a. Dominus
illuminatio mea, et salus mea, quem timebo? Dominus protector vitae meae, a quo
trepidabo? Dum appropriant super me nocentes, ut edant carnes meas. Qui
tribulant me inimici mei, ipsi infirmati sunt, et ceciderunt.
b. Si
consistant adversum me castra, non timebit cor meum. Si exurgat adversum me
praelium, in hoc ego sperabo.
c. Unam petii
a Domino, hanc requiram, ut inhabitem in domo Domini omnibus diebus vitae meae.
Ut videam voluntatem Domini, et visitem templum eius.
d. Quoniam abscondit me in tabernaculo suo, in die
malorum protexit me in abscondito tabernaculi sui.
e. In petra exaltavit me, et nunc exaltavit caput meum
super inimicos meos.
f. Circuivi et immolavi in tabernaculo eius hostiam
vociferationis: cantabo et psalmum dicam Domino.
g. Exaudi Domine vocem meam, qua clamavi ad te, miserere
mei, et exaudi me.
h. Tibi dixit cor meum, exquisivit te facies mea: faciem tuam
Domine requiram.
i. Ne avertas faciem tuam a me: ne declines in ira a
servo tuo.
k. Adiutor meus esto, ne derelinquas me, neque despicias
me Deus salutaris meus. Quoniam
pater meus et mater mea dereliquerunt me, Dominus autem assumpsit me.
l. Legem pone mihi Domine in via tua: et dirige me in
semitam rectam propter inimicos meos.
m. Ne
tradideris me in animas tribulantium me: quoniam insurrexerunt in me testes
iniqui, et mentita est iniquitas sibi.
n. Credo videre bona Domini in terra viventium.
o. Expecta
Domninum, viriliter age: et confortetur cor tuum, et sustine Dominum.
a. Praemissa oratione, hic Psalmista consequenter dicit
fiduciam de oratone conceptam: et circa hoc duo facit. Primo ponit fiduciam conceptam.
Secundo iterato orat ut non deficiat in sua fiducia, ibi, Ad te Domine.
Titulus, In finem Psalmi priusquam liniretur.
Notandum est quod
sicut Glossa latius dicit, David tribus vicibus fuit unctus in regem.
Primo a Samuele, 1. Reg. 16. Et tunc non fuit rex, sed habuit signum regni. Tulit Samuel cornu
olei, et unxit eum in medio fratrum etc. Et tunc directus est spiritus
Domini in David, quia ex tunc fuit propheta secundum Hieronymum et Iosephum.
Secundo in
Hebron, 2. Reg. 2. Venerunt viri Iuda, et unxerunt David in regem super
domum Iuda.
Tertio occiso Isboseth filio Saulis regnavit super totum
Israel, 2. Reg. 8. Hac duae inunctiones computabantur pro una, quia utraque
fuit pro actuali dignitate regni adipiscenda.
In prima passus est persecutionem a Saule, sed post secundam
et tertaim regnavit in pace. Sed contra de Absalone.
Respondeo dicendum, quod non est passus persecutionem ab
extraneis, sed ab Absalone et Siba: et ideo fecit hunc Psalmum ante secundam
unctionem.
Melius tamen videtur ut referantur ad Christum duae
unctiones in novo testamento, scilicet regis, et sacerdotis. Et Christus fuit
unctus oleo Spiritus sancti: Psal. 44. Unxit te Deus etc. in regem et sacerdotem. Et haec unctio
derivatur usque ad nos: Psal. 132. Sicut unguentum in capite
quod descendit in barbam barbam Aaron: Io. 1. De plenitudine eius omnes accepimus.
Primo ergo ungimur sacerdotali unctione in figura futuri
regni: erimus enim reges et liberi. Et quia adhuc patimur hostes, postea ungemur dupliciter actuali gloria,
scilicet stola gloriae animae et corporis.
Christus
autem primo fuit unctus unctione gratiae, postea gloriae. Dividitur ergo
Psalmus iste in tres partes. In prima ponit fiduciam de Deo conceptam. In
secunda ostendit desiderium ex fiducia conceptum, ibi, Unam petii.
Tertio ponit desiderii impletionem, ibi, Exaudi Domine.
Circa primum tria facit. Primo commemorat beneficia sibi a
Deo praestita propter quae non timet, sed securus est. Secundo commemorat
impedimenta parata a Deo, ibi, Dum appropiant. Tertio ostendit fiduciam
quam habet a Deo, ibi, Si consistant.
Notandum autem, quod ad timendum concitatur quis aliquando
ex interiori causa, quandoque ex exteriori causa.
