a. Domine quis
habitabit in tabernaculo tuo? aut quis requiescet in monte sancto tuo?
b. Qui ingreditur sine macula, et operatur iustitiam. Qui
loquitur veritatem in corde suo, qui non egit dolum in lingua sua.
c. Nec fecit
proximo suo malum, et opprobrium non accepit adversus proximos suos.
d. Ad nihilum
deductus est in conspectu eius malignus: timentes autem Dominum glorificat.
e. Qui iurat
proximo suo et non decipit, qui pecuniam suam non dedit ad usuram, et munera
super innocentem non accepit. Qui facit haec, non commovebitur in
aeternum.
a. Supra Psalmista egit de malitia et dolo
adversariorum; hic agit de propria iustitia. Et primo ostendit qualis sit
iustitia quam Deus acceptat. Secundo, quasi gratias agens ostendit
qualis sit sua iustitia, ibi, Conserva me.
Titulus, Psalmus
David. In Psalmo isto duo facit: nam quasi sacerdos existens coram
Deo consulit Deum. Primo ponitur quaestio. Secundo expositio, ibi, Qui
ingreditur sine macula.
Praemittit ergo duplicem quaestionem, quia duplex est status
praesentis ecclesiae, et futurae. Primus
est militantium: Apoc. 14. Amodo iam dicit spiritus ut requiescant. Et
hi duo status signati sunt in veteri testamento. Quia primo habuerunt tabernaculum: Ex. 26.
Quamdiu habuerunt bella et labores: 2. Reg. 7. Factum est cum dedisset Dominus
requiem David ab universis inimicis suis, dixit ad Nathan: Vides quod ego habitem
in domo cedrina, et arca Dei posita est in medio pellium? Postea
fecit templum, quando habuit pacem.
Per tabernaculum designatur ecclesia militans, per templum
in monte factum status futurae vitae: et ideo dicit, Quis habitabit in
tabernaculo tuo, idest in praesenti ecclesia; quasi dicat, quis est dignus
habitare: peccatores enim habitant numero, non merito. Hieronymus habet, Quis peregrinabitur: Ps. 67. Habitare
facit unamines in domo.
Secunda quaestio, Quis requiescet in monte santo tuo?
Et dicitur mons sanctus, quia nihil
est ibi coinquinatum: Hier. 31. Benedicat tibi Dominus, pulchritudo
iustitiae, mons sanctus: Isa. 35. Via sancta vocabitur: Ex. 15. Introduces eos,
et plantabis in monte haereditatis tuae, firmissimo habitaculo tuo quod
operatus es Domine.
b. Qui. Hic ponitur responsio: et
circa hoc duo facit. Primo commemorat merita habitantium in praedictis locis,
scilicet in tabernaculo, et in monte sancto Dei. Secundo praemium, ibi, Qui
facit haec, non commovebitur in aeternum.
Ponit autem decem effectus virtutum. Sed actio virtuosi
consideratur dupliciter. Primo per comparationem ad se. Secundo per
comparationem ad alios.
Primo proponit ea, per quae homo bene operatur in se.
Secundo ea per quae se bene habet ad proximum, ibi, Nec fecit proximo suo
etc. In se, quantum ad exteriora, in opere, et in locutione. In opere, quantum
ad duo. Primo, quod fugiat malum; et ideo dicit, Qui ingreditur sine macula.
Vita ista quaedam via est ad vitam aeternam; et ideo dicit, Ingreditur,
idest in via graditur: Ps. 41. Ingrediar in locum tabernaculi. Item 118.
Beati immaculati in via. Sine macula, scilicet mortali, quia peccatum
veniale non habet maculam proprie: Eccl. 31. Beatus dives qui inventus est sine macula. Sed
in Christo, et in Virgine Maria nulla omnino macula fuit, et istis appropriatur
temperantia, quia contra temperantiam maculatur. Secundo, ut faciat bona; et
ideo sequitur, Et operatur iustitiam, idest ea ad quae iustitia
inclinat; et reducitur ad eam prout est specialis virtus.
In sermone, primo, ut faciat bonum, Qui loquitur
veritatem, idest faciat bonum locutionis: Isa. 33. Quis poterit habitare
ex vobis cum ardoribus sempiternis? Qui ambulat in iustitiis, et loquitur veritatem. Et dicit, In
corde, contra illos qui loquuntur veritatem a casu, non ex proposito: Prov.
12. Labium veritatis firmum erit: 1 Pet. 2. Deponentes omne mendacium, et omnem
dolum, quasi modo geniti infantes. Secundo, ut vitet malum, scilicet
dolositatem: Hier. 9. Sagitta vulnerans lingua eorum, dolum locuta est.
