata super caelos, improportionaliter excedens factionem caelorum.

Unde excludit errorem dicentium, quod Deus sit forma caeli: esset enim secundum hoc proportionatus caelis. Item dicentium quod agit ex necessitate naturae: quia non extenderet se super caelos: tamen potest in infinitum maius facere: vel super caelos, idest Scripturas, quia plus est quam in Scripturis commendetur: Eccl. 43. Glorificantes Deum quantumcumque potestis, supervalebit adhuc, et admirabilis magnificentia eius: vel magnificentia tua, idest filius tuus Deus homo: Elevata est, in accensionem: Super caelos: Ephes. 4. Qui descendit, ipse est qui ascendit super omnes caelos etc.

 

b. Deinde cum dicit, Ex ore, ostendit quod est maxime manifesta. Et primo ostendit manifestationem. Secundo eius rationem, ibi, Quoniam videbo: quod sit manifesta, probat: quia illud est manifestum quod est omnibus inditum, quantumcumque simplicibus, quasi quadam naturali cognitione. Duplex namque est genus hominum, qui consequitur naturalem et rectum instinctum, sicut sint simplices, vel sapientes. Quod sapientes cognoscant Deum, hoc non est magnum, sed quod simplices sic. Sunt autem quidam qui naturalem instinctam pervertunt: et isti cognitionem Dei repellunt: Ps. 81. Nescierunt, idest nescire voluerunt, neque intellexerunt etc. Iob. 22. Dixerunt Deo, recede a nobis, scientiam viarum tuarum nolumus.

Deus autem facit ut per illos, idest per simplices, qui sequuntur naturalem instinctum, confundantur qui pervertunt naturalem instinctum. Per infantes designantur simplices: 1. Pet. 2. Sicut modo geniti infantes, rationabiles sine dolo etc.

Dicit ergo, Admirabile quidem est nomen tuum, ita tamen quod ex ore infantium et lactentium perfecisti laudem, qui interius instigat ad hoc: et hoc propter inimicos tuos, qui adversantur scientiae et cognitioni tuae: Phil. 3. Inimicos crucis Christi etc. Ut destruas inimicum et ultorem, quemcunque persecutorem.

Vel Pharaonem qui velit ulcisci contra confitentem nomen tuum: 2. Cor. 10. Consilia destruentes et omnem altitudinem extollentem se adversus scientiam Dei.

Vel tyrannum qui armis impugnat nomen tuum. 1. Pet. 2. Ut benefacientes obmutescere faciatis imprudentium hominum ignorantiam; hoc fecit Christus: nam Matt. 21. de pueris Hebraeorum respondit Christus, quod ex eorem verbis perfecta sit laus, qui Spiritus sancti instinctu laudabant: quod tamen videbatur pueriliter agi. Hic locum habet quando simplices recognoscunt Deum, et alii pervertunt studia cognitionis naturalis, ne cognoscant ipsum Deum.

Item hoc in Apostolis qui sine literis et idiotae: Act. 4. Simplices sicut columbae: Matt. 10. Et sicut oves in medio luporum; et destruxerunt omnes inimicos Christi: 1. Cor. 1. Quae stula sunt mundi elegit Deus, ut confundantur sapientes, et infirma etc. Consequenter huius manifestationis rationem subnectit dicens, Quoniam.

 

c. Tullius dicit in lib. de natura deorum, et fuit dictum etiam ab Aristotle, quamvis in eius libris quae apud nos habentur non inveniatur, quod si aliquis homo intraret palatium, quod videret bene dispositum, nullus est ita amens, qui licet non videret quomodo factum fuerit, quin percipiat quod fabricatum sit ab aliquo.