Primo ergo ponit auxilium contra primam causam. Secundo
contra secundam, ibi, Dominus protector.
Est autem duplex causa intrinseca timoris, ignorantia, et
debilitas: unde in tenebris magis timendum est.
Secunda causa
timoris est debilitas; et contra has est remedium a Deo.
Contra primum est
illuminatio; unde dicit, Dominus illuminatio mea: Mich. 8. Cum
sedero in tenebris, Dominus lux mea est. Contra secundum est salus; unde sequitur, Et salus mea: Ps. 61. In Deo
salutare meum et gloria mea, Deus auxilii mei, et spes mea in Deo est.
Et ideo ostendit
fiduciam, Quem timebo, sic illuminatus et sic salvatus? Isa. 51.
Quis es tu ut timeas ab homine mortali, et a filio hominis, qui quasi foenum
sic arcscet? Ro. 8. Deus qui iustificat, quis est qui condemnet? et si Deus pro
nobis, quis contra nos?
Causa extrinseca
est homo, qui adversatur, sed adhuc non est timendum, quia Dominus opponit se
sicut scutum; unde dicit, Dominus protector vitae meae: Gen. 15. Ego
protector tuus et merces tua magna nimis.
Et ideo dicit, A quo trepidabo. A quo si sumatur
masculine, tunc est sensus, A quo, scilicet a quo homine. Si neutraliter,
a qua re.
Et sic nihil est timendum, nec homo, nec res aliqua, Dum
appropiant super me nocentes. Et
quia posset dici quod Deus est illuminator etiam hostium, ideo hoc removens
dicit quod Deus obsistit eis.
Et primo dicit eorum conatum. Secundo ponit impedimentum eis
superveniens, ibi, Ipsi infirmati sunt etc.
Circa primum tria facit. Primo praemittit praesumptuosum
insultum. Secundo perversum actum. Tertio magnum effectum.
Quantum ad primum dicit, Dum appropiant super me nocentes,
idest habentes animum nocendi, Super me, idest mihi se praeferentes: Thre.
1. Facti sunt hostes eius in
capite, usque ante faciem etc.
Quantum ad
secundum ut scilicet graviter affligant, Ut edant carnes meas, idest
carnalem vitam: Prov. 1. Deglutiamus eum, sicut infernus vicentem, et integrum: Mich. 3. Carnem populi comederunt, et pellem eorum
desuper excoriaverunt.
Vel ut ly ut
teneatur consecutive, ut sit sensus, Edant carnes, idest carnalitates
meas, quia quando mali persequuntur bonos, aliud intendunt ipsi mali, sive ipsi
persecutores, scilicet offensionem corporalem; et secundum hoc est prima
expositio: aliud indendit Deus hoc permittens, scilicet purgationem ab omni
carnalitate; et sic secunda expositio.
Et hoc modo dicit
Apostolus Gal. 5. Qui Christi sunt, carnem suam crucifixerunt cum vitiis et
concupiscentiis.
Quantum ad
tertium dicit, Qui tribulant me inimici mei: Ps. 12. Qui tribulant me
exultabunt si motus fuero. Ipsi infirmati sunt, quia non valuerunt implere
propositum, Et ceciderunt, quia superati sunt, et absorpti: Hiere.
20. Dominus mecum est tamquam bellator fortis, idcirco qui persequuntur me,
cadent et infirmi erunt.
b. Si consistant. Homo debet habere securitatem in
duobus. Primo in praeparatione malorum. Secundo in eorum passione, ibi, Exurgam.
Dicit ergo, Dominus sic est illuminatio mea, quia inimici
cadunt coram me. Glossa, Si consistant adversum me castra.
Castra sunt ubi steterunt milites, Non timentes cor meum.
Quamdiu homo est in castris, non pugnat, sed disponit, et consiliat ad
pugnandum.
Per castra intelliguntur consilia et coniurationes malorum
contra aliquem, 4. Reg. 19. Angelus Domini percussit castra Assyriorum: Exo.
14. Factum est in vigilia matutina, et ecce ascendit Dominus super castra, et
percussit. Non timebit cor
meum, quia Dominus mecum
est: Iob 17. Pone me iuxta te, et cuiusvis manus pugnet contra me.
Sed, Si
exurgat adversum me praelium, idest si iam invadant me, et pralientur
contra me, quamvis sint multi: In hoc ego sperabo: quia, ut dicitur 1
Mach. 3. Non in multitudine exercitus victoria belli, sed de coelo fortitudo
est. Est enim consuetudo amicorum inter amicos, cum impugnantur ab
hostibus: Psal. 93. Consolationes tuae laetificaverunt animam meam.
c. Unam petii.