Qui non egit dolum in lingua sua. Alia litera, Qui
non est facilis in lingua sua: Prov. 25. Urbs patens et absque murorum ambitu, vir qui non potest in loquendo
coercere spiritum suum. Alia
litera, Et non est accusatio in lingua eius, quia scilicet non est
detractor et relator, vel quia verba sua non sunt accusabilia: Eph. 4. Omnis
sermo malus de ore vestro non procedat.
c. Nec fecit. Supra egit Psalmista de virtuosa
operatione quam Deus acceptat, connumerando per quae homo bene operatur in se;
hic autem connumerat ea, per quae se bene habet ad proximum.
Et hic quantum ad
proximum petit tria. Primo, ut ei non noceat. Secundo, quod non
consentiat nocenti: Rom. 1. Qui talia agunt, regnum Dei non consequentur;
sed digni sunt morte non solum qui faciunt ea, sed etiam qui consentiunt
facientibus. Tertio, quod non decipiat ipsum.
Dicit ergo quantum ad primum, Nec fecit proximo suo
malum, nec corporaliter, nec spiritualiter: Rom. 12. Nulli malum pro
malo reddentes: Col. ult. Dum
tempus habemus, operemur bonum.
Quantum ad secundum
dicit, Et opprobrium non accepit adversus proximos suos. Aliquis dicit
aliquid contra alius, sed non est sustinendum; et ideo dicit, Opprobrium non
accepit, tunc scilicet, quando ille qui audit verba detractoria contra eum,
et ex his detestatur illum, de quo dicuntur, vel etiam ipse dicit aliis: Eccl.
19. Audisti verbum contra proximum tuum, commoriatur in te etc. Eccl.
28. Sepi aurem tuam spinis, et noli audire linguam nequam.
Hieronymus: Si
non est auditor, non est detractor. Bernardus: Detrahere aut detrahentem
audire, quid horum damnabilius sit, non facile dixero: Prov. 25. Ventus aquilo
dissipat pluviam, et facies tristis linguam detrahentem, quia ad literam
detrahens cessat cum audiens contristatur.
d. Ad nihilum. Hic ostendit quod non despiciat.
In homine sunt duo, scilicet vitium
et virtus. Vitium est despiciendum; et ideo dicit Malignus, inquantum
talis, Ad nihilum est deductus, idest nihil reputatur; et hoc est bonum.
Primo ad tollendum aemulationem: quandoque enim aliquis malus exaltatur: Hier.
12. Via impiorum prosperatur etc.
Sed propter hoc
nullo modo debet eum reputare magnum, sed debet eum despicere: Mala. 2.
Gloria hominis peccatoris stercus et vermis est: hodie extollitur et eras non
invenitur, quia conversus est in terram, et cogitatio eius periit.
Vel aliquis
magnus intendit nocere, sed ex quo est malignus contemnas eum: quia talium
derogatio est nostrae vitae adprobatio: Ps. 26. Si consistant
adversum me castra, non timebit cor meum, idest peccatores.
Sed virtuosum hominem reputa magnum; ideo dicit, Timentes
autem Dominum glorificat: Eccl. 25. Quam magnus est qui invenit sapientiam et scientiam, sed non est super
timentem Dominum.
Glossa aliter
exponit, Ad nihilum deductus est in conspectu eius malignus, idest
diabolus vinctus est ab eo: Io. 2. Vicistis malignum etc. Dominus
glorificat timentes Dominum, scilicet se. Sed prima expositio est magis
literalis.
e. Hic prohibet ne decipiat proximum. In
tribus autem proximus decipitur, videlicet in promissis, et hoc per iuramentum;
et ideo dicit, Qui iurat etc., idest firmat ad decipiendum, quia non
servat: Zach. 8. Iuramentum mendax non diligas: Levi. 14. Non
periurabis in nomine Dei tui, et non pollues illud. Iurare non pertinet ad
virtutem, sed iuramentum servare.
Item in
contractibus. Unde Qui pecuniam suam non dedit ad usuram: Luc. 6.
Mutuum date, nihil inde sperantes: et munera super innocentem non accepit:
Prov. 17. Munera de sinu, idest ecclesiae, impius accepit, ut pervertat
semitas iudicii: Deut. 23. prohibetur quod non detur fratri ad usuram, quia
vendit quod non est, cum non habeat usumfructum.
Item in iudiciis, quando dat sententiam contra innocentes;
et ideo dicit, Et munera: Isa. 5. Vae qui iustificatis impios propter
munera: Iob 19. Ignis devorabit tabernacula eorum, qui munera libenter
accipiunt.
Consequenter ponitur praemium, Qui fecit, idest
servat: Haec, omnia praedicta: Iac. 1. Estote factores verbi: Rom. 2.
Non auditores legis
iusti sunt apud Deum, sed factores.
Non
commovebitur in aeternum, idest hic habitabit in monte sancto meo: Infra 124. Qui confidunt in
Domino sicut mons Syon etc. Ps. 54. Non dabis in aeternum fluctuationem iusto.
|