a. Deus Deus
meus respice in me: quare me dereliquisti? longe a salute mea verba delictorum
meorum.
b. Deus meus
clamabo per diem, et non exaudies: et nocte, et non ad insipientiam mihi.
c. Tu autem in
sancto habitas, laus Israel.
d. In te
speraverunt patres nostri: speraverunt, et liberasti eos. Ad te clamaverunt, et
salvi facti sunt: in te speraverunt, et non sunt confusi.
e. Ego autem
sum vermis et non homo: opprobrium hominum, et abiectio plebis. Omnes videntes
me deriserunt me: locuti sunt labiis, et moverunt caput.
f. Speravit in Domino, eripiat eum: salvum faciat eum,
quoniam vult eum.
g. Quoniam tu
es qui extraxisti me de ventre: spes mea ab uberibus matris meae, in te
proiectus sum ex utero.
h. De ventre
matris meae Deus meus es tu: ne discesseris a me.
i. Quoniam
tribulatio proxima est, quoniam non est qui adiuvet.
j.
Circumdederunt me vituli multi: tauri pingues obsederunt me. Aperuerunt super
me os suum, sicut leo rapiens et rugiens.
k. Sicut aqua effusus sum, et dispersa sunt omnia ossa
mea. Factum est cor meum
tanquam caera liquescens in medio ventris mei.
l. Aruit
tanquam testa virtus mea, et lingua mea adhaesit faucibus meis: et in pulverem
mortis deduxisti me.
m. Quoniam
circumdederunt me canes multi: concilium malignantium obsedit me. Foderunt
manus meas, et pedes meos, dinumeraverunt omnia ossa mea.
n. Ipsi vero
consideraverunt, et inspexerunt me: diviserunt sibi vestimenta mea, et super
vestem meam miserunt sortem.
o. Tu autem
Domine ne elongaveris auxilium tuum a me: ad defensionem meam conspice.
p. Erue a
framea Deus animam meam, et de manu canis unicam meam.
q. Salva me ex ore leonis, et a cornibus unicornium
humilitatem meam.
r. Narrabo nomen tuum fratribus meis: in medio ecclesiae
laudabo te.
s. Qui timetis Dominum, laudate eum, universum semen
Iacob glorificate eum. Timeat eum omne semen Israel.
t. Quoniam non sprevit, neque despexit deprecationem
pauperis. Nec avertit faciem
suam a me: et cum clamarem ad eum, exaudivit me.
u. Apud te laus mea in ecclesia magna: vota mea reddam in
conspectu timentium eum.
v. Edent
pauperes et saturabuntur, et laudabunt Dominum qui requirunt eum: vivent corda
eorum in saeculum saeculi.
w. Reminiscentur,
et convertentur ad Dominum universi fines terrae. Et adorabunt in conspectu
eius universae familiae gentium.
x. Quoniam
Domini est regnum, et ipse dominabitur gentium.
y.
Manducaverunt et adoraverunt omnes pingues terrae: in conspectu eius cadent
omnes, qui descendunt in terram.
z. Et anima
mea illi vivet: et semen meum serviet ipsi.
aa. Anuntiabitur Domino generatio ventura; et
annunciabunt caeli iustitiam eius populo qui nascetur, quem fecit Dominus.
a. In praecedentibus prius videtur esse actum de
tribulatione, quam sustinuit David a filio, et a Saule; hic autem in tertia
decade agitur de persecutione quam passus est a toto populo, qui eum abiecit ad
mandatum Saulis.
Dividitur ergo Psalmus iste in tres partes. In prima
narratur tribulatio. In secunda funditur oratio ad Deum pro liberatione. In
teria ponitur gratiarum actio. Secunda incipit Psalmus 24. Ad te Domine
levari. Tertia ibi, Afferte Domino.
Circa primum duo facit. Primo exponit tribulationem. Secundo ostendit quomodo a Deo iuvatur
in tribulatione, ibi, Dominus regnavit me.
Sicut supra dictum est, sicut in aliis prophetiis, ita hic
agitur de aliquibus tunc praesentibus, inquantum erant figura Christi et quae
ad ipsam prophetiam pertinebant. Et ideo quandoque ponuntur aliqua quae ad
Christum pertinent, quae excedunt quasi virtutem historiarum.
Et inter alia spiritualiter iste Psalmus agit de passione
Christi. Et ideo hic est eius sensus
literalis. Unde specialiter hunc Psalmum in passione dixit cum clamavit, Hely
hely lamasabacthani: quod idem est quod Deus Deus meus, sicut Psalmus
incipit. Et ideo licet figuraliter hic Psalmus dicatur de David, tamen
specialiter ad literam refertur ad Christum.
Et in synodo
Toletana quidam Theodorus Mopsuestenus, qui hunc ad literam de David exponebat,
fuit damnatus, et propter hoc et propter alia multa; et ideo de Christo
exponendus est. Sciendum est autem quod quandoque prius agitur de passione
Christi prolixe: quorum iste Psalmus primus est.
Alii enim brevius
tangunt passionem Christi. Secundus est, Iudica Domine nocentes me.
Tertius est, Exaudi Deus orationem meam, et ne despexeris deprecationem
meam. Quartus, Salvum me fac Deus, quoniam intraverunt aquae.
Quintus, Deus laudem meam ne tacueris.
Et hoc propter
quinque plagas Christi: vel propter quinque effusiones sanguinis. Et unus est
modus procedendi in omnibus, quia incipiunt a gemitu, et terminantur in salutem
populorum: quia ex passione facta est salus omnibus hominibus.
Titulus Hieronumi est Victori pro Cervo matutino. In
nostra litera, Victori pro assumptione utiliter pro Cerva matutina.
In hoc psalmo principaliter agitur de passione Christi.
Secundo tangitur in eo de resurrectione: quia per eam datur intelligi passio,
et passio ordinatur ad resurrectionem; sicut si dicam, Iste est manumissus,
ostendit quod fuit servus. Ergo iste
psalmus est David, idest Christi. Et est pro assumptione, idest resurrectione,
et haec fuit matutina; unde, Pro serva, idest pro humana natura, vel pro
servo matutino, idest Christo: Ps. 107. Exurgam diluculo.
Hic autem titulus
est quando David ibat profugus, et latebat in desertis sicut cervus. Unde supra
dixit, Et posuit pedes meos tanquam cervorum. Unde pro ista
tribulatione quae figurabat passionem Christi, intitulatur iste psalmus.
Hoc modo tamen melius refertur ad Christum, ut per cervum
intelligatur humana natura in Christo, quia cervus transit spineta sine
laesione pedum, sic Christus transivit per istam vitam praesentem sine
inquinatione.
Item cervus
optime salit: sic Christus de fovea mortis ascendit ad gloriam resurrectionis.
Et ideo cervus dicitur, et matutinus dicitur, quia tunc surrexit.
Psalmus iste dividitur in tres partes. In prima ponitur
conquaestio. In secunda narratio passionis, ibi, Ego autem sum vermis.
In tertia ponitur liberationis petitio, ibi, Tu autem Domine ne elongaveris.
Circa primum tria facit. Primo ponitur conquaestio sive
quaestio. Secundo ponitur expositio conquaestionis, ibi, Longe a salute.
Tertio ponitur ratio conquaerendi, ibi, Tu autem in Sancto habitas.