Nos intremus mundum, nec videmus quando factus sit: sed ex hoc ipso quod est ita bene ordinatus, debemus percipere quod est factus ab aliquo. Et hoc specialter ostendit ordo corporum caelestium. Fuerunt quidam errantes qui causas rerum attribuunt necessitati materiae: unde dicunt facta omnia propter calidum et frigidum, siccum et humidum, ut elementa quae sic convenerunt: hoc autem si apparentiam posset habere in aliis, nullo tamen modo in caelestibus corporibus: quia non possunt attribui necessitati materiae, quod tantum distet hoc ab illo, et tanto tempore compleant cursum suum. Hoc autem nonnisi in causam intellectivam oportet reducere.

Et ideo Scriptura quando vult manifestare Dei potentiam, reducit nos in considerationem caelorum: Is. 40. Levate in excelsum oculos vestros, et videte quis creavit haec; ideo dicit, Quoniam videbo caelos tuos, opera digitorum tuorum.

Dicit autem, Opera digitorum, propter tria: quia quae cum digitis facimus, attente et distincte faciamus. Et quae de corporibus caelestibus consideranda sunt, non reducuntur nisi in causam intelligibilem; et ideo dicit, Opera digitorum tuorum: Ps. 135. Qui fecit caelos in intellectu: vel respondet ad id quod dicit Elevata.

Quando quis facit elevari quod grave est, supponit humerum; sed quando facit elevari quod est leve, supponit digitum; et ideo dicit, opera digitorum, quasi leve sit ei facere caelos: Isa. 40. Quis appendet tribus digitis molem terrae, et caelos palma ponderabit?

vel quae digitis facimus subtilia opera sunt. Ut ostendat ergo quod haec subtiliora sunt aliis, dicit Opera digitorum etc. Lunam vero nominat, et non solem, propter Gentiles, qui credebant eum summum Deum: et ideo ponit specialiter, Lunam et stellas, in quibus non est manifesta ratio erroris: Eccl. 43. Species caeli gloria stellarum, mundum illuminans in excelsis Dominus.

Mytice apostolos vel Scripturas opera digitorum. Tres digiti tres personae; quasi dicat, Opera totius trinitatis vel Spiritus sancti. Lunam, ecclesia: stellas, doctores. Et haec Deus fundavit. Quid.

 

d. Supra Psalmista admiratus est divinae maiestatis excellentiam; et nunc commemorat duo beneficia divinitus collata hominibus. Secundo ex hoc psalmum terminat in laudem, ibi, Domine Dominus noster etc. Circa primum tria facit. Primo ostendit clementiam Dei ad homines, per comparationem ad ea quae sunt supra homines. Secundo per comparationem ad primum hominem, ibi, Gloria et honere. Tertio per comparationem eorum, quae sunt sub homine, Et constituisti. Supra hominem duplex est natura, divina scilicet, et angelica. Primo ergo ponit beneficia per comparationem ad Deum. Secundo per comparationem ad angelos, ibi, Minuisti. Primo exponatur secundum quod competit quantum ad beneficia naturalia. Secundo quantum ad gratuita. Et secundum primum modum et circa eum duo facit. Primo ponit specialem curam hominis a Deo. Secundo familiaritatem specialem, Aut filius hominis.

Mirabile est quod quis magnus alicui parvo speciali familiaritate coniungitur: et ideo primo Psalmista commemorat parvitatem hominis ex conditione quid est homo, tam parva res: Iob. 14. Homo natus de muliere: et 25. Homo putredo, et filius hominis vermis. Secundo quantem ad originem: quia etiam vilis: Iob. 24. Quis potest facere mundum de immundo conceptum semine? Et 10. Nonne sicut lac etc. Et ideo dicit, Aut filius hominis.

