a. In finem pro octava PSALM DAVID. Salvum me fac
Domine, quoniam defecit sanctus; quoniam diminutate sunt veritates a filiis
hominum.
b. Vana locuti sunt unusquisque ad proximum suum; labia
dolosa in corde et corde locuti sunt.
c. Disperdat Dominus universa labia dolosa, et linguam
magniloquam. Qui dixerunt linguam nostram magnificabimus: labia nostra a nobis
sunt, quis noster Dominus est?
d. Propter miseriam inopum et gemitum pauperum, nunc
exurgam, dicit Dominus. Ponam in salutari, fiducialiter agam in eo. Eloquia
Domini eloquia casta, argentum igne examinatum: probatum terrae, purgatum
septuplum. Tu Domine servabis
nos, et custodies nos a generatione hac in aeternum. In circitu impii
ambulant: secundum altitudinem tuam multiplicasti filios hominum.
a. In praemissa decade Psalmista tractavit de
percussione, quam ipse passus est ab Absalone filio suo, per quam figurabatur
persecutio, quam passurus erat Christus a Iuda; in hac autem secunda decade,
sicut ex titulus quorundam psalmorum apparet, agit de persecutione quam passus
est a Saule, per quam figurabatur persecutio, quam Christis erat passurus a
principibus sacerdotum.
Dividitur autem deca huius in duas partes. In prima petit
liberari ab inimicis. In secunda iam liberatus orat pro sui exaltatione, In
psal. Exaudiat te Dominus, qui quidem competit quantum ad historiam David,
quia mortuo Saule David promotus est in regem: et quantum ad mysterium Christo,
cuius regnum in morte eius confirmatum est: Phil. 2. Propter quod, quia scilicet factus est obediens Patri usque ad
mortem, Deus exaltivit illum.
In prima parte facti duo. Primo petit liberationem. Secundo de liberatione gratias agit: et hoc
in 17. Psal.
Diligam te. Circa
primum tria facit. Primo exaggerat persecutorum malitiam. Secundo commemorat propriam iustitiam, ibi, Domine
quis habitabit. Tertio propter suam iustitiam petit exauditionis
efficaciam, ibi, Exaudi Domine etc.
Circum primum duo
facit. Primum reprehendit adversariorum doliositatem. Secundo arguit eorem
iniquitatem, ibi, Dixit insipiens. Circa primum duo facit. Primo
commemorat dolositatem eorem. Secundo petit divinum lumen, ne ab eis
illaqueetur, ibi, Usquequo Domine.
Hoc etiam satis competit quantum ad historiam David, contra
quem Saul dolose procedebat. Praemittit autem huic psalmo talem titulum, In
finem pro octava psalmus David, quod expositum est supra. Circa primum tria
facit. Primo describit commemorationem dolositatis eorum. Secundo petit eorum destructionem, ibi, Disperdat
Dominus. Tertio ponit rationis exauditionem, ibi, Propter miseriam
etc.
Circa primum duo facit. Primo describit eorum defectum.
Secundo subdit defectus signum, ibi, Vana locuti sunt. Circa primum sciendum
est quod David considerans malitiam adversarii contra se invalescentum, quasi
stupefactus, primo recurrit ad divinum auxilium dicens, Domine salvum me
fac.
Et merito: quia propter eum non est salvator, ut dicitur Isa.
45. Secundo enumerat eorum defectus. Duo autem praeservant hominem a
malo, scilicet timor Dei: Eccl. 2. Qui timet Deum, custodiet mandata illius:
et amor vertitatis, quia scilicet recta opera dicuntur vera quasi concordantia
regulae: quae si non sint recta, pertinent ad infamiam.
Aliqui enim etsi propter timorem Dei mala non vitent,
retrahuntur tamen ab eis propter infamiam. Sed aliquis nec infamiam timet: unde
dicitur Luc. 18. de quodam qui Nec Deum timet nec hominem reveretur.
Et ista duo excludit ab adversariis Psalmista. Primo quidem timorem Dei, cum
dicit, Quoniam defecit sanctus: sanctitas enim in timore et cultu Dei
consistit. Unde et divino cultui dedicata sancta dicuntur; quasi dicat, Non
invenitur in hoc mundo homo qui Deum timeat: Mich. 7. Periit sanctus de terra, et rectus in hominibus
non est. Secundo
excludit veritatis amorem cum dicit, Quoniam diminutae.
Sed quaerendum est, quare dicit, veritates in
plurali: Osee 4. Non est veritas Dei in terra.