Haec est translatio septuaginta. In Graeco autem, et in
hebraeo non est, Respice in me; sic habetur sic, Deus Deus meus quare
me dereliquisti, quia haec verba dixit Christus in cruce: sed, Respice,
interpositum est. Ponitur ergo
petitio cum dicit, Deus Deus meus. Repetitur autem bis Deus ad maiorem certitudinem:
Gen 41. Quod
autem secundo vidisti ad eandem rem pertinens, indicium est firmitatis. Respice
in me, idest
miserere mei: Ps. 42. Respice in me, et miserere mei, quia unicus etc.
Quare me
dereliquisti. Haec fuerunt
verba Christi in cruce. Ex his autem verbis Arius occasionem sumpsit erroris,
scilicet quod in morte Christi separata est divinitas ab humanitate. Unde de
hoc secundum eum conqueritur Dominus, dicens, Quare me dereliquisti.
Sed hoc
erroneum est. Est autem sciendum, quod aliquis dicitur derelictus a Deo quando
non adest ei Deus, sicut videtur adesse quando protegit eum, et implet eius
petitionem: Hier. 20. Dominus Deus mecum est tanquam bellator fortis: idcirco qui persequuntur me
cadent et infirmi erunt.
Et quia Christus non est liberatus a passione corporali cum esset in passione,
secundum hoc dicitur ad horam dereliquisti, idest passioni expositus: Ro. 8.
Proprio filio suo non pepercit etc.
Item illa petitio, Pater si fieri potest transeat a me
calix iste, ut dicitur Matt. 26 non videtur impleta, quia erat
secundum carnem: Isa. 54. Ad punctum et in modico dereliqui te, idest passioni te exposui; Et in
miserationibus magnis congregabo te, scilicet in resurrectione. Et ideo
dicit, Quare me dereliquisti, idest passioni me exposuisti.
Longe a salute
mea verba delictorum meorum. Hic exponitur conquaestio sive quaestio. Et primo in generali.
Secundo in speciali, ibi, Deus meus clamabo.
Dicit ergo, Dereliquisti me. Et hoc, quia Longe
sunt verba delictorum meorum a salute mea, mei veri hominis, inquantum
habeo humanam naturam: Ps. 18. Longe est a peccatoribus salus.
Et haec verba,
scilicet, Dereliquisti, et longe, et quare, non videntur esse hominis
iusti sive iustitae, sed videntur esse, Verba delictorum meorum,
scilicet hominis peccatoris, idest ostendunt me non esse iustum, sed
peccatorem. Unde haec verba dixit Christus in person peccatoris, sive
ecclesiae.
Et haec est una
de regulis supra in principio psalterii positis, quod ea quae pertinent ad
membra, dicit Christus de se propter hoc, quia sunt sicut unum corpus mysticum
Christus et ecclesia; et ideo loquuntur sicut una persona, et Christus
transformat se in ecclesiam, et ecclesia in Christum: Ro. 12. Multi
unum corpus sumus in Christo.
In membris autem Christi, idest ecclesia, sunt delicta sive
peccata. In capite vero, idest in Christo, nullum est delictum, sed similitudo
delicti: Ro. 8. Misit Deus Filium suum in similitudinem carnis peccati, et
de peccato damnavit peccatum: 2 Cor. 5. Eum qui peccatum non noverat, peccatum
pro nobis fecit, ut nos efficeremur iustitia Dei in Christo.
Christus autem imminente passione oravit, Pater si fieri
potest etc. Sed haec verba Christi orantis possunt dupliciter exponi. Uno
modo ut Christus ea protulerit quasi gerens infirmorum personam, qui sunt in
ecclesia: quia futurum erat ut aliqua membra sua debilia quando immineret eis
passio formidarent.
Alio modo quod protulit hanc petitionem gerens officium
carnis infirmae in Christo, quae naturaliter timet et fugit mortem. Quod petit
ergo liberari, fuit verbum vel membrorum in quibus delictum invenitur, vel
carnis Christi in qua est similitudo delicti sive peccati: et ideo dicit, Verba,
quibus petit liberari, quae sunt, Delictorum meorum, idest fidelium, pro
quorum delictis patior; vel sunt infirmae carnis quae habet similitudinem
delicti: longe a salute corporali, quia calix, sive passio, non transit a me ut
petii; quasi dicat, Non consequor salutem quam intendo, si petitio mea quam
peto, exaudiretur. Pater transeat a me calix iste. Et ideo litera Hieronymi
habet, Longe a salute mea verba gemitus mei.
Aliter exponit Augustinus in lib. de gratia novi
testamenti: Haec verba quibus peto liberari a passione et conqueror quod sum
derelictus passioni, sunt longe a salute mea quae secundum quod Deus debeo
facere: Matt. 1. Ipse salvum
faciet populum suum a peccatis eorum.
Et assignat
rationem quare sit derelictus: est enim duplex salus, una corporalis, quae est
communis hominibus et iumentis: Ps. 35. Homines et iumenta salvabis Domine.
Alia spiritualis et aeterna; et haec est propria Christi: unde dicit, Mea,
quia salvus novi testamenti est per Christum facta: Isa. 45. Israel
salvatus est in Domino salute aeterna.
Et haec differunt: quia prima quaerebatur in veteri testamento;
secunda quaeritur in novo. Quare ergo derelictus est passibilis, quia ipse
venit in novo testamento. Et haec verba quae hic dixit, Longe a salute mea,
spirituali, quia sunt pro corporali salute.
Longe. Christus loquitur in persona peccatorum, qui
quandoque propter peccata derelinquuntur a Deo: unde dicit, Verba delictorum
meorum, idest peccatorum sunt, Longe a salute, spirituali: quia haec
est causa quare peccatores (non) salvantur, quia sunt peccatores: Io. 9. Peccatores Deus non audit. Vel
secundum Augustinum loquitur, A me, quasi derelinquendo me, fecisti me
longe a salute mea, idest corporali: et haec verba sunt delictorum meorum.
b. Haec in speciali prosequuntur. Per diem et noctem duo intelligere possumus. Uno modo
ad literam diem et noctem temporalem: et sic clamare est clamare assidue; unde
dicit, Non exaudies; quasi dicat, Quamvis assidue clamem, non sum tamen
exauditus.
Litera Hieronymi
habet, Et nocte et non est silentium mihi, quasi non sileo die et nocte orare.
Alio modo, ut per diem intelligatur prosperitas, et per
noctem adversitas. Et secundum Augustinum verba quae pro salute corporali
dicuntur, fiunt per diem pro prosperis, per noctem, ut tollatur adversitas.
Ergo Christus
clamabat per diem, quando est in prosperitate, et non exauditur, quia petit ut
non pereat: et per noctem, ut tollatur adversitas, et non tollitur.
Sed contra
dicitur de Christo quod Exauditus est etc.
Et dicendum, quod
oratio est actus rationis: unde omnis oratio Christi procedens ex rationis
iudicio est exaudita. Secus est de oratione exprimente infirmitatem naturae
passibilis et proprium motum membrorum, quia nec ipse voluit eam exaudiri - Io.
