Usquequo Domine oblivisceris me in finem, usquequo avertis
faciem tuam a me?
Quamdiu ponam consilia in anima mea, dolorem in corde meo
per diem?
Usquequo
exaltabitur inimicus meus super me?
Respice et exaudi
me Domine Deus meus. Illumina oculos meos, ne umquam obdormiam in morte; ne
quando dicat inimicus meus, Praevalui adversus eum. Qui tribulant me,
exultabunt si motus fuero.
Ego autem in misericordia tua speravi. Exultabit cor meum in
salutari tuo, cantabo Domino qui bona tribuit mihi: et psallam nomini Domini
altissimi.
In praecedenti psalmo psalmista posuit adversariorum dolos;
hic contra eos petit remedium a deo. Titulus, In finem psalmus David,
hoc supra expositum est. Dividitur autem psalmus iste in tres partes. In prima
ponitur conquestio; in secunda quaestio, ibi, Respice et exaudi me;
tertio exauditio, ibi, Ego autem in misericordia tua. Conquestio tria continet.
Admiratur divinam dissimulationem, confitetur proprium defectum, conqueritur de
adversariorum potestate; secundum, ibi, Quamdiu; tertium, ibi, Usquequo
exaltabitur. Qui dissimulat iniurias alicuius, hoc ideo facit aut quia non
recordatur eius, aut quia non vult remedium apponere; et ideo dicit, Domine,
ego gravor ab adversariis, et non apponis remedium? Usquequo oblivisceris me in finem, idest finaliter videtur quod velis me
vitare. Isa. 49: Dixit Sion, dereliquit me Dominus, et Dominus oblitus est
mei. Habac. 1: Quare non respicis super inique agentes, et taces
devorante impio iustiores se? Usquequo avertis faciem tuam a me. Avertit
faciem quando non ponit remedium quis. Ps. 43: Quare faciem tuam avertis,
oblivisceris inopiae nostrae, et tribulationis nostrae? Hoc secundum
historiam David, qui diu est persecutus a Saule. Allegorice dicitur de patribus
veteris testamenti, qui continue expectabant Christum, et Deus quasi oblitus
eorum, differebat remedium adhibere; et dicunt, Usquequo domine etc. Usquequo
avertis faciem tuam a me, idest praesentiam filii tui a nobis. Vel, ut sit
conquestio modernorum iustorum de secundi adventus dilatione, Usquequo
domine oblivisceris me? Erit hoc usque in finem, idest in die
iudicii, vel usque ad mortem? Et Usquequo avertis faciem tuam a me, idest
faciem gloriae tuae, ut videam te facie ad faciem. Exod. 33: Ostende faciem tuam mihi. Ps. 79:
Ostende faciem tuam, et salvi erimus. Possunt tamen assignari et multae
causae, quare antiqui patres tantum desiderabant adventum Christi in carnem. Prima
propter exaltationem humanae naturae, in cuius persona dicitur Thren. 1: Vide
Domine, quoniam facta sum vilis; sed exaltata est per incarnationem. Ps.
72: Cum gloria suscepisti me, idest facta sum gloriosa, sicut mulier
ignobilis sublimatur si contrahat cum nobili viro. Inde est quod omne peccatum post adventum
salvatoris gravius est quam fuerit ante. Sicut si mulier nobilis vel homo
aliquam turpitudinem faceret, est magis ignominiosus, quam si faceret unus
rusticus. Secunda causa est, ut liberarentur captivi de carcere inferni
sive limbi: Iob 17: In profundissimum inferni descendent ossa mea; putasne
saltem ibi erit requies mea? Quasi dicat, non; sed per Christum liberati
sumus ab eo: Zach. 9: Tu quoque in sanguine testamenti tui eduxisti vinctum
de lacu in quo non erat aqua. Tertio propter depressionem diaboli: Ps. 88: Tu
humiliasti sicut vulneratum superbum, idest minorasti potentiam eius. Quarto, quia per adventum Christi
pacificatus est nobis Deus; Ephes. 2: Lapis angularis qui facis utraque
unum. Quinto propter delectationem quam sperabant habere cum
Christo, videndo, audiendo conversando cum ipso: Matth. 13: Beati oculi qui vident quae vos videtis
etc. Moderni vero secundum adventum desiderant. Primo, quia tunc exaltabimur: Sap. 3: Iudicabunt
sancti nationes, et dominabuntur populis. Et iterum Ibid. 5: Computati
sunt inter filios Dei. Secundo, quia liberabimur ab omni poena: Isa. 25: Auferet
Dominus omnem lacrymam ab omni facie, idest causam lacrymandi, vel poenam.