Supra Psalmista posuit fiduciam ex oratione conceptam; hic autem ponit
desiderium, quod ex hac fiducia oritur: et circa hoc duo facit.
Primo proponit desiderium. Secundo causam desiderii
assignat, ibi, Quoniam abscondit me.
Circa primum tria facit. Primo describit qualitatem desiderii.
Secundo ipsam rem desideratam,
ibi, Ut inhabitem. Tertio
intentionem finis, ibi, Ut viderem voluntatem.
Desiderii ergo
qualitas in duobus consistit, scilicet in unitate, et solicitudine: et utrumque
pertinet ad perfectionem desiderii.
Perfectio enim desiderii
dependet ex perfectione causae suae, scilicet amoris, qui quando est perfectus,
primo congregat in unum omne, vires, et movet eum in amatum.
Est enim secundum
Augustinum pondus amantis. Res autem ponderosa sine vacillatione tendit
ad unum, sed non sic si res non est bene ponderosa; sed divinus amor facit
totum hominem in Deum tendere sine vacillatione: Psal. 72. Quid enim mihi est in coelo, et a te quid
volui super terram?
Gregorius: Vis amoris studium multiplicat inquisitionis.
Hoc fecit Anna
prophetissa, quae non discedebat de templo, ieiuniis et orationisbus serviens
die ac nocte. Et ideo dicitur Luc. 10. Porro unum est necessarium; unde dicit, Unam petii, idest
unam rem, vel unam petitionem: 3 Reg. 2. Unam petitionem parvulam ego
deprecor a te, ne confundas faciem meam.
Secundo
solicitat cum sit sicut stimulus et ignis, amor: Cant. 8. Lampades eius lampades ignis: 2. Cor. 9. Charitas Dei urget nos.Unde dicit, Hanc requiram: Isa.
21. Si quaeritis, quaerite: Matt. 7. Quarerite et invenietis.
Consequenter
ponitur res petita; unde dicit, Ut inhabitem in domo Domini. Domus
Domini spiritualis est duplex, et tertia est materialis, scilicet ecclesia, in
qua morari salutiferum est: Gen. 28. Non est hic aliud nisi domus Dei et
porta coeli: nam in ea excitatur animus hominis ad devotionem.
Domus spiritualis
Dei est ecclesia militans: 1. Tim. 3. Ut scias quomodo
oporteat te conversari in domo Dei, quae est ecclesia Dei vivi, columna et
firmamentum veritatis.
Alia est ecclesia triumphans: 2. Cor. 5. Si terrestris
domus nostra huius habitationis dissolvatur, quod aedificationem ex Deo habemus
domum non manufactam, sed aeternam in coelis.
De utraque ergo potest hoc intelligi, quia haec domus via
est ad illam et porta eius: Ps. 117. Haec porta Domini, iusti intrabunt per
eam. Et ideo desiderandum est habitare in hac domo, scilicet ecclesia. Et
hoc omnibus diebus vitae meae, idest usque in finem: Ps. 131. Haec
requies mea in saeculum saeculi, hic habitabo, quoniam elegi eam.
Habitat autem
quis in domo Dei per fidem, et charitatem, et conformitatem bonorum operum: Ps.
67. Qui habitare facis unius moris in domo. Et laudabile est, quod semper
in ea habitet, et non separetur ab ea.
Separatur autem homo ab ecclesia per peccatum, per
excommunicationem, et per schisma, vel haeresim. qui ergo usque in finem
habitat in ea, idest in ista ecclesia, habitabit in illa in perpetuum: Ps.
83. Beati qui habitant in domo tua Domine.
Hic contra
ponitur intentio, scilicet, Ut videam etc. Et ponit duo, quia Ut
videam volunatem, et visitem templum eius. Alia litera habet, Ut
continuo habitem.
Hieronymus habet,
ut est meritum, secundum Augustinum: Io. 17. Haec est vita aeterna ut
cognoscant etc.
Tria sunt in illa visione desideranda, quae naturaliter homo
desiderat videre.
Primo pulchra. Summa pulchritudo est in ipso Deo, quia
pulchritudo in formositate consistit, Deus autem est ipsa forma informans
omnia, ideo dicit secundum unam literam, Ut videam delectationes Domini:
Sap. 13. Si specie delectati Deos putaverunt, sciant quanto his dominator eorum
speciosior est: speciei enim generator haec omnia constituit.
Secundo delectabilia, et fugere tristitiam, et ideo secunda
litera habet, Ut contemplem delectationes Domini, idest bonitatem Dei,
in qua est summa delectatio: Ps. 15. Delectationes in dextera tua usque in
finem.
Tertio disposito rerum. Unde multum est delectabile scire
scientiam omnium rerum, quae in mundo sunt; et ideo videre dispositionem
divinae providentiae est maxime delectabile. Et ideo dicit, Ut videam
voluntatem Domini, rationem a Deo volitam et dispositam: Rom. 12.
Probetis quae sit voluntas Dei bona, beneplacens, et perfecta.
Haec autem habemus in vita ista imperfecte et per fidem, in
futura autem domo habebimus perfecte, ubi sunt sancti contemplantes Deum facie
ad faciem: 2. Cor. 3. Nos autem revelata facie gloriam Domini contemplantes
etc.
Sancti ergo qui sunt in patria, dirigunt contemplationem in
ipsum Deum, et etiam in his quae sunt ad ipsum Deum ordinata: et ideo dicit, Ut
visitem templum eius, idest frequenter videam templum, idest humanitatem
Christi: Io. 2. Hoc autem
dicebat de templo corporis sui.
Vel, Visitem,
sive videam ipsam ordinationem ecclesiae: 1. Cor. 3. Templum Dei sanctum
est, quod estis vos.
Item
dispositionem totius mundi; ideo in psalmo hebraico habetur, Et diluculo,
idest diluculo ut maneam: Ps. 5. Mane astabo tibi.
d. Quoniam. Hic assignatur ratio desiderii habitandi
in domo Dei; quasi dicat, quare tantum petis habitare in domo Dei? Ratio est ex beneficiis perceptis: et
circa hoc duo facit. Quia primo ponit ipsa beneficia. Secundo addit
recompensationem, ibi, Circuivi.
Circa primum duo facit. Primo ponit beneficium protectionis
a malo. Secundo beneficium promotionis in bonum, ibi, In petra exaltasi me.
Circa primum duo facit. Primo proponit beneficium. Secundo
eius necessitatem ostendit, ibi, In die malorum. Dicit ergo, Quare petis
habitare in domo Domini? ideo scilicet Quia abscondit me in tabernaculo tuo.
Et secundum literam 1. Reg. 24.
quando David fugit ad tutiora loca Engaddi et abscondit se ibi. Unde loquitur
ex persona fugientis et latentis in aliquo loco.
Ad literam
Tabernaculum erat locus in quo orantes divino auxilio protegebantur, et maxime
in sancta sanctorum, ubi erat propitiatorium, et sic vocabant tabernaculum
ipsam Dei defensionem, sicut in Ps. 90. dicitur: Sacpulis suis
obumbrabit tibi, et sub pennis eius sperabis etc. Deut. 32. Expandit
alas suos, et asuumpsit eos, atque portavit in humeris suis.
Sed mystice tabernaculum potest dici humanitas assumpta, sive
caro Christi in qua abscondit nos per fidem et spem: Col. 1. Abscondita est
vita vestra in Deo. Vel aliter tabernaculum dicitur tota dispositio
ecclesiae, et in utroque istorum absconditur homo iustus, quia in isto
tabernaculo, quaedam latent sub manifestis: latentia sunt invisibilia et
spiritualia ubi morantur boni.
Mali autem
morantur in exterioribus: Isa. 4. Tabernaculum erit in umbraculum Diei ab
aestu. Sed quid contulit haec absconsio, immo necesse erat mihi, In die
malorum, vel omnium illorum malorum quae tunc imminebant.
Et simile est,
quia quando hostes, vel tribulatio imminet, illi soli salvabuntur, qui in
civitate reperientur: ita in tribulatione illi pereunt, qui circa haec
exteriora habent affectum, quia facta tribulatione circa ista tales
commoventur. Abscondit ergo ipse Deus, vel Christus, vel mens iusti: Mat. 6.
Pater tuus qui videt in abscondito, reddet tibi.
e. In petra. Hic proponit aliud beneficium promotionis
in bonum, et est duplex. Unum exaltationis quantum ad se. Secundum
quantum ad hostes, ibi, Nunc exaltavit caput me. Dicit ergo, In petra
exaltasti me. Secundum literam alludit ad ea, quae circa eum sunt gesta,
quia quando persecutionem patiebatur, ibat per petras invias, 1. Reg. 24.
Sed quando evasit, Tunc exaltavit cor meum super inimicos meos.
Sed mystice exponitur, In petra exaltasti me, idest
in Christo: 1. Cor. 10. Petra autem erat Christus. Vel, In petra,
idest in Deo: 2. Reg. 22. Dominus petra mea: Ps. 60. Dum anxiaretur cor
meum, in petra exaltasti me.
Et nunc iam exaltavit; quasi dicat, istud feci in spe, sed
nunc in re. Exaltasti caput meum, idest mentem meam, super inimicos
meos, idest super omnes appetitus meos: Gen. 4. Subtus te erit appetitus
tuus.
f. Circuivi. Hic
ponitur recompensatio beneficii; et ponit duo. Primo sacrificium, Et
immolavi. Secundo canticum.
Secundum Hieronymum coniungitur cum praecedentibus, Super
inimicos meos, et in circuitu nostro sunt. Circuivi, idest circa steti,
devotas preces offerendo pro eis: Ps. 108. Prout me diligerent, idest deberent, detrahebant etc.
Vel circa altare steti: Eccl. 30 et ipse stans circa arum
etc. Item strenui militis est
circuire et protegere castra, sicut dicitur de Iuda 1. Mac. 3.
Protegebat castra gladio suo: unde Circuivi, idest protexi.
Vel circuitus
iste refertur ad contemplationem. Circulus duo propria habet inter alias
figuras. Unum, quia est capacior alias. Aliud est, quod est totus uniformis
sine angulo, et convenit contemplationi.
Primo quantum ad capacitatem, quia tunc dicitur circuire
contemplando, quando omnia quae consideranda sunt, contemplatur; unde dicit, Circuivi,
idest consideravi omnia dona tua, et ecclesiae beneficia.
Beatus Dionysius
posuit triplicem motum, scilicet cicularem, rectum, et obliquum. Recto
motu semper movetur aliquid difformiter, quia semper habet diversam distantiam,
et ideo in contemplando motus est rectus, quando uno ad aliud quis movetur
considerando processum rerum.
Circulari motu
movetur aliquis contemplando, quando conceptio animae est uniformis: et tunc dicitur
circularis, quando scilicet revocat animam a rebus. Et primo congregat
in se, postea unitur spiritualibus, et postea ascendit in contemplationem unius
Dei.
Obliquus motus est compositus ex utroque, quando quis
procedit ex consideratone creaturarum, sed hanc ordinat in consideratione Dei.
Et ideo dicit, Circuivi, quantum ad uniformitatem: Ezec. 1. Hic erat aspectus splendoris per gyrum. Et
immolavi.
Est autem duplex
sacrifium, scilicet interius quo homo animum suum dat Deo spiritus, scilicet
acceptum Deo est spiritus contribulatus. Et omne exterius sacrificium ordinatur
ad repraesendum illud; unde Augustinus dicit, Quando offers hoc exterius est
ut repraesentes animum tuum Deo.
Sed quia omnis repraesentatio fit per aliqua signa, inter
quae primatum tenent verba, ideo inter sacrificia videtur praeeminentiam habere
sacrificium laudis: Ps. 49. Sacrificium laudis honorficabit me; unde
dicit, Immolavi in tabernaculo eius hostiam, non pecorum, sed potius, Hostium
vociferationis, idest divinae laudis.
Et hac vociferatione,
Cantabo, tibi, scilicet canticum et laetitiam mentis et rectitudinem
operis: Psal. 107. Paratum cor meum. Cantabo; quasi dicat, Paratum cor habeo ad
serviendum tibi, cum laetita mentis: Ps. 99. Servite Domino in laetita.
g. Exaudi. Supra Psalmista posuit suum desiderium;
hic prorumpit ad petendum rem disideratam: et circa hoc tria facit. Primo petit
exaudiri. Secundo proponit petitionem, ibi Tibi dixit cor meum. Tertio
ostendit fiduciam quam habet de exauditione, ibi, Credo videre bona Domini.
Ad hoc ergo
quod exaudiatur, inducit duas rationes. Unam ex devotione propria. Aliam
ex sua miseria. Devotio est causa, quod audiatur a Deo aliquis. Devotio est
clamor cordis, qui excitat Deum ad audiendum; et ideo dicit, Exaudi: quia
clamavi non exterius, sed interius: Iac. 5. Clamor eorum ad aures domini
Sabaoth introivit.
Item miseria nostra provocat ad exaudiendum: Exo. 3.
Videns vidi afflictionem populi mei, et descendi liberare eum; unde dicit, Miserere
mei, et exaudi me; quasi dicat, me miserum, et meam miseriam cognosco, unde
tuum est misereri: Iudith 9. Exaudi me miseram deprecantem.
h. Tibi. Hic ponit petitiones. Et primo petit divinae
faciei prospectum. Secundo divinum auxilium, ibi, Adiutor meus es tu.
Tertio viae suae directivum, ibi, Legem pone mihi Domine.
Circa primum
ostendit, quod de re petita habet magnum desiderium, et intimum, et anxium, et
assiduum. Intimum, quia tibi dixit cor meum. Aliquando homo aliquid
petit ore, sed cor eius ad alia versatur: Matth. 7. Non omnis qui dicit mihi
Domine etc. Isa. 29. Populus hic labiis me honorat etc.
Sed quando petito est ex intimo desiderio cordis, tunc est
Deo accepta, sed tunc non os tantum immo cor petit: 2. Regum 7. Invenit
servus tuus cor suum ut oraret te oratione hac: Ps. 118. Clamavi in toto corde.
Anxium et aequum dicit habere, cum dicit, Exquisivit te
etc. Contingit aliquando quod
desiderium est initmum et quietum et multum quaerit; sed quando est anxium tunc
vere quaerit; unde dicit, Exquisivit te, idest frequenter et diligenter
quaesivit.
Et hoc etiam
ostendit aequum desiderium, quia imago non perficitur nisi pertingat ad
exemplar, ad quod est facta; unde dicit, Exquisivit te facies mea.
Facies hominis
interior est, in qua visus est interior, idest anima sive mens rationalis, et
haec, scilicet facies mea quae est facta ad imaginem tuam, exquisivit te.
Unde non potest
reformari et perfici nisi iungatur tibi Domine. Unde sicut quaelibet res
quaerit suam perfectionem, ita mens nostra quaerit Deum. Et ostendit quod sit
assiduum, quia Requiram, idest iterum et iterum quaeram: Isa. 21. Si
quaeritis, quaerite: Matth. 7. Quaerite et invenientis.
Hoc est proprium
diligentis, quaerere saepe rem dilectam. Et quid quaerit, ostendit cum dicit, Faciem
tuam Domine requiram. Hoc petebat Moyses Exo. 33. Ostende mihi faciem
tuam. Et Dominus non statim ostendit, sed dixit, Ostendam tibi omne
bonum: Luc. 10. Beati oculi qui vident quae vos videntis.
Et ideo David non
erat extra spem, sed adhuc quaerebat; unde alibi dicit, Ostende nobis faciem
tuam etc. Iob 33. Deprecabitur Deum suum, et placabilis erit, et videbit
faciem eius in iubilo.
i. Ne avertas.
Hic proponit triplicem petitionem. Et primo petit non fraudari a re
desiderata. Secundo petit amoveri causam per quam posset fraudari. Tertio petit
dirigi in via, ibi, Legem pone.
Dicit ergo, Faciem tuam Domine requiram. Et rogo, Ne
avertas faciem tuam a me; quasi dicat, sicut avertit homo faciem ab homine,
quando non vult eum audire. Sed
aliter est in Deo quam in homine. Homo enim avertens faciem mutatur.
Ipse Deus autem
immobilis est; sed dicitur avertere faciem, inquantum nos avertimur, et
immutamur. Et per hoc quod in corde nostro fit aliquod velamen quo
inepti reddimur ad videndum faciem suam.
Et ideo litera
Hieronymi habet, Ne abscondas: Isa. 8. Expectabo Dominum qui
abscondit faciem suam a domo Iacob. Causa vero aversionis est ira Dei in
poenam peccati.
Et haec aversio
est maxima poenarum; et hoc est quod dicit, Et ne declines in ira a servo
tuo, idest ne irascaris mihi in hoc quod declines faciem tuam a me. Et
dicit, In ira, quia aliquando declinat in misericordia, cum scilicet non
respicit peccata: Ps. 50. Averte faciem tuam a peccatis meis.
Aliquando declinat in providentia, quando, scilicet
permittit aliquem cadere ut fortius resurgat, quia Diligentibus Deum omnia
cooperantur in bonum, Ro. 8.
k. Adiutor. Hic petit divinum auxilium in agendis
antequam veniat ad faciem, ne scilicet impediatur a visione faciei. Et primo
ponit petitionem. Secundo dictorum rationem, ibi, Quoniam pater meus.
Petit ergo divinum auxilium dicens, Peto videre faciem
tuam, sed ad hoc pervenire non possum per me: ergo, Tu esto adiutor
meus, ut ad hoc perveniam: Ps. 120. Auxilium meum a Domino. Sed
quantum ad superficiem non videtur ista litera recta esse, quia melius videtur
dicendum esse, Adiutor meus es tu, et sic habetur in hebraico, scilicet
auxilium meum fuisti.
Et secundum hoc commemorat beneficium; quasi dicat, Adiutor
fuisti. Non ergo de caetero, Derelinquas me. Et petit duo removeri,
scilicet ipsam desertionem, et contemptum interiorem: nam si homo sibi
derelinquitur, petit Osee 13. Perditio tua Israel ex te. Deserit autem aliquis aliquem, quia despicit eum.
Et despicit nos, quia sumus fragiles per naturam, et corrupti per culpam; et
ideo dicit, Neque despicias me Deus.
Et quare hoc?
Quia tu me creasti, et es, Salutaris meus, idest tu me salvasti. Nullus
autem despicit opera sua: Ps. 137. Opera manuum tuarum ne despicias.
Consequenter ponitur ratio dictorum; unde sequitur, Quoniam pater meus et
mater mea dereliquerant me, Dominus autem assumpsit me; quasi dicat, Quia
inveni te adiutorem in omnibus aliis deficientibus, Ne despicias me.
Et sic primo
ponit defectum humani auxilii. Secundo ponit auxilium divinum. Haec
litera legitur dupliciter.
Uno modo de David ad literam, sicut habetur in historia 1.
Reg. 16. quando fuit David unctus, Isai praesentavit maiores filios;
Dominus autem elegit David, quia Samuel petiit eum.
Vel potest legi in persona viri iusti, quia ad literam
speranti in Domino deficit omne humanum auxilium: Iob 16. Dereliquerunt me propinqui mei, et qui me
noverunt, obliti sunt mei: Eccle. 51. Circumspiciens eram ad adiutorium
hominum, et non erat.
Sed Dominus hunc
assumpsit, et assumit curae suae, et hoc melius est: Ps. 64. Beatus quem
elegisti, et assumpsisti etc. Mystice autem, Pater meus, idest Adam,
Et mater mea, idest Eva, Dereliquerunt me, idest desertioni me
exposuerunt per peccatum.
Vel, Pater
meus, idest diabolus, quia pater meus fuit in statu peccati: Dereliquit
me, quia non habet potestatem in me. Mater mea, Babylon, Dereliquerunt
me, idest contempserunt me. Et hoc quia, Dominus assumpsit me.
l. Legem. Supra
Psalmista posuit duas petitiones: prima fuit de divinae faciei prospectu;
secunda de divinae protectionis auxilio; hic autem ponit aliam petitionem de
directione viae suae: et circa hoc duo facit.
Primo ponit petitionem. Secundo ostendit necessitatem, ibi, Propter
inimicos. Circa primum duo facit. Primo ponit legis petitionem. Secundo
petit directionem in his quae sunt legis, ibi, Et dirige. Dixerunt
supra, Unam etc. et quicquid hoc sit explicavit, scilicet videre faciem
tuam.
Et quia ad hanc visionem cum sit ardua, pervenitur quadam
ardua via, per quam nullus vadit sine auxilio Dei, petit illud tituli: Ps.
83. Beatus vir cuius est
auxilium abs te, quia ibunt de virtute in virtutem.
Quia vero qui per viam ignotam vadit, indiget ductore, petit
eum dicens, Legem pone mihi Domine in via tua; quasi dicat, Imminet mihi
ascendere per viam, in qua peto, ut ponas mihi legem. Lex est regula agendorum.
In hac via proceditur per actus virtutum; et ideo necessaria est lex, quae est
regula actuum humnorum; quasi dicat, Da mihi regulam qualiter ambulem.
Hieronymus habet
sic, Illuxit mihi Dominus viam: Pro. 6. Mandatum lucerna est, et lex lux.Dare
legem est illustrare. Sed quandoque scit aliquis in universali quid sit
fiendum, sed non scit in particulari, praecipue propter seductores. Et contra
hoc petit dicens, Dirige me in semitam rectam: Isa. 26. Semita iusti recta est, rectus callis
iusti ad ambulandum. Et
hoc, Propter inimicos meos.
Haec est causa quare peto dirigi in semita recta. ta. Quia
ille qui scit viam, et via est recta, securus incedit si non inveniat
adversarium; sed quando inimicum, vel adversarium suum invenit, indiget
protectione et directione: Ps. 141. In via hac qua ambulabam, absconderunt
laqueum mihi. Isti inimici nostri sunt concupiscentiae carnis, prava
desideria, daemones, pravi homines, sive peccatores, qui obsistunt in via eundi
ad Deum.
m. Ne
tradideris. Hic exponit quod dictum est; et duo dicit. Primo petit
liberari ab inimicorum periculo. Secundo ostendit se inimicos habere, ibi, Quoniam
insurrexerunt. Dicit ergo, Ne tradideris me in animas tribulantes me;
quasi dicat, Sic peto dirigi in via, quod non incidam in postestatem
inimicorum. Et non dicit in
manus, sed in animas, idest in voluntates.
Sed
contingit quod sancti traduntur in manus inimicorum, quia, Terra data est in
manus impii, ut dicitur Iob 9. Sed non in animas, quia voluntatis
eorum est, ut trahantur ad malum, sed Deus hoc non permittit: Eccl. 18. Si
praestes animae tuae concupiscentias tuas, faciet te in gaudium inimicis tuis.
Quoniam insurrexerunt.
Hic
ostendit se habere inimicos. Et primo ponit eorum conatum. Secundo eorum
defectum. Dico, Propter
inimicos, et hoc, Quoniam insurrexerunt in me testes iniqui. Haec
verba exponuntur tripliciter: historice, allegorice, et moraliter: historice,
quia ad literam aliqui mali testes falsum dixerunt contra David, scilicet Doech
Idumaeus qui accusavit sacerdotem, et David, et alii.
Allegorice de
Christo contra quem iniqui testes accusantes eum insurrexerunt: Matth. 26.
Novissime venerunt etc.
Moraliter, quia contra unumquemque iustum falsi testes
quandoque sunt falsi doctores, sua doctrina conantes a recta via alios
declinare: Isa. 5. Vae qui
dicunt malum bonum, et bonum malum. Item adulatores dicuntur testes falsi: Isa. 3. Populus meus qui te
beatum dicunt, ipsi te decipiunt: Prov. 19. Testis falsus non erit impunitus.
Et mentita est etc.
Hic ponit eorum
defectum. Haec verba secundum quod hic ponuntur, tripliciter intelligi possunt.
Uno modo sic. Dicitur aliquis loqui sibi, quando solus intelligit verba
sua, sed quando aliis, non: 1 Cor. 14. Qui loquitur linqua, sibi et Deo loquitur, non
hominibus; et sic est
sensus. Sunt falsi testes; et loquuntur mendacium, et persuadent, sed iniquitas
eorum mentita est sibi, quasi dicat, Non acquiesco eis.
Vel mentita
est iniquitas sibi, idest sui damno, quia ex mendacio eorum quod
intenderant ipsi, incurrerunt malum: Eccl. 27. Qui laqueum aliis ponit,
peribit in illo. Vel Mentita etc. quia non pervenerunt ad effectum
de hoc, quod proposuerunt facere mihi et aliis iustis viris: Iob 5. Consilia pravorum dissipat: Hieronymus habet, Apertum etc.
idest aperti locuti sunt contra me.
n. Credo videre. Hic ponit spem de exauditione. Et primo ponit spem quam ipse habet. Secundo hortatur alios ad eandem,
ibi, Expecta Dominum. Sua petito erat ut videret Deum; et ideo dicit, Credo,
idest firmam fiduciam habeo: Videre bona Domini, idest videre facie ad
faciem: Scio quod Redemptor meus vivit etc. et in carne mea videbo
Deum; unde non dicit, Videre Dominum, sed bona Domini; quod potest
intelligi dupliciter.
Vel bona
Domini, idest a Domino, et sic non sumitur hic. Vel bona, idest quae sunt in
Domino, et hoc modo sumitur hic: haec omnia enim sunt in eo, sicut in fonte
primo, et sunt idem quod ipse: Sap. 7. Venerunt autem mihi
omnia bona pariter cum illa, etc.
Et ubi? In terra viventium. Visio Dei est vita
aeterna, ut dictur Io. 17. Haec terra est morientium: quia sicut terra
est patiens respectu coeli foecundantis eam, ita via beatorum immediate
perficitur a Deo.
o. Expecta.
Hic inducit alios ad expectandum, cum dicit, Expecta Dominum: Isa. 30. Beati omnes qui expectant eum. Et dum expectas, habeas fiduciam in opere;
unde dicit, Viriliter age, scilicet interius, et exterius: Isa. 35.
Confortate manus dissolutas.
Et hoc premittit,
quia, Qui perseveraverit usque in finem, hic salvus erit. Unde,
Sustine Dominum, scilicet bona quaecumque facies, etiam si videantur
adversa: Eccle. 2. Vae his qui perdiderunt sustinentiam, et qui
dereliquerunt vias rectas, et diverterunt in vias pravas. Vel, Sustine
Dominum, idest expecta Dominum. Et tunc repetit ad maiorem certitudinem.
|