12. Nunc anima mea turbata est, et quid dicam, Pater etc.
Et quare non est
exauditus in prosperis et adversis, ostendit, Et non ad insipientiam mihi,
quia haec petitio non pertinet ad salutem novi testamenti, quam ego intendo,
quae est salus aeterna, sed pertinet ad salutem veteris testamenti. Ut ergo
hanc sapientiam discas, scias quod salus temporalis non pertinet ad novum
testamentum, sed ad vetus. Haec est sapientia quae stultitia est apud homines: 1
Corin. 4. Nos stulti propter Christum; 1 Cor. 1. Nonne Deus stultam fecit
sapientiam huius mundi etc.
c. Supra posita est quaestio Christi inquirentis
causam passionis suae; hic autem ostendit quod huiusmodi quaestio est
rationabilis, et rationabile est quod est derelictus. Et primo dicit hoc
esse mirabile ex parte Dei. Secundo ostendit hoc experimento antiquo, ibi, In
te speraverunt.
Hoc quod hic
dicitur, dupliciter refertur ad praedicta, secundum tres expositiones. Una est,
quia est longe a salute temporali, et sic facta est ista divisio. Unde
illud est mirabile ex parte Dei propter duo.
Primum est, cum
Deus in sanctis habitet, et non defendat eos: Iudith 6. Si Dominus nobiscum
est, cur haec mala omnia apprehenderunt nos? Ubi sunt mirabilia eius quae
patres nostri narraverunt nobis? Et ideo dicit, Tu autem in sancto
habitas: Hierem. 14. Tu in nobis es Domine, sed specialiter habitat in
Christo.
Alia ratio est,
quia quicquid boni habemus, totum est in laudem Dei. Et ideo si nobis est bene,
melius a nobis laudatur Deus. Et ideo sequitur, Laus Israel: Hieram. 17. Sana me Domine, et sanabor, salvum me fac et
salvus ero, quoniam laus mea tu es.
Secundum aliam
expositionem, Quare me dereliquisti, ideo scilicet quia, Verba
delictorum meorum sunt longe a salute mea, spiritualiter: sed ego clamo pro
temporali, tu vero qui habitas in sancto, ut sit, Laus Israel, non
exaudies, quia non exaudis quando quis non clamat pro spirituali salute.
Vel secundum tertiam expositionem, ut loquatur Christus in
persona peccatoris; quasi dicat, Ideo es longe a salute mea, quia non habitas
in peccatoribus; sed in sancto.
d. Hic ponitur alia ratio quae sumitur ex antiqua consuetudine
et experimento quo sancti patres liberabantur a tribulationibus invocantes
Deum, sicut patet Ex. 14. quod liberati sunt de persecutione
Aegyptiorum, de Susanna quae liberata est ab iniqua sententia senum, Dan.
13. Daniel liberatus de ore sive de lacu leonum, Dan. 15.
Quomodo ergo sum derelictus a te, et non sum liberatus a
passione. Duo ergo facit circa hoc. Primo facit mentionem de malo corporalis
afflictionis. Secundo de malo confusionis.
Quantum ergo ad liberationem primi mali duo faciebant. Primo
sperabant in eum; unde dicit, In te, non in mundo: Speraverunt patres
nostri: Isa. 26. Sperasti in Domino in saeculis aeternis, in Domino Deo forti
in perpetuum etc. Et
liberasti eos, et iste
est fructus spei, quia liberasti eos.
Secundo
clamabant; unde dicit, Ad te clamaverunt, ex magna cordis affectione: Et
salvi facti sunt: Ps. 119. Ad Dominum cum tribularer clamavi etc.
Quantum ad
secundum malum, scilicet confusionem, dicit, In te speraverunt, et non sunt
confusi. Sed contra Dan. 13. Non est confusio confidentibus in te: Rom. 5. Spes
non confunditur.
Dicendum quod patres pertinebant ad vetus testamentum in quo
temporalia dabantur: et ideo ut ostendat quod divina providentia temporalia
etiam disponat, liberat eos etiam temporali liberatione.
Sed Christus promittit et donat spiritualia; et ut ostendat
contemnenda temporalia, et speranda aeterna, noluit temporalem liberationem
secundum rationem, et tamen aliqui in novo testamento sunt temporalibus
liberationibus liberati, et in veteri testamento aliqui sunt spiritualibus
afflictionibus eruditi, ut ostendatur Deus auctor esse utriusque testamenti.
e. Hic ponit passionem suam. Et primo proponit confusionem suam quam passus
est. Secundo exponit eam, ibi, Omnes videntes me. Tertio causam eius
assignat, ibi, Quoniam tu es.
Prima pars dupliciter potest legi. Uno modo, ut primo
proponat similitudinem confusionis, Secundo ut exponat opprobrium.
Dicit ergo, Illi sunt liberati, ego autem non sum liberatus
a confusione; sed sic viliter conculcatus ac si essem vermis et non homo: Iob
25. Homo putredo, et filius
hominis vermis: Thren. 3. Factus sum in derisum omni populo, canticum eorum
tota die.
Et quomodo
exponit, Opprobrium hominum, et abiectio plebis: Matt. 25. Praetereuntes
blasphemabant eum, Vah qui destruis templum. Et qui crucifixi erant
convitiabantur et, Alios salvos fecit. Et Ioa. 19. Plectentes coronam de
spinis etc. et ideo, Opprobrium factus sum hominum, in verbis eorum,
ut dictum est, Et abiectio plebis, quia spreverunt eum, et quia abiecto
eo petierunt Barabbam, Matt. 27. Thren. 3. Abiectionem
posuisti me in medio populorum.
Secundo modo ut pertineat ad Christi dignitatem: vermis enim
non generatur ex coitu, sed ex terra solo calore solis caelestis. Ipse enim
quasi tenerrimus ligni vermiculus, ut dicitur 2 Reg. 23. sic Christus ex
virgine sola operatione Spiritus sancti: Ps. 84. Dominus dabit benignitatem,
et terra nostra dabit fructum suum. Ideo dicit, Ego autem sum vermis et
non homo, scilicet tantum, sed etiam Deus.
Vel aliter secundum Augustinum. Per hominem intelligitur
homo vetus, scilicet Adam, qui sic fuit homo quod non filius hominis. Per
vermem intelligitur Christus, qui sic fuit homo quod filius hominis, idest
virginis: ideo dicit, Sum vermis et non homo, scilicet gaudens temporalibus,
sed filius hominis gaudens spiritualibus.
Abiectio plebis. Hic non mutatur. Consequenter ponit
derisionem: et primo ostendit quomodo sit universalis; secundo ostendit quomodo
sit multiplex.
Quod sit universalis, ostendit cum dicit, Omnes videntes
me deriserunt me: Hier. 20. Tota
die omnes subsannabant mihi: quia populi et principes: et haec distributio, Omnes, pro toto
populo intelligitur, scilicet malo.
Quod illusio
fuerit multiplex ostendit, quia verbis; unde dicit quia, Locuti sunt labiis:
Matt. 27. Praetereuntes
blasphemabant eum: Isa. 57. Super quem lusistis, et super quem dilatastis os, et eiecistis linguam:
Sap. 2. Si verus filius Dei est, suscipiet illum. Item factis, Et moverunt caput: Matt. 27. Moventes
capita sua, scilicet prae derisu, dicentes, alios slavos fecit etc.
f. Ostendit quae sint illa verba quae in eius
confusionem loquebantur: quia primo improperabant sibi spem quam habebant de
Deo; unde dicit, Speravit in Domino, eripiat eum: Matt. 27. Confidit in Deo,
liberet eum si vult; quasi dicat, Si sperasset in Domino, liberasset eum,
quia dictum est supra statim, Quia speraverunt in te patres nostri, et
liberasti eos. Sed decipiuntur: quia non intelligitur de salute, sive de
liberatione temporali.
