Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Divae Thomae Aquinatis Doctoris Angelici
In Psalmis Davidis Expositio

IntraText CT - Text

  • Psalmus XXXIV (XXXV)
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Psalmus XXXIV (XXXV)

a. Iudica Domine nocentes me; expugna impugnantes me.

b. Apprehende arma et scutum; et exurge in adiutorium mihi. Effunde frameam, et conclude adversus eos, qui persequuntur me: dic animae meae, Salus tua ego sum.

c. Confundantur et revereantur: et quaerentes animam meam. Avertantur retrorsum, et confundantur: cogitantes mihi mala.

d. Fiant tamquam pulvis ante faciem venti: et angelus Domini coarctans eos. Fiant viae illorum tenebrae et lubricum: et angelus Domini persequens eos.

e. Quoniam gratis absconderunt mihi interitum laquei sui: supervacue exprobraverunt animam meam.

f. Veniat illi laqueus quem ignorat, et captio quam abscondit, apprehendat eum: et in laqueum cadat in idipsum.

g. Anima autem mea exultabit in Domino: et delectabitur super salutari suo. Omnia ossa mea dicent, Domine quis similis tibi? Eripiens inopem de manu fortiorum eius, egenum et pauperem a diripientibus eum.

h. Surgentes testes iniqui, quae ignorabam interrogabant me. Retribuebant mihi mala pro bonis, sterilitatem animae meae.

i. Ego autem cum mihi molesti essent, induebar cilicio. Humiliabam in ieiunio animam meam: et oratio mea in sinu meo convertetur.

j. Quasi proximum, et quasi fratrem nostrum sic complacebam: quasi lugens et contristatus, sic humiliabar.

k. Et adversum me laetati sunt, et convenerunt: congregata sunt super me flagella, et ingoravi.

l. Dissipati sunt, nec compuncti, tentaverunt me, subsannaverunt me subsannatione: frenduerunt super me dentibus suis.

m. Domine quando respicies? restituere animam meam a malignitate eorum, a leonibus unicam meam.

n. Confitebor tibi in ecclesia magna: in populo gravi laudabo te. Non supergaudeant mihi, qui adversantur mihi inique: qui oderunt me gratis, et annuunt oculis. Quoniam mihi quidem pacifice loquebantur, et in iracundia terrae loquentes, dolos cogitabant. Et dilataverunt super me os suum, dixerunt, Euge, euge, viderunt oculi nostri.

o. Vidisti Domine, ne sileas: Domine ne discedas a me.

p. Exurge et intende iudicio meo, Deus meus, et Dominus meus in causam meam. Iudica me secundum iustitiam tua Domine Deus meus: et non supergaudeant mihi. Non dicant in cordibus suis, Euge, euge animae nostrae, neque dicant, Devorabimus eum.

q. Erubescant, et revereantur simul, qui gratulantur malis meis. Induantur confusione, et reverentia, qui maligna loquuntur super me.

r. Exultent et laetentur, qui volunt iustitiam meam, et dicant semper, Magnificetur Dominus, qui volunt pacem servi eius. Et lingue mea meditabitur iustitiam tuam; tota die laudem tuam.

 

 

a. In Psalmis praecedentibus manifestata est dignitas iustorum; hic autem imploratur auxilium contra persecutiones impiorum: et circa hoc tria facit. Primo enim petit divinum auxilium contra peccatores persequentes. Secundo confitetur sibi huiusmodi tribulationes dari propter peccatum, ibi, Domine ne in furore. Tertio ostendit suam fiduciam quam habet in Deo, ibi, Expectans expectavi.

Circa primum tria facit. Primo enim petit divinum auxilium contra impiorum persectionem. Secundo describit eorum nequitiam, ibi, Dixit iniustus. Tertio ostendit eorum prosperitatem esse contemnendam, ibi, Noli aemulari.

Titulus communis est, In finem Psalmus ipsi David. Mystice pertinet ad Christum verum David: et secundum mysticam expositionem est secundus Psalmus eorum qui prolixe loquuntur de passione Christi. Primu fuit, Deus Deus meus respice.

Hic ergo Psalmus sive legatur ex persona David, sive Christi, vel cuiuscumque, duo facit. Primo enim petit impiorum repulsam. Secundo assignat causam, ibi, Surgentes testes.