Sed isti sic parvo, sic vili, dicit quod duo facit: scilicet quod memoratus est eius, et quod visitat eum. Primum pertinet ad curam. Secundum ad familiaritatem specialem. Et est talis modus loquendi: sicut si aliquis artifex fecisset magna, et inter aliqua unum minimum, scilicet acum, et quando fecit acum ostendit se habere eius scientiam. Sed quod in dispositione operum curaret de acu, esset valde mirabile; et ideo dicit, Quis est homo, quod inter magnus creaturas recordaris eius? Eccl. 16. Ne dicas, a Deo abscondar etc. et quae est anima etc. Quia propter parvitatem Deus non obliviscitur tui. Sed quod magnum est hoc? Deus enim habet curam de omnibus: Sap. 12. Nec est enim alias quam tu, cui cura est de omnibus. Dicendum, quod de homine habet specialem curam, scilicet quod in iudicio remunerentur actus eius: Iob. 14. Dignum duci super huiuscemodi aperire oculos etc.

Item non curam solum habet de homine, sed familaritatem habet cum eo; et hoc est quod dicit, Quoniam visitas eum. Sola natura rationalis est capax Dei, cognoscendo, et amando. Inquantum ergo Deus nobis praesens efficitur per amorem vel cognitionem, visitat nos: Iob. 10. Visitatio tua custodivit etc.

Sic ergo magna clementia Dei est in comparatione hominis ad Deum; sed sequitur de homine hoc in comparatione ad angelos, quibus homo invenitur propinquus. Minuisti.

e. In angelis invenitur imago Dei per simplicem intuitum veritatis, absque inquisitione; in homo vero per discursum; et ideo in homine aliquantulum. Inde est quod homines dicuntur angeli: Malac. 2. Legem requirent ex ore eius: quia angelus Domini exercituum est. Est et homo corruptibilis, sed modicum; quia aliquando homo in patria omnia sine discursu cognoscet; et erit secundum corpus incorruptibilis: 1. Cor. 15. Oportet corruptibile hoc inducere incorruptionem. Consequenter ostendit clementiam Dei ad hominem, per comparationem ad ipsum hominem, cum dicit, Gloria et honore etc. Coronari est regum. Deus facit hominem quasi regem inferiorum, et haec est gloria, scilicet claritas divinae imaginis: et haec est quaedam corona hominis: 1. Cor. 11. Vir imago est gloria Dei: Ps. 4. Signatum est super nos lumen vultus tui Domine.

Sed iste honoratur, qui non subiicitur alicui. Homo enim nulli creaturae natura corporali subiicitur, quantam ad animam, nec in ingressu, nec in progressu: non in ingressu, quia a creatura non producitur, et libere agit; nec perit cum corpore; et in hoc honor hominis consistit; et ideo dicutur Sap. 2. Nec iudicaverunt hominem animarum sanctarum etc. usque fecit illum: Ps. 48. Homo cum in honere esset non intellexit etc. Consequentur cum dicit, Constituisti, ponit clementiam Dei ad hominem per comparationem ad ea, quae sunt sub homine, quia voluit habere hominem dominium super ista inferiora: et circa hoc tria facit. Primo proponit dominium. Secundo facultatem dominandi. Tertio numerum subditorum. Secundum, ibi, Oves et boves.

Dicit ergo, Ex quo homo est rex, dedisti ei dominium super opera manum tuarum: Gen. 1. Ut praesit piscibus maris, et volucribus caeli, et bestiis universae terrae, et reptili quod movetur in terra. Hoc habet per rationem, quia excedit omnia animalia; et ideo statim cum dixit, Gloria et honere, subdidit, Constituisti, idest dedisti dominium. Sed nota quid dicit, quod homo habet auctoritatem super opera manuum, non digitorum. Homo non potest sibi ea subiicere; et ideo secundo ostendit facultatem dominandi. Omnia, inquit, subiecisti, ut praeesset et dominaretur ad nutum. Hoc signatur Gen. 2. ubi Deus adduxit omnia animalia ad Adam. Et haec subiectio plenarie fuit ante peccatum; sed aliqua nunc resistunt in poenam peccati. Tertio cum dicit, Oves et boves etc. ennumerat subiecta: et ponit animalia ut etiam plantae intelligantur. In animalibus autem quaedam subiiciuntur secundum totum genus suum, scilicet animalia mansueta et domestica secundum suam naturam, scilicet oves et boves: et hoc in feminino dicit, Universas, qui armenta fiunt praecipue de vaccis et ovibus. Alia sunt quae non subiicuntur secundum totum genus: et horum quaedam sunt gressibilia: et quantum ad hoc dicit, Insuper et pecora campi etc. scilicet apri, cervi, et huiusmodi: quaedam volatilia, scilicet aves: et quaedam natatilia sicut pisces.