Secundo improperant Christo, quod non sit Deo acceptus; unde
dicit, Salvum faciat eum quoniam vult eum: Sap. 3. Filium Dei se nominat.
g. Consequenter ponitur causa confusionis; et circa
hoc duo facit. Primo ponit causam. Secundo prorumpit in orationem, Ne
discesseris.
Causa irrisionis consuevit esse stultitia. Unde temporales reputant bonos homines stultos,
quia non confidunt de mundo: Ps. 13. Consilium inopis confudistis, quoniam
Dominus spes eius est.
In hac causa duo facit. Primo ponit divinum beneficium
motivum ad sperandum. Secundo ipsam
spem, ibi, Spes mea; quasi dicat, Derident me, quia spes mea est in te;
et ideo dicit, Quoniam tu es qui extracisti me de ventre matris meae.
Hic ponit primo
quae pertinent ad caput. Quaecumque nascuntur naturaliter ex utero matris,
virtute divina producuntur, et ipsa est omnium causa: Gal. 1. Qui me
segregavit ex utero matris meae, et vocavit per gratiam suam. Sed
singulariter dicit Christum abstractum ex utero matris, quia mirabiliter
conceptus est, et sine semine natus servata matris integritate: hoc est
beneficium, et ex hoc sequitur spes: et circa hoc tria ponit. Primo
ipsam spem. Secundo eius perfectionem. Tertio eius rationem.
Dicit ergo, Spes mea ad uberibus matris meae, idest
tu es spes mea ex quo homo sum et suxi ubera matris meae: quia cum erat Verbum
apud Deum, non conveniebat ei sperare: Ps. 78. Spes mea a iuventute mea.
Sed contra Christus ad instanti conceptionis habuit usum
liberi arbitrii, ergo ex tunc speravit.
Respondeo. Dicendum quod ubera, idest lac Verbo in eodem
tempore praeparatum fuit, quo fuit conceptus: unde ubera ad ipsam conceptionem
referuntur.
In te proiectus sum ex utero. Contra. Si postquam
egressus est ex utero, proiectus est in Deum, ergo antequam exiret uterum, non
fuit proiectus in Deum.
Dicendum, quod ille proiicitur in alterum, qui non in se,
sed ei innititur: 1. Pet. 5. Omnem solicitudinem vestram proiicientes in
eum: unde, Proiectus sum ex utero, quia tibi soli innitor. Et sic describitur perfectio spei.
h. Hic ponitur ratio spei; quasi dicat, In te speravi,
quia te habui semper ut Deum: Ps. 27. In Deo speravit cor meum, et aduitus sum; et ideo dicit Tu es Deus meus de ventre matris
meae, idest ex quo factus sum homo, quia ante non erat Dei filius homo.
Sed si exponatur
de membris Christi, proiectio sive extractio est de uno in aliud secundum
carnem, Christus autem semper tendebat in Deum: sed loquitur de membris quae
secundum carnem semper sunt in ventre carnali, scilicet concupiscentiis
mundanis; sed per Deum ab huiusmodi concupiscentiis extrahuntur, et
proiiciuntur in Deum: ut nihil nisi Deum sperent et quaerant.
Consequenter concludit orationem cum dicit, Ne
discesseris a me, scilicet defendendo, vel in membris meis quantum ad
spiritualia; quasi dicat, Dereliquisti me, exponendo passioni corporali.
Ne recedas a me, fovendo me spirituali auxilio.
i. Hoc secundum Hieronymum est principium
versus sequentis: et ideo potest, ut dictum est, convenienter cum
praecedentibus legi: et etiam cum sequentibus.
Et ut dicit
Hieronumus, convenientius legitur cum sequentibus: nam psalmus ex persona
Domini exponens passionem, praemittit primo orationem; postea ordinem passionis
subsequitur, ibi, Circumdederunt me etc. Circa primum duo facit.
Primo proponit orationem. Secundo necessitatem orandi ostendit, Quoniam tribulatio.
Dicit ergo, Tu
es Deus meus de ventre matris meae, et ideo oro, ne discesseris a me,
quoniam tribulatio proxima est. Haec enim intelligenda sunt ut Christus
loquatur in persona membrorum suorum, ut non derelinqueret ea in
tribulationibus: 1 Cor. 10. Fidelis Deus qui non patietur vos tentari supra
id, quod potestis: Ps. 70. Ne derelinquas me, quia dixerunt
inimici mei mihi, et qui custodiebant animam meam, consilium fecerunt in unum.
Non autem dicit pro se. Necessitas autem est duplex; tribulatio quae imminet, et auxilium quod
deficit; unde dicit, Tribulatio proxima est, scilicet tempore: Matt.
26. Ecce appropinquabit hora, et filius hominis tradetur etc.
Sed obiicitur
quod cum haec verba sint Christi iam in cruce existentis, quomodo tribulatio
proxima est etc. Possumus dicere quod David mutat tempora.
Augustinus aliter
solvit. Tribulatio quandoque est propinqua, quandoque remota. Sensus doloris
est in anima: propinquum animae est corpus, remota sunt bona exteriora. Quando
ergo est afflictio in exterioribus, tribulatio non est propinqua; sed quando
est in proprio corpore, tunc est propinqua et proxima: et impossibile est quin
homo sentiat. Christus autem in proprio corpore affligebatur: Ps. 114:
Tribulationem et dororem inveni. Item deficit auxilium, Quoniam non est
qui adiuvet. Et ideo est orationi instandum: Isa. 63. Circumspexi, et
non erat auxiliator, quaesivi, et non erat qui adiuvaret: quia etiam
apostoli relicto eo fugerunt.
j. Supra ostendit Psalmista in persona
Christi suam conquaestionem sive quaerelam rationabilem esse, et ex parte Dei,
et ex antiquorum consuetudine, sive experimento; hic autem prosequitur ordinem
passionis quantum ad afflictionem carnis. Et proponit primo
persecutores. Secundo persecutionis effectum, ibi, Sicut aqua. Tertio persecutionis
modum, ibi, Circumdederunt me canes.
Primo ergo introducuntur persecutores invadentes opere:
quorum quidam minores, ut plebs et ministri; et quantum ad hoc dicit, Circumdederunt
me vituli multi: Eccl. 1. Stultorum
infinitus est numerus. Circumdederunt me, quia undique invaserunt: Ps. 117.
Circumdederunt me sicut apes etc.
Quidam sunt
mairores; unde dicit, Tauri pingues obsederunt me: Eccl. 6. Ne extollas te
in cogitatione tua, sicut taurus qui ex pinguedine et fortitudine, nec iugo
premitur, et multum generat et superbit.
Dicit quod taurus
est animal melancholicum: et propter hoc diu retinet iram; et sicut minores
habent audaciam propter multitudinem, ita maiores propter divitias. Et ideo
dicit, Pingues: Iob 15. Pingui cervice armatus est. Obsederunt me: Iob 19.
Obsederunt in gyro tabernaculum meum.
Consequenter
ponit persecutores insurgentes ore; unde dicit, Aperuerunt super me os suum.
Et quidem multipliciter eum tentando: Matt. 22. Quid me
tentatis hypocritae, accusando, invidendo, ad mortem expetendo, dicentes,
crucifige: Thren. Inimici mei aperuerunt os suum super me.