Circa primum tria facit. Primo enim petit adversariorum condemnatione. Secundo proponit condemnationis interitum, scilicet eorum culpam, ibi, Quoniam gratis. Tertio assignat fructus condemnationis huius, ibi, Anima autem mea.

Circa primum duo facit. Primo enim proponit in generali suam petitionem. Secundo explicat eam, ibi, Apprehende arma etc.

Circa primum duo petit in generali, scilicet condemnationem eorum, et divinum auxilium, ibi, Expugna. Haec enim duo petit contra duo: nam contra nocentes petit condemnationem, et contra impugnantes petit divinum auxilium.

Primo quis impugnat alium. Secundo praevalens ei nocumentum infert. Est ergo hic ordo praeposterus. Quando enim aliquis impugnat alium, non statim meretur condemnationem, sed concitatur impugnatus ad petendum auxilium; quando vero nocet, tunc petit condemnationem.

Et ideo hic distinguit utrumque, quia nocumentum prius est in intentione inferentis: et ideo primo petit condemnationem nocentium. Dicit ergo O Domine iudica nocentes me.

Est autem triplex iudicum, scilicet condemnationis: Iac. 2. Iudicium sine misericordia illi, qui non fecerit misericordiam. Item purgationis: Nehe. 4. Tempus est ut incipiat iudicium a domo Domini. Item discretionis: Ps. 42. Iudica me Deus, et discerne causam meam.

Hic autem agitur de primo. Similis petitio habetur Hier. 2. Tu autem Domine Sabaoth qui iudicas iuste, et probas renes et corda, videam ultionem tuam ex eis.

Contra Matt. 5. Orate pro persequentibus, et calumniantibus vos.

Respondeo. Dicendum quod in omnibus istis imprecationibus duplex est intellectus. Unus quod dicantur per modum praenunciationis, ut cum dicit, Iudica; quasi dicat, iudicabis.

Vel ut omnia intelligantur prolata non ex zelo vindictae propriae, sed divinae iustitiae, cui se conformant iusti.

Secundo impugnatus desiderat ut adversario resistat; unde ait, Expugna impugnantes me, fit, scilicet non praevaleant in me: Hier. 20. Dominus mecum est tamquam bellator fortis: Isa. 63. Ego qui loquor iustitiam, et propugnator sum ad salvandum.

 

b. Consequenter cum dicit, Apprehende arma, explicat petitionem suam. Duo enim petit, scilicet condemnationem nocentium, et expugnationem impugnantium.

Et ideo in particulari ista duo explicat. Primo enim explicat secundum. Secundo primum, ibi, Confundantur.

Circa primum quinque proponit, quae sunt necessaria in defensore. Primum est quod se armet: quod hoc tangit dicens, Apprehende arma, et scutum. Arma Dei sunt electi eius: Rom. 6. Exhibete membra vestra arma iustitiae Deo. Unde angeli dicuntur arma Dei, quibus utitur ad pugnandum contra malos: Sap. 5. Pugnabit pro illo orbis terrarum contra insensatos.

Scutum Dei proprie est divina protectio, et voluntas sua qua protegit: Ps. 5. Scuto bonae voluntatis tuae coronasti eos. Dicit ergo, Apprehende arma et scutum, idest Mitte sanctos tuos, et tu etiam protege me, bona voluntate tua.

Vel, Arma et scutum, sunt virtutes: Sap. 3. Induet pro thorace iustitiam, sumet scutum inexpugnabile aequitatem.

Secundum est, quod procedat ad bellum; et ideo dicit, Exurge in adiutorium mihi. Deus dicitur dormire, quando homo est in tribulationibus, et non sentit auxilium divinum: Matt. 8. Motus magnus factus est in mari, ita ut navicula operiretur fluctibus, ubi erant discipuli, ipse vero dormiebat, et concitaverunt eum dicentes: Domine salva nos, perimus. Et surgens imperavit ventis, et mari, et facta est tranquillitas magna; Ps. 41. Exurge quare obdormis Domine.

Tertium est exemptio gladii; et ideo dicit, Effunde frameam, Hieronymus habet, Evagina gladium. Framea idem est, quod gladius. Veruntamen, Effunde, hic designat abundantiam divinae vindictae.