Tertio, quia liberabimur ab omni peccato: Isa. 25: Opprobrium populi sui
auferet Dominus de universa terra. Quarto, quia tunc eripiemur a potestate
diaboli: Isa. 11: Non nocebunt neque occident in universo sancto meo.
Quinto, quia liberabimur a servitute corporis: Psalm. 141: Educ de carcere
animam meam: Rom. 8: Ipsa creatura liberabitur a servitute corruptionis.
Sexto, quia videbimus deum facie ad faciem: 1 Ioan. 3: Scimus quoniam cum
apparuerit, similes ei erimus, quoniam videbimus eum sicuti est: Hier. 21: Omnes
cognoscent me a minimo usque ad maiorem. Vel potest esse conquestio
cuiuslibet hominis iusti pressi adversitate, vel corruptione peccati et
concupiscentiae.
Hic confitetur proprium defectum: et circa hoc duo facit.
Primo ponit anxietatem cordis. Secundo dolorem consequentem; ibi, Dolorem in
corde meo per diem. Quantum ad primum dicit Philosophus in Rhetor.: Timor
consiliativos facit. Hoc idem habetur Isa. 16: Ini consilium, coge
consilium. Sic homo aliquando in adversitate et tentatione consiliatur
quomodo resistat; et ideo dicit, Quamdiu ponam consilium in anima mea,
idest quandiu oportet me habere nova consilia ad resistendum inimicis? Sic
patres veteris testamenti habuerunt diversa consilia ad figurandum Christum.
Quando autem homo in consilio accipit unam viam, et tamen deficit ab ea, tunc
sequitur dolor; et ideo dicitur: Quamdiu ponam, Domine, consilium in
corde meo, idest quotidie, dum continue deficio: Hier. 8: Dolor meus
super dolorem, in me cor meum moerens.
Hic conqueritur de
prosperitate inimici, qui exaltabitur, scilicet saulis super David, et inimici
qui ducit in consensum peccati, et carnis, quoniam habent concupiscentias suas:
Habac. 1: Propter hoc non pervenit usque in finem iudicium, quia praevalet
impius adversus iustum.
Secunda pars
huius psalmi ponitur oratio sive petitio. Et primo ponitur petitio
respondens divinae dissimulationi. Secundo proprio defectui, ibi, Illumina
oculos meos etc. Tertio prosperitati inimicorum, ibi, Ne quando dicat
etc. Primo dicit de divina
dissimulatione oblivione et aversione; quasi dicat, Respice, idest
converte qui avertis tunc oblitus. Nunc exaudi me; Isa. 64: Respice,
populus tuus omnes nos. Secundo ponitur petitio correspondens proprio
defectui: unum ex multis consiliis, et aliud ex doloribus. Et ideo, quia non
habeo consilia ex me, Illumina oculos meos, ne unquam obdormiam in morte,
idest doce me. Item Luc. 1: Illuminare his qui in tenebris etc. Hoc
competit ad litteram David fugienti a facie Saulis, quem oportebat saepius
cavere, ne aliquando in manus ipsius incideret et occideretur. Similiter et
quamdiu homo solicitus est ut peccato resistat, non cadit in mortem; sed quando
dormit, occiditur. Sic 2 Reg.: Quando Isboseth dormiebat, et ancilla
purgabat triticum, occisus est: Eph. 5: Exurge qui dormis. Petitio
contra adversarium, Ne quando dicat inimicus. Et ponit duo. Primo petitionem. Secundo eius
rationem, ibi, Qui tribulant me. Illumina, ne quando dicat inimicus,
exultando: praevalui adversus eum. Et diabolus exultat quando tentat et
trahit in peccatum. Similiter, Exurge Domine, non praevaleat homo: et
huiusmodi est ut ratione gaudeat, quia exultabunt si motus fuero, si
dimisero statum iustitiae, et labar in peccatum: Eccl. 18: Post
concupiscentias animae tuae non eas, et a voluntate tua avertere. Si praestes
animae tuae concupiscentias eius, faciet te venire in gaudium inimicorum
tuorum: Dan. 9: Propter temetipsum, Deus, inclina aurem tuam et audi,
aperi oculos tuos et vide desolationem nostram, et civitatem super quam
invocatum est nomen tuum.
Hic signatur
exauditio suae orationis: et circa hoc tria facit. Primo ponit spem
exauditionis. Secundo gaudium de exauditione facta, ibi, Et exultavit cor
meum. Tertio gratias agit, ibi, Cantabo. Dicit ergo, In
misericordia tua speravi, non in mundo: Thren. 3: Misericordiae domini
multae quia non sumus consumpti: non in potestate mea, quia nulla est
contra diabolum: Iob 41: Non est potestas super terram quae possit ei
comparari. Et ponit hic tria per quae homo iuvatur contra diabolum: scilicet
per laetitiam spiritualem, per orationem devotam, et per bonam operationem.
Propter primum dicit, Exultavit cor meum in salutari tuo, non in
temporalibus vel vanitatibus, sicut faciunt peccatores, de quibus Iob 21: Gaudent
ad sonitum organi, et ducunt in bonis dies suos, et in puncto ad inferna
descendunt. Oseae 9: Noli laetari israel, noli exultari, sicut populi,
sed in salutari tuo, idest in Christo, qui ad hoc venit ut salvet nos:
Matth. 1: Ipse enim salvum faciet
etc. Et haec laetitia armat hominem contra diabolum: Prov. 17: Animus
gaudens aetatem floridam facit; spiritus tristis exsiccat ossa. Secundum
est oratio sive laus Dei: unde addit, Cantabo Domino, idest laudabo eum:
Ps. 21: Qui timetis Dominum, laudate eum. Laus enim Dei multum valet ad
expugnandum diabolum: Matth. 17: Hoc genus daemoniorum non eiicitur nisi per
orationem et ieiunium: Habac. 3: Ego autem in Domino gaudebo, et
exultabo in Deo Iesu meo. Et hoc
pro beneficiis concessis: et ideo sequitur. Qui bona tribuit mihi, idest
qui bona tribuit. Iacob. 1: Omne datum optimum etc. Et dicit, Bona,
quia sunt quaedam bona temporalia quae Dominus tribuit: Matth. 15: Tradidit
illis bona sua, et uni dedit quinque talenta etc. Item, bona spiritualia,
quae sunt bona gratiae et virtutes: 1 Cor. 12: Divisiones gratiarum sunt
etc. Haec omnia operatur unus atque idem spiritus, dividens singulis prout
vult; Iob 2: Si bona suscepimus de manu domini etc. Item bona
gloriae: Psal. 26: Credo videre bona domini in terra viventium. Haec
omnia bona tribuit Dominus; et ideo merito laudandus est: Eccl. ult. Danti
mihi sapientiam, dabo gloriam. Tertium
est bonum opus, de quo subiungitur, Psallam, idest operabor. Psallere
est manu tangere psalterium. Hieronymus: Semper aliquid boni facito, ut te diabolus
inveniat occupatum; Matth. 12: Cum immundus spiritus exierit ab homine etc.
usque ingressi habitant ibi etc. fiunt etc. Nomen Domini,
idest ad laudem nominis Domini altissimi: Luc. 1: Gloria in
altissimis Deo: Matth. 5: Sic
luceat lux vestra coram hominibus, ut videant etc.
|