Consequenter adhibet similitudinem, Sicut leo rapiens et
rugiens, cui comparantur propter crudelitatem: Hier. 12. Facta est mihi
haereditas mea quasi leo in sylva, dedit contra me vocem: nam leonis est ut
capta praeda rugiat: Amos 3. Numquid dabit catulus leonis vocem de cubili suo, nisi aliquid
apprehenderit? Et dicit, Rapiens,insidiando,
et Rugiens manifeste in mortem expetendo: Ezech. 11. Sicut leo
rugiens rapiensque praedam animam devoraverunt.
k. Consequenter ponit persecutionis
effectum. Et primo proponit hunc effectum. Secundo exponit eum, ibi, Dispera.
Dicit ergo, Persequuntur me et nocent: quia quantum
ad corporalem salutem totaliter invaluerunt; et ideo dicit, Sicut aqua
effusus sum. Si effundatur oleum, aliquid remanet in vase; si effundatur
vinum, saltem remanet odor in vase, sed de aqua nihil remanet; quasi dicat,
Totaliter effusus sum secundum eorum opinionem: 2 Reg. Quasi aquae
dilabimur, quae non revertuntur super terram. Aqua leviter effunditur et proiicitur: sic ergo
effusus sum.
Sicut etiam Iudaei non solum eum delere desuper terram
conati sunt, sed etiam famam eius perdere voluerunt.
Vel assimilatur
Christus aquae, quia aqua lavat; sic passio Christi de omnibus peccatis et
omnes sorder lavat: Apoc. 1. Dilexit nos et lavit nos a peccatis nostris in
sanguine suo.
Item aqua rigat
et facit fructificare, sic passio Christi: Eccl. 24. Dixit irrigo hortum
meum etc. Et fructificat fructum vitae aeternae: Eccl. 24. Flores mei,
idest passionis meae, fructus honoris et honestatis.
Item facit vitam
lubricam: sic passio Christi disponit Iudaeos ad casum: 1 Cor. 1. Nos autem
praedicamus Christum crucifixum: Iudaeis quidem scandalum, gentibus autem
stultitiam, ipsis autem vocatis Iudaeis atque Graecis Christum Dei virtutem, et
Dei sapientiam.
Consequenter
exponit hunc effectum: et ideo dicit, Dispersa sunt etc. quasi dicat,
Quicquid videbatur in me forte, est dissolutum: quicquid pulchrum, emarcuit. Et
ideo dicit, Dispersa.
In homine est
duplex fortitudo. Una est fortitudo corporis, et haec consistit in ossibus et
nervis; et quantum ad hoc dicit, Dispersa sunt omnia ossa mea; quasi
dicat, Omnis virtus mea corporalis defecit; tamen de Christo dicitur
spiritualiter: nam apostoli qui sunt ossa Christi, dispersi fuerunt: Zach.
13. Percutiam pastorem, et dispergentur oves gregis.
Alia est
fortitudo animae, quae consistit in corde; unde dicit, Factum est cor meum
tanquam caera liquescens.
Quaerit
Augustinus quomodo de Christo capite verum sit: quia hoc videtur provenire ex
superabundanti timore, quod non est dicendum de Christo: quia etsi fuerit in eo
timor naturalis, non tamen fuit tantus quod liquesceret cor. Et ita
intelligitur de Christo non secundum se, sed quantum ad membra, quae quidem
sunt cor Christi, quae et praecipue diligit: Phil. 1. Eo quod vos habeam in corde.Et sequitur, Testis est mihi Deus,
quomodo cupiam vos esse in visceribus Iesu Christi.
Hi fuerunt apostoli qui fuerunt ossa ad sustentandum
infirmos in ecclesia, sicut ossa sustentant carnes: Rom. 15. Debemus nos
firmiores imbecillitatem infirmorum sustinere.
Et fuerunt corda eorum sicut caera liquescens. Primo mala
liquefactione per timorem, sicut in fuga discipulorum: Matt. 26. Tunc
relicto eo fugerunt omnes. Et in negatione Petri: Luc. 22. At ille
negavit dicens, homo nescio quid dicis.
Secundo bona liquefactione, sicut in conversione
discipulorum, ut patet in Petro et Andrea. Vel dicendum quod liquefactio etiam est amoris: Cant. 5. Anima mea
liquefacta est. Res antequam liquefiat dura est et constricta in se; si
liquescit, diffunditur et tendit a se in aliud.
Timor etiam
quandoque indurat, quando scilicet non est magnus: et sic est etiam de amore,
quia quando supervenit amor, tunc ostendit in aliud quod ante in se erat. Et de
hac liquefactione potest exponi etiam de Christo, secundum quod est caput: nam
hoc liquefieri et est a Spiritu sancto, et est in medio ventris, idest
affectus.
Vel per cor Christi intelligitur sacra Scriptura, quae
manifestat cor Christi. Hoc autem erat clausum ante passionem, quia erat
obscura; sed aperta est post passionem, quia eam iam intelligentes considerant,
et discernunt quomodo prophetiae sint exponendae.
l. Hic ostendit quod quicquid pulchrum
fuit in Chrito evanuit. Florere videbantur in Christo ante passionem
tria: operatio miraculorum, facundia doctrinae, fama et gloria populorum.
De primo Io. 7. Multitudo magna sequebatur eum, quia
videbant etc. Et haec virtus aruit in passione quantum ad opinionem eorum:
unde clamabant, Alios slavos fecit etc. Aruit, idest viluit, Tanquam etc. Vel Testa, quando arescit
induratur, sic in passione virtus Christi fuit indurata ad sustentandum: Eccl.
27. Vasa figuli probat
fornax, et homines iustos tentatio tribulationis.
De secundo: Matt. 7. Erat docens eos tanquam potestatem
habens; sed in passione, Adhaesit lingua mea faucibus meis, prae
taciturnitate: Ezec. 3. Adhaerere faciam linguam tuam palato tuo, et eris
mutus. Et hoc est factum in
passione, quia non respondebat Herodi: Luc. 23. Interrogabat eum Herodes
multis sermonibus. At
ipse nihil respondebat ei.
De tertio Matt.
21. Plurima autem turba straverunt vestimenta sua in via. Alii autem caedebant ramos de arboribus etc. Tunc impletum est quod David
prophetaverat de Christo dicens, Domine salvum me fac, o Domine bene
prosperare; benedictus qui venit in nomine Domini, Deus Dominus et illuxit
nobis. Sed in passione viluit; unde dicit, Et in pulverem mortis
deduxisti me, idest vilem mortem me pati fecisti: Sap. 2. Morte
turpissima condemnemus eum.
Vel si referatur ad membra. In pulverem mortis deduxisti
me, idest membra mea quae sunt incinerata, non autem Christi.
Vel, In pulverem etc. idest in potestatem Iudaeorum
dedisti me, qui sunt sicut pulvis etc.
m. Hic ponitur modus passionis. Et
primo ponit ea quae facta sunt ante crucifixionem. Secundo quae facta sunt in
ipsa crucifixione. Tertio quae facta sunt post crucifixionem.
Ante crucifixionem facta fuerunt duo. Primo fuit captus; et quantum ad hoc dicit, Circumdederunt
me canes multi: Phil. 3. Videte canes, videte malos operarios:
Isa. 56. Canes impudentissimi nescierunt saturitatem.
Item secundo, quomodo fuit illusus; unde dicit, Consilium
malignantium obsedit me.
Consequenter ponit ea, quae facta sunt in ipsa crucifixione.
Et primo quantum ad affixionem, Foderunt
manus meas et peds meos, grossis clavibus affigentes ligno: Zac. 13. Quid
sunt plagae istae in medio manuum tuarum?
Item quantum ad distensionem dicit, Dinumeraverunt omnia
ossa mea, idest dinumerabilia fecerunt.
n. Hic ponuntur illa, quae facta sunt post
passionem; unde dicit, Ipsi etc. Convenientes ad spectaculum ut
illuderent: Luc. 23. Milites illudentes impleverunt spongiam aceto dicentes,
Si rex Israel es salvum te fac etc.
Et
inspexerunt, scilicet
quid eveniret de me, Diviserunt inter se vestimenta mea, quae erant
plura et divisibilia: Et super vestem meam, scilicet inconsutilem, miserunt
sortem; et hoc fecerunt vel propter cupiditatem, vel propter quandam illusionem.
Per haec
vestimenta divisa signantur ecclesiae sacramenta; sed per vestem, quae non
dividitur, signatur unitas ecclesiae, quam quilibet credit habere; sed non
habet nisi unus, quia sola est unitas ecclesiae: Cant. 6. Una
est columba perfecta mea.
o. Narrata passione, hic procedit ad orationem: et
circa hoc duo facit. Primo petit divinum auxilium. Secundo petit preastiti
auxilii fructum, ibi, Narrabo nomen tuum.
Circa primum duo facit. Primo petit divinum auxilium in
generali. Secundo per se in speciali, ibi, Erue a framea.
Circa primum duo facit. Primo petit accelerationem auxilii.
Secundo auxilii necessitatem.
Dicit ergo quantum ad primum, Sic fecerunt. Foderunt
manus meas et pedes meos etc. sed Tu Domine ne elongaveris auxilium tuum
a me, idest ne differas praebere mihi homini Christo auxilium divinitatis;
quasi dicat, Factum est, quia liberatus est a morte per gloriam resurrectionis,
quae non est elongata: quia post triduum resurrexit. Et fuit Christus resurgens: 1 Cor. 15. Christus
resurgens ex mortuis primitiae dormientium: Ps. 56 Exurgam diluculo.
Ad defensionem
meam conspice; quasi
dicat, Ad hoc necessarium est auxilium tuum mihi, scilicet Ad defensionem.
Sub umbra
alarum tuarum protege me
etc. Defende me, scilicet contra persequentes ad mortem, et contra daemones ne
detineant in limbo. Sic ergo petiit ne corpus resolvatur in cineres, et ne
anima detineatur in inferno: Actu. 2. Solutis doloribus
inferni, iuxta quod impossibile erat teneri illum; Ps. 37. Ne derelinquas me etc.
p. Hic exponit in specialia quibus petat defendi. Et
primo contra mortem. Secundo contra tentationem mortis, ibi, De manu canis.
Dicit ergo, Conspice ad defensionem meam, et Deus, Erue
animam meam, quam ipsi quaerunt, A framea, idest a gladio qui fremit
agitatus.
Sed contra,
Christus non fuit occisus a gladio, sed lancea, et lancea etiam fuit percussus
post mortem.
Sed dicendum, quod gladius sua acuitate dividit: Heb. 4.
Acutior omni gladio ancipiti, et pertingens usque ad divisionem: et ideo
quia mors dividit animam a corpore, et patrem a filio, et e contra, et fratrem
a fratre, dicitur gladius: Zac. 13. Framea, idest mors, Suscitare
super pastorem meum: et ab hac eruitur in resurrectione.
Vel framea est lingua adversariorum: Ps. 56.
Lingua eorum gladius acutus.
Vel hic loquitur Christus pro membris, quorum plures sunt
occisi gladio: Act. 12. Occidit autem Iacobum fratem Ioannis gladio.
Et de manu canis. Hic orat contra tentationes; et tripliciter describit hic eos
irrationabiles: et hoc facit sub similitudine canis, qui latrat antequam
percipiat contra quem debeat latrare propter subitam iram eius.
Sic Iudaei
antequam scierent quare latrarent contra Chrisum clamabant: Phil. 3. Videte
canes, videte malos operarios: et supra, Circumdederunt me canes multi.
Hoc maxime pertinet contra Iudaeos, qui contra Christum latrantes clamabant, Crucifige
crucifige eum.
q. Hic describit eos crudeles sub
similitudine leonis, qui est crudele animal: et hoc refertur ad Pilatum qui
fungitur leonis potestate, idest imperatoris, quem Apostolus dicit leonem: 2
Tim. 4. Liberatus sum de ore leonis.
Vel refertur ad
diabolum: 1 Pet. ult. Tamquam leo rugiens circuit quaerens quem devoret.
Et a cornibus
unicornium humilitatem meam. Hic describit eos superbos: et refertur ad principes sacerdotum, et
scribas, qui scilicet comparantur unicorni superbiam designanti: et hoc incidat
quod unum cornu habet in capite, et est tantae superbiae quod nullo modo
patitur subiectionem, sed statim captus moritur: Iob 39. Numquid volet
rhinoceros, idest unicornis, servire tibi aut morabitur etc.
Et per hoc
significantur principes Iudaeorum qui singulariter gloriabantur de congnitione
Dei. Et quicumque singulariter se extollit, similis est Pharisaeo: Luc. 18. Non
sum sicut caeteri hominum; Ps. 74. Nolite extollere in altum cornu vestrum.
r. Consequenter ostendit divini auxilii fructum. Et
primo ostendit hoc quantum ad ipsum Christum. Secundo quantum ad alios, ibi, Edent
pauperes.
Circa primum duo facit. Primo proponit duplicem fructum, scilicet praedicationis et laudis. Secundo
explicat utrumque, ibi, Qui timetis.
Circa primum
ponit duplicem fructum de liberatione Christi. Primus fructus Christi fuit
praedicatio per universum mundum.
Dicit ergo, Salva
me ex ore leonis etc. quia salvatus et liberatus de faucibus eorum.
Narrabo nomen
tuum fratribus meis,
idest apostolis: et hoc fecti post resurrectionem. Sunt autem apostoli fratres
sui, et per naturam assumptam, et per gratiam vocationis ad apostolatum: Rom.
8. Quod praescivit et praedestinavit conformes fieri imaginis Filii sui: quos
praedestinavit hos et vocavit.
Sed numquid non narravit ante passionem nomen Dei, cum ipse
dicat Io. 22. Pater
manifestavi nomen tuum hominibus etc.
Dicendum quod
sic: sed plenius post passionem et resurrectionem. Primo quidem narravit discipulis
ore proprio, quando aperuit illis sensum ut intelligerent Scripturas, Luc.
ult.
Secundo dando eis
Spiritum paraclitum: Io. 16. Cum venerit paraclitus ille spiritus veritatis,
docebit vos omnem veritatem. Et Io. 14. Manifestabo ei meipsum:
Luc. 21. Tunc videbunt filium
hominis venientem cum potestate magna et maiestate.Tunc enim in
Filio cognoscent Patrem: Io. 14. In dei illa cognoscitis, quia ego in Patre,
et Pater in me, et ego in vobis. Et hoc ipsi soli filio convenit ut ipse
dicit Matt. 10. Nemo novit Patrem nisi filius.
Secundus fructus liberationis Christi fuit laus divina; unde
dicit, In medio ecclesiae laudabo te: Isa. 44. Laus eius ab extremis terrae.
Sed dicit, In medio ecclesiae, quod Augustinus sic exponit,
dicens primo sic. Illud dicimus esse in medio, quod est in manifesto. In veteri
testamento Deus laudabatur in occulto, idest in mysteriis; sed in novo laudatur
in publico, quia in nuda veritate: 2 Cor. 3. Nos autem revelata facie
gloriam Domini contemplantes, per amotionem velaminum.
Aliquando dicimus esse in medio illud, quod est intimum.
Intimi in ecclesia sunt viri perfecti, qui specialiter laudant Deum in corde. In medio ecclesiae laudabo te, idest in doctoribus et viris perfectis.
s. Exequitur utrumque. Et primo primum. Secundo
secundum, ibi, Apud te.
In primo proponit totam praedicationem novi testamenti,
quomodo narratur nomen Domini. Et primo ostendit ad quid inducuntur homines in
novo testamendo. Secundo quid eis narretur, ibi, Quoniam non sprevit.
Ad tria inducuntur homines in novo testamento, videlicet ad
confessionem oris, ad quaerendam glorima Dei, et ad Deum timendum. Quantum ad
primum dicit, Qui timetis Deum laudate eum.
Est autem duplex timor, unus filialis qui timet Deum
offendere, et timet ab eo separari, et exhibet ei reverentiam; et hic est ex
caritate. Alius autem est timor
servilis, qui timet solum poenam: et hic non est ex charitate: Io. 4.
Charitas foras mittit timorem.
Vetus lex fuit
timoris; sed nova est lex amoris. Vos ergo, Qui timetis Dominum, idest
qui impletis legem ex timore, Laudate eum, quia nihil laudat quis quod
non diligit; quasi dicat: Confitemini ei ex amore: Ps. 116: Laudate Dominum
etc.
Quantum ad secundum dicit, Universum semen Iacob magnificate
eum: 1 Cor. 10. Sive manducatis, sive bibitis, sive aliud facitis, omnia in
gloriam Dei facite. Et dicit universum semen Iacob etc. quia filiis
Iacob, idest Iudaeis lex veteris testamenti fuit data, in qua promittitur
gloria Dei. Et dicit, Universum,
ut includat filios promissionis qui computantur in semine, ut dicitur Gal.
3. scilicet gentiles.
Quantum autem ad
tertium dicit, Timeat eum omne semen Israel, timore reverentiae qui est
cum dilectione: Deut. 10. Et nunc quid Dominus Deus tuus petit a te nisi ut
timeas eum, et ambules in viis eius? Israel idem est quod Iacob.
t. Hic ostenditur quid eis annuncietur,
scilicet virtus Christi, secundum quod loquitur in persona Christi orantis.
Aliquando enim
non vult quis preces exaudire, quando scilicet ipsum pro quo petitur, non vult
videre, vel quando non vult videre rogantem; aliquando etsi vult videre
rogantem, non tamen vult exaudire petitionem: et hoc excludit quantum ad primum
cum dicit, Non sprevit, quasi negligendo: Neque despexit
deprecationem pauperis, idest humilitatem eius qui non habet spem in
temporalibus, idest Christi.
Secundum ostendit, Nec avertit faciem suam a me,
quasi non acceptando me: Ps. 68. Ne avertas faciem tuam a puero tuo etc.
Tertium cum
dicit, Et cum clamarem ad eum exaudivit me, quia iudex admisit quod
petii pro me et pro meis: Io. 16. Si quid petieritis Patrem in
nomine meo, dabit vobis: Io. 2. Clamavi, et exaudisti vocem meam.
Et nota quod ante
passionem tria dicit se fuisse passum. Dicit enim fuisse abiectum, Ego sum
vermis etc. Derelictum, Quare me dereliquisti. Item dicit se non
exauditum, Clamabo per diem et non exaudies: et quare tunc dicebat, Verba
delictorum, idest pertinentia ad infirmitatem carnis secundum quam potius
temporalia quaeruntur; nunc autem quia per resurrectionem ad hoc genus adduxit
humanam naturam ut quaereret spiritualia, dicit contrarium.
Quia supra dixit,
Ego sum vermis etc. hic dicit, Non sprevit me etc. Supra dixit, Dereliquisti
me, hic dicit, Neque avertit faciem suam a me. Supra dixit, Clamabo
per diem, hic dicit, dum clamarem ad eum, exaudivit me.
u. Supra Psalmista ex persona Christi duo
promisit se dicturum, scilicet narrationem divini nominis, et laudem Dei. De
primo iam dixit; hic agit de secundo, scilicet de laude divina.
Circa hoc duo facit. Primo ostendit qualis sit laus Dei.
Secundo quomodo laudi adiungit opus, ibi, Vota mea etc.
Dicit ergo quantum ad primum, Apud te laus mea. Et
hoc potest dupliciter intelligi. Uno modo sic: laus mea qua ego laudor, est
apud te, non apud homines a quibus non habeo laudem, sed a te: 2 Cor. 10. Non qui seipsum commendat ille probatus
est, sed quem Deus commendat.
Alio modo sic: Laus
mea, qua scilicet te laudo, est Apud te, non in oculis hominum: Eccl.
47. De omni corde suo laudavit Deum, et dilexit Dominum, et hoc, In
ecclesia magna, per me et meo nomine congregata. Magna,
dilatatione: Isa. 54. Dilata
locum tentorii tui, et pelles tabernaculorum tuorum extende. Magna,
potestate: Matt. 16. Super
hanc petram aedificabo ecclesiam meam etc. et quodcumque solveris etc. Dignitate: Apoc. 11. Reges
terrae afferent gloriam suam et honorem in illam.
Hic ostendit
quomodo laudi adiungit opus. Votum Christi fuit ut se daret pro salute
fidelium: ipse enim illud vovit inquantum homo: Ps. 39. Ut facerem
voluntatem tuam, Deus meus volui. Quae quidem voluntas Dei est
sanctificatio nostra: Isa. 6. Descendi de caelo non ut faciam voluntatem
meam, sed voluntatem eius qui misit me.
Haec vota solvit
Christus dando se ad passionem, et iterum quando dedit corpus suum in cibum
fidelium; unde dicit, Vota, idest sacrificia: Reddam, in ara
crucis et sacrificium fidelium; et hoc faciam, In conspectu timentium eum:
Eccl. 5 Qui timet Dominum, honorat parentes.
v. Hic consequenter ponit effectum passionis
qui est ad alios: et primo proponit diversos passionis effectus; secundo
ostendit eos ad futura pertinere, ibi, Annunciabitur.
Circa primum duo facit. Primo proponit effectus pertinentes
ad apostolos. Secundo ponit tales effectus per apostolos ad alios derivatos,
ibi, Reminiscentur.
Ad apostolos pertinet ministerium dominici sacramenti: quod
designatur cum dicit, Edent pauperes, idest humiles et contemnentes res
mundi: Matt. 3. Beati pauperes spiritu, quoniam ipsorum est regnum caelorum.
Isti edent sacrificium, idest
sacramentum corporis et sanguinis sacramentaliter et spiritualiter.
Et ex hoc
sequitur triplex effectus; spiritualis, scilicet satietas, laus, et vita.