Ad quod dicendum est, quod una est primordalis veritas, quae
est in intellectu divino: Io. 14. Ego sum via, veritas, et vita. Sicut
autem ab una facie hominis diversae simultudines resultant in diversis
speculis, et in uno similiter speculo fracto, ita in diversis animabus ab una
veritate divina diversae veritates resultant. Et similiter in una anima, quia
non attingit ad simplicitatem divinam, sed est composita, ex quo est, et quod
est, apparent ab illa una veritate qua sancta anima illustratur, diversae
veritates: quae quidem veritates, cum anima recedit a Deo per culpas, diminuuntur.
Vel dicendum, quod dicit veritates, propter triplicem
veritatem creatam quae est in sanctis, scilicet vitae, de qua Isa. 38.
Memento quomodo ambulaverim coram te in veritate. Doctrinae: Mat. 21. Scimus quia verax es, et
viam Dei in veritate doces. Et justitiae, de qua Exo. 18. Provide de
omni plebe viros potentes et timentes Deum, in quibus sit veritas. De ista
veritate videtur loqui psalmus iste, scilicet de veritate iustitiae; a qua
quidem recessit Saul cum persequeretur ipsum David iniuste.
Dicendum ergo est, quod huiusmodi veritates diminutatae sunt
non a seipsis, sed, A filius hominum, per quorum culpas depravantur. Et quidem veritas vitae diminuitur, quando
bonum iudicatur malum. Doctrinae, quando lux dicitur tenebrae. Veritas
vero iustitia, quando amarum iudicitur dulce: et e converso: Isa. 5. Vae qui
dicitis bonum malum, et malum bonum: ponentes lucem tenebras, et tenebram
lucem: pontentes amarum dulce, et dulce amarum.
Dicit autem sanctitatem deficere, quia sit a Deo recessus
per gratium, statim tollitur unico peccato mortali. Veritas autem quasi
successive diminuitur: Hieronymus habet, Quoniam deficit misericors: et
quoniam diminuti sunt fideles, quia misericordia et iustitia requiruntur ad
proximum: Proverb. 20.
Virum autem fidelum quis inveniet?
b. Consequentur cum dicit Vana, ponit
signum defectus sanctitatis; et est duplex, scilicet vanitas et dolositas.
Primum signum defectis est vanitas: et quantum ad hoc dicit, Vana locuti
sunt etc. Vanum est quod non habent subsisteniam. Vera ergo quibus
nihil vanitatis subest, sunt: unde 1. Tim. 1. Finis praecepti est charitas de corde puro, de conscientia bona, et
fide non ficta: a qua quidem aberrantes conversi sunt in vaniloquium: Hier. 9. Ununquisque
a proximo suo se custodiat: Gregorius: Sermo vanus, vanue mentis index
est.
Item vanum est quod intellectu non tenetur: etiam superflua
verba vana sunt: Prov. 14. Ubi plurima verba, ibi frequenter egestas. Item vanum est quod non est stabile: et
sic verba de temporalibus vana sunt: Io. 3. Qui de terra est, de terra
loquitur: Isa. 29. De humo mussitabit eloquium tuum: sed ad quem loquuntur
vana? Ad proximum, cui debent dicere verum: Eph. 4. Loquimini
unusquisque veritatem cum proximo suo.
Secundum signum
defectus sanctitatis est dolositas; et quantum ad hoc dicit, Labia dolosa in
corde, et corde locuti sunt. Geminatio duplex cor significat. Ostendunt
autem ore se habere unum, corde autem habent aliud. Ostendunt se dolere, et
gaudent diligere, et odiunt compati, et laetantur: Iam. 1. Vir duplex animo
inconstans est in omnibus viis suis: Eccl. 2. Vae duplici corce et labiis
sceletis.
c. Disperdat. Hic petit destructionem
eorum. Et primo petit eam. Secundo innuit causam, ibi, Universa labia
etc. quasi bis perdat, scilicet in anima et corpore: Hier. 17. Induc super
eos diem afflictionis, et duplici contritione contere eos Domine Deus.
Consequentur ponit causam malitiae eorum: et ponit tria, scilicet
fraudulentiam, quia, Labia dolosa: est enim dolus, cum quis aliud agit
et aliud simulat. Dolus in corde concipitur, sed tegitur verbis, vel factis: Prov.
12. Dolus in corde cogitantium mala. Hos dispergit Deus, quoniam detegit:
tunc enim non habet rationem doli, dolus enim est occulta malitia. Unde non
petit eorum destructionem, sed malitiae detectionem.
Vel petit eorum
perditionem per gratiam: Prov. 19. Pestilente flagellato stultus sapientior
erit; unde dicit, Labia dolosa. Glossa, quasi ratio
petitionis est dolositas. Vel disperdat eos, quasi de malitia
puniendo, ut ipsi in ea incidant, insto Dei iudicio, ut de Aman dicitur Esther.
7. contra Mardochaeum. Suspensus est Aman in patibulo quod paraverat
Maradochaeo: Ezech. 3. Linguam tuam adhaerere faciam palato tuo: et eris
mutus quasi non audiens ulterius fraudes facere: Prov. 21. Multato pestilente sapientior est parvulus. Item 22. Stultitia colligita est in
corde pueri, et virga disciplinae fugabit eam.
Secundo ponit
iactantiam, Et linguam magniloquiam, de se apud nos, qui eos magnos
reputant: Ps. 72. Posuerunt
in caelum os suum, et lingua eorum transvit in terram. Illud autem quod est maius in alio consuevimus
revereri, et quod minus non reputare. Ut ergo appareat magni, et Deo aequales,
contemnunt Deum, idest divinos honores.
Sic de
Antichristo dicitur, quod adversus Deum deorum loquitur: 2. The. 2.
Adversatur et extollitur super omne quod dicitur Deus et colitur, ita ut in
templo Dei sedeat, ostendens se quasi ipse sit Deus. Et de Antioco 2.
Mach. 9. Iustum est subditum esse Deo, et mortalem Deo non paria sentire:
et Act. 12. de Herode, quod acclamabat ei populus voces Dei et non
hominis. Et ne possent excussari, quod non est proposito fecerunt, subdit, Qui
dixerunt, scilicet ex proposito, Linguam nostram magnificabimus.
Tertio ponit
eorum blasphemiam sive superbiam, Labia nostra a nobis sunt. Haec
est enim prima species superbiae, quando quis aestimat se habere a semetipso: 1.
Reg. 2. Nolite multiplicare loqui sublimia, gloriantes: 2. Cor. 3. Non sumus
sufficientes cogitare aliquid a nobis, quasi ex nobis, sed sufficientia nostra
a Deo est. Secunda species
superbiae est, quando aliquis vult in aliquo gloriari prae ceteris; unde dicit,
Quis noster Dominus est: Iob. 21. Quis est omnipotens ut serviamus ei? Osee.
7. Reversis sunt ut essent absque iugo, et facti sunt quasi arcus dolosus: Iob.
11. Vir vanus in superbiam erigitur, et quasi pullum onagri se
liberum natum putat.
d. Propter. Hic tertio ponit
orationis exauditionem. Et primo praemittit. Secundo ponit eius
certitudinem, ibi, Eloquia Domini. Tertio ponit suam credulitatem, ibi, Tu
Domine. Dicit ergo, Propter miseriam, idest multiplicem defectum: Inopem,
idest carentium opibus: Et gemitum, idest singultus: Pauperum,
idest parum habentium: Psal. 9. Tibi derelictus est pauper: Exo. 2. Audivit gemitus eorum, et recordatus
est foederis.
Nunc exurgam dicit Dominus. Nunc in tempore
opportuno: Psal. 9. Adiutor in opportunatibus in tribulatione: Isa. 49.
Tempore accepto exaudivi te, et in die salutis adivi te. Ponam in salutari tuo,
idest apponam: Fiducialiter agam in eo, idest ego ero in eo: Hier. 1.
Ne timeas a facis eorum, quia
ego tecum sum: Isa. 14. Dominus exercitum decrevit, et quis poterit infirmare?
Manus eius extenta, et quis avertet eam? Hiere. 1. Bellabunt adversum te, et
non praevalebunt, quia tecum sum ut liberem te. Et 29. Erit tibi anima tua in salutem, quia
in me habuisti fiduciam, ait Dominus
Consequenter ponit promissionis certitudinem, Eloquia
Domini, eloquia casta: non adultera per admixtionem alicuius extranei, vel
castigate a superfluitate, vel incorrupta, quia castus quis dicitur ante
experientiam, sed continens post. Non vana, sed firma. Matt. 24. Caelum et
terra transibunt, verba autem mea non transibunt. Secundo sunt plena
veritate, unde, Argentum igne examinatum. Argentum est album sine
maculatione, sonorem sine simulatione, odoriferum sine infectione. Probatum
terrae, idest a terrae.
Graeci autem ablativo carent. Haec autem est translatio de Graeco. Purgatum
septuplum, idest perfecte. Et respondet propheta, Tu ergo Domine
servabis nos, a malo, Et custodies nos in bono a generatione hac
aeternum. Ergo In circitu impii ambulant, ita quod ad finem itineris
quem intendunt, nunquam venient, scilicet ut affligant alios, sicut volunt: Isa.
59. Semitae eorum
incurvatae in eis. Et
quare? quia, Secundem altitudinem tuam multiplicatisti filios hominum,
quia in domo mea non solum sunt vase aurea et argentea, sed lignea et fictilia:
et quaedem quidem in honorem sanctificata ad omne opus bonum parata, 2 Tim.
2. Vel In circitu, vitiorum, ambulant impii, non pertingentes
ad medium virtutis: 1. Reg. 25. Anima inimicorum tuorum rotabitur etc.
|