Possunt ad hoc ad beneficia gratiae referri: et tunc in his omnia mysteria Christi numerantur. Primo incarnationis, Quid est homo? Duo tangit, scilicet causam incarnationis, et ipsam incarnationem: et dicit, Quid est homo? Videbatur enim Deus oblitus hominis, quando expulit eum de paradiso: huiusmodi recordatur quando reducitur illud Psalm. 79. Memento nostri Domine. Et sic sequitur incarnatio: quia visitat, et ideo dicit, Aut filius hominis etc. Quia licet totum genus humanum visitaverit, specialiter tamen illum hominem assumptem in unitate hypostasis: Hebr. 1. Nusquam angelos apprehendit, sed semen Abrahae. Secundum est passionis. Minuisti propter passionem, Heb. 2. Eum autem qui modico quam angeli minoratus est etc. In hebraeo habetur, Et minues eum parvum a Deo, quia coniunctus est Deo in unitate personae; sed minutus propter passibilitatem assumptam. Tertium est beneficium resurrectionis in honore exhibito Apostolis, qui numeratur per passionem: Phil. 1. In nomine Iesu omne geneflectatur etc. Ioa. 5. Ut omnes honorificent Filium, sicut honorificant Patrem. Quartem mysterium est accensionis, Constituisti eum super etc. Eph. 1. Constituens eum ad dexteram suam, supra omnem principatum et potestatem etc. Quintum mysterium est adventus ad iudicium, Omnia subiecisti etc. idest constituisti eum iudicem super omnia: Hebr. 2. Nunc autem necdum videmus omnia subiecta ei: tunc omnia subiicientur sub pedibus eius, idest humanitate eius, quia caput Christi Deus, 2. Cor. 11. Et sunt pedes humanitas, Io. 5. Potestatem dedit ei iudicium facere.

Et hi in iudicio quidam boni: et horum quidam subditi sunt signati per oves: 2. Reg. ult. Isti qui sunt oves quid fecerunt? Quidam praelati, et hi signati sunt per boves: Pro. 14. Ubi plurimae segetes, ibi manifesta fortitudo bovis. Quidam mali: et horum sunt tria genera: Io. 1. Omne quae est in mundo, aut est concupiscentia occulorum, aut concupiscentia carnis, aut superbia vitae. Et primo ponit luxuriosus: et hi sunt oves et boves et pecora campi, quia bestialibus delectantur: Ioel. 1. Putruerunt iumenta in stercore suo, et demoliti sunt horrea campi. Dicit hoc, qui vadunt per amplam viam, Matt. 7. Secundo superbos, Volucres: Matt. 14. Aves caelis commederunt illud: Deut. 32. Devorabunt eos aves morsu amarissimo. Tertio cupidos, Qui perambulant semitas maris, ad literam; vel mundi: Ps. 11. In circuitu impii ambulant: Iob. 1. Circuivi terram, et perambulavi eam: sicut Deus est mirabilis ex eminentia maiestatis, ita ostenditur ex clementia; et ideo concludit admirationem, Domine Dominus noster etc. Tamen sciendum est, quod iste psalmus est circularis, quia eundem versum habet in principio et in fine. Quidam sunt semicirculares, qui non repetunt totum versum, sed partem; sicut Benedic anima mea Domino, finis, In omni loco dominationis eius.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License