Quantum ad primum dicit, Et saturabuutur, quia quiescet desiderium suum
in plenitudine gratiarum, quae per hoc sacramentum acquiruntur: Ps. 62.
Sicut adipe et pinguedine repleatur anima mea.
Quantum ad
secundum dicit, Et laudabunt Dominum qui requirunt eum. Nec mirum, quia
laus sequitur ex laetitia: Isa. 51. Venient in Syon laudantes
et laetitia sempiterna super capita eorum. Satietas autem desiderii causat
delectationem: Isa. 55. Delectabitur in crassitudine anima vestra, idest
in spirituali pinguedine: Ps. 41. In voce exultationis et confessionis sonus epulantis. Sed non quilibet laudat Deum; sed Qui
requirunt eum, idest qui nihil aliud quaerunt nisi Christum, vel Deum: Isa.
35. Quaerite Deum dum inveniri potest; invocate eum dum prope est.
Quantum ad
tertium dicit, Vicent corda eorum etc. Io. 6. Si quis manducaverit ex
hoc pane, vivet in aeternum: et ideo dicit, Vivet; quasi dicat:
Quamvis corpora moriantur imitando passionem Domini, tamen corde vivent: Ps.
68. Quaerite Dominum, et vivet anima vestra.
w. Hic ponit effectus derivatos ad alios. Et
primo communiter ad omnes. Secundo quantum ad carnales, ibi, Manducaverunt.
Tertio quantum ad spirituales, ibi, Et anima mea.
Est autem triplex
effectus. Primus est divina cognitio ad quam gentes per apostolos
devenerunt. Secundus est
effectus ad conversionem ad Christum. Tertius effectus manifestatur per operis
perfectionem.
Quantum ad
primum dicit, Reminiscentur. Hominibus naturaliter inserta est
quaedam Dei cognitio; sed obliviscuntur Domini per peccatum: Deut. 32. Oblitus es Domini creatoris tui. Gentiles autem habuerant aliquam Dei
cognitionem, sed obliti fuerunt propter peccata; sed per apostolos fuerunt
reducti ad reminiscentiam naturalis cognitionis: Ie. 31. Recordammi
Domini procul.
Quantum ad secundum dicit, Et revertentur ad Dominum,
scilicet per amorem. Et hoc fecerunt non solum Iudaei, sed, Universi fines
terrae: Isa. 21. Si quaeritis quaerite; convertimini, et venite:
et hi duo effectus etiam ad sacramentum altaris pertinet,
quod est quoddam memoriale dominicae passionis, ut dicitur 1. Cor. 11.
Ideo dicit Reminiscentur, quia conversio animae ad Deum
est effectus sacramenti altaris: Ps. 22. Super aquam refectionis educavit
me. Colentes eum non in caeremoniis, sed, In conspectu eius,
scilicet spirituali cultu: Io. 4. Veri adoratores adorabunt Patrem in spiritu et veritate. Et omnes familiae
gentium: Soph. 2. Adorabunt eum viri de loc suo, omnes insulae gentium; quasi, ut intelligatur quod gentiles
coluerunt Deum Israel: et sicut proselyti euntes ad habitandum eum Iudaeis,
recesserunt a loco suo.
x. Potestas spiritualis totius mundi est
Christi: Dan. 7. Et dedit ei potestatem, et regnum etc. Et non solum
Iudaeorum, secundum illud, Super solium David; sed ipse dominabitur
gentium: Ps. 2. Postula a me, et dabo tibi gentes haereditatem.
y. Hic ponitur effectus qui secutus est
quantum ad carnales: et ponit duo. Primo ponit bonum eorum. Secundo
ponit eorum defectum, ibi, In conspectu eius cadent, carnales: et hi
perceperunt duplex bonum, scilicet participationem sacri, et venerationem Dei
in cultu.
Quantum ad primum
dicit, Manducaverunt, licet indigne, quia carnales sunt: 1 Cor. 15.
Caro et sanguis regnum Dei non possidebunt. De bonis dixit supra quod
saturabuntur et laudabunt Dominum, et vivent, quia venerantur sacramentum per
fidem quam habent. Sed isti quia sunt pingues terrae, idest in terrenis defixi,
idest non in spiritualibus elevati: Cadent in conspectu eius, scilicet
Dei: Hier. 21: Inebriabo animas sacerdotum pinguedine, et populus meus bonis
meis adimplebitur.
Isti designantur
per vaccas pingues, Amos 4. Deut. 32. Incrassatus est dilectus, et recalcitravit:
nam, qui indigne manducat et bibit, iudicium sibi manducat et bibit, ut
dicitur 1. Cor. 11.
Et bene dicit, Omnes
qui descendunt, idest si qui affectu demerguntur ad terrena: quia etsi isti
videantur stare in conspectu hominum, tamen in conspectu Dei cadent: Isa. 8.
Offendent ex eis plurimi, et cadent.
Vel, Cadent in
conspectu eius, idest substernentur ei etiam inimici, Omnes qui
descendunt in terram, idest in corruptionem peccati: Ps. 2. In nomine
Iesu omne genu flectatur.
z. Hic ponitur effectus quoad spirituales.
Anima Christi sunt illi in quibus requiescit Spiritus sanctus, spirituales
scilicet, qui dupliciter se habent ad Deum.
Primo quantum ad cor, quia vivunt illi, scilicet Deo, vel
Christo: Gal. 2. Vivo ego etc. 2. Cor. 5. Qui vivunt iam non sibi
ipsi vivant, sed ei qui pro ipsis mortuus est.
Secundo quantum ad opus, Et semen meum. Semen bonum
sunt filii regni; quasi dicat, Filii quos ego seminavi, servierunt soli Deo:
quia omnia opera quae fecerunt, ad eius gloriam retulerunt.
aa. Hic exponit quando fiet, quia non in tempore, sed
in futuris temporibus: et ponit tria. Primo praenunciat fidei praedicationem.
Secundo a quibus debeat praedicari. Tertio quibus praedicetur.
Quantum ad primum dicit, Annunciabitur Domino generatio
ventura: et hoc potest dupliciter exponi.
Uno modo cum Hieronymo; quasi dicat, Generatio ventura
annunciabitur, idest evangelizabitur. Et ad hoc, ut convertantur ad Dominum. Etiam annunciabitur sive
passive; quasi dicat, Per praedicationem apostolorum illa generatio adducetur
ad Dominum: Matt. 11. Pauperes
evangelizantur.
Vel sic. Bonum
generationis annunciabitur per angelos ipsi Deo, non quod ignoret sive
indigeat, sed ut ordo servetur, ut dicit Dionysius, et ut dicitur Tob. 12. Ego sum Raphael angelus unus ex septem qui
astamus ante Dominum. Et annunciabunt caeli, idest caelestes apostoli: Phil. 3. Nostra
conversatio in caelis est: iustitiam eius, non humanam, sed Dei quam
repellunt Iudaei: Ro. 10. Ignorantes Dei iustitiam, et suam quaerentes instituere etc.
Quibus annunciabitur, Populo qui nascetur, spirituali
generatione: Io. 3. Nisi
quis renatus fuerit etc. Hic
autem populus non renascitur operatione humana, sed divina: Io. 1. Non ex
sanguinibus, neque ex voluntate carnis, neque ex voluntate viri, sed ex Deo
nati sunt. Et ideo dicit, Quem fecit Dominus: Ps. 99. Dominus fecit nos etc.
|