Glossa, Effunde frameam, idest multiplica vindictam: Zac. 15. Framea suscitare super pastorem meum, et super virum cohaerentem mihi. Framea potest intelligi vel vindicta Dei, vel anima Christi, vel quilibet iustus, qui sunt gladius Dei contra malos: 1 Cor. 2. Spiritualis autem diiudicat omnia.

Quartum est percussio; et ideo dicit, Et conclude etc. Hieronymus habet, Et praeoccupa ex adverso persequentes me; quasi dicat, Prius percutias, quam sibi cavere possint. Et hoc etiam proprie dicitur concludi, quasi non potest evadere: Iob 10. Cum sit nemo qui de manu tua possit eruere.

Vel concludi quis dicitur, quando convincitur de falsitate: unde, Conclude, ait; quasi dicat, convince eos ut errorem suum cognoscant.

Quintum est, ut eripiatur ille qui protegitur: unde dicit, Dic animae mea, salus tua ego sum; quasi dicat, Per effectum manifesta, ut per inspirationem cognoscam te esse salutem animae meae: Ps. 84. Audiam quid loquatur in me Dominus Deus: Isa. 43. Ego Dominus, et non est absque me salvator.

 

c. Consequenter cum dicit, Confundantur, agit de condemnatione nocentium. Et primo petit eorum condemnationem. Secundo adhibet similitudinem, ibi, Fiant tamquam pulvis etc.

Circa primum duo petit in condemnationem contra duo, quae mali persequentes intendunt. Principaliter enim intendunt eum totaliter destruere: Ps. 82. Non memoretur nomen Israel ultra. Secundo intendunt, quod saltem inferant ei aliqua mala, et de utroque petit eos condemnari. Secundum, ibi, Avertantur.

Circa primum duo facit. Primo enim ponit poenam quam expetit. Secundo subdit eorum demeritum, ibi, Quaerentes animam meam.

Poenam petit duplicem, scilicet confusionem, et timorem. Confusio autem consistit in hoc quod non potest quis suum implere intentum. Secundum est, quod deficiens a proposito, timet ne incidat, vel in similem poenam, vel in manus adversarii. Et ideo dicit quantum ad primum, Confundantur; et quantum ad secundum, Revereantur, idest timeant similem poenam.

Simile habetur Hier. 17. Confundantur qui me persequuntur, et non confundar ego etc. Hoc etiam potest reduci ut intelligatur esse dictum pro confusione eorum, de bona scilicet confusione, et de bono timore, ut salubriter confundantur ad poenitentiam.

Et revereantur, idest timeant poenas, etiam si meritum eorum contradicat, quia sunt quaerentes animam meam.

De secundo dicit, Avertantur. Et circa hoc duo facit. Primo enim petit ut impediantur a proposito. Secundo, quod confundantur impediti, ibi, Et confundantur.

Dicit ergo, Avertantur retrorsum, non valentes proficere in eo quod intendunt, sed, Deficiant, in posterius, et ex hoc confundantur. Potest etiam ad bonum reduci, Avertantur retrorsum, ut me sequantur: Mar. 8. Vade retro Satana.

Et confundantur, de peccatis suis: Rom. 6. Quem fructum habuistis in illis, in quibus nunc erubescitis. Cogitantes mihi mala: Hier. 18. Tu scis Domine omne consilium eorum adversum me in mortem.

 

d. Deinde cum dicit, Fiant, adhibet similitudinem. Et primo quantum ad primum. Secundo quantum ad secundum, ibi, Fiant viae illorum.

Dicit ergo, Fiant tamquam pulvis. Petit namque primo iudicium contra eos, qui quaerebant eum totaliter destruere; et ideo similitudinem adhibet de re, quae totaliter destruitur, scilicet de pulvere.

Dispositio enim pulveris ex tribus contingit, ex pulveris scilicet dispositione; quia siccus est pulvis, et in minima divisus: et ideo facile dispergibilis est.

Et ideo dicit, Fiant tamquam pulvis, ut sicut pulvis comminutus est in multis propter defectum humoris, ita sint et impii.

Alia ratio est ventus commovens: unde ait, Ante faciem venti. Ventus quandoque significat tribulationem: Io. 27. Tollet eum ventus urens etc. Quandoque ipsam tentationem peccati: Is. 64. Iniquitates vestrae quasi ventus abstulerunt vos.

Tertio ex impulsu alicuius impellentis ventum: unde ait, Et angelus Domini coarctans eos, scilicet ad hoc ut totaliter dispergantur: nam sicut per auxilium angelorum aliqua prosperantur virtute maiori, ita ex angelis bonis, vel malis contingit quod tribulationes magis gravantur: nam Deus quandoque punit etiam per bonos angelos peccatores: Is. 37. Egressus est angelus Domini, et percussit in castris Assyriorum centum octogintaquinque millia etc.

Deinde cum dicit, Fiant viae illorum, ponitur similitudo de secundo impedimento, idest de processu viae; et tria impedimenta ponit in via.

Primum est tenebrae: quia tunc de facili quis impingit. Fiant ergo viae illorum, idest processus, Tenebrae.

Secundum est, quod sit lubrica et disposita ad casum: Thren. 4. Lubricaverunt vestigia vestra in itinere viarum nostrarum.

Et tertium est, quod sit aliquis persequens et cogens, ut magis corruat. Et angelus Domini etc. Prov. 17. Angelus crudelis contra eum mittetur. Dicit ergo, Fiant viae illorum tenebrae, ignorantiae: Ps. 81. Nescierunt, neque intellexerunt, in tenebris ambulant. Et lubricum, idest vitia carnalia in quibus de facili cadunt.

Et angelus Domini persequens eos. Ipse daemon tentans ad peccandum, vel angelus bonus permittens cadere, ut humiliati fortiores resurgant.

 

e. Supra Psalmista petiit, quod nocentes iudicarentur, et expugnantes in expugnatione venirent; hic autem ostendit, quomodo merito haec patiantur. Et primo ponit culpam. Secundo poenam, ibi, Veniat illis.

Circa primum proponit primo malitiae interpretationem. Secundo executionem, ibi, Supervaeue. In primo ponuntur tria, quae aggravant culpam.

Primum est iniquitas; et ideo dicit, Gratis. Secundum est fraus; et ideo dicit, Absconderunt. Tertium est crudelitas; et ideo dicit, Interitum laquei sui.

Dicit ergo, Quoniam gratis. Si aliquis intentat malum contra se nocentem, non videtur totaliter iniquum; sed quando contra eum qui in nullo nocuit, hoc omnino est iniquum: et hoc est quod dicit, Gratias, scilicet sine offensa quam fecerim: Io. 15. Odio habuerunt me gratis: Isa. 52. Assur absque ulla causa calumniatus est eum.

Fraus vero notatur, cum dicit, Absconderunt mihi, quia scilicet per fraudem intentant mala mihi: Thren. 3. Ursus insidians factus est mihi, leo in absconditis: Ps. 9. Insidiatur quasi leo in spelunca sua.

Crudelitatem autem ostendit, quia parant insidias ad mortem: unde ait, Interitum laquei sui, idest abscondunt laqueum ad mortem: Prov. 1. Veni nobiscum, insidiemur sanguini, abscondamus tendiculas contra insontem, frustra deglutiamus cum etc.

Secundo, cum dicit, Supervacue exprobraverunt, ponitur executio, similiter sine causa. Dicit autem Exprobraverunt, quia opprobria intulerunt. Est autem opprobrium, quando quis imponit crimen alicui, quod est contra eius honorem.

Aliquando imponitur crimen alicui, ut confundatur et abiiciatur. Aliqundo vero ut perdat vitam, et hoc est contra animam eius; et ideo dicit, Animam meam; quasi dicat, Propter hoc fecerunt, ut totaliter me vita privarent. Sic Iudaei Christo imposuerunt crimina morte digna: Luc. 23. Commovit populum, docens per universam Iudaeam: Ps. 68. Improperia exprobrantium tibi ceciderunt super me.

Sed hoc, Supervacue, idest sine causa, sicut supra dictum est, scilicet gratis: Io. 8. Quis ex vobis arguet me de peccato?Ergo, Supervacue, imposuerunt ei peccatum.

Vel, Supervacue, idest frustra, quantum ad eorum intentionem: quia intendebant fidem eius destruere: Io. 11. Quid facimus quia hic homo multa signa facit? Si dimittimus etc.

Tamen hoc consilium fuit supervacue, quia totus mundus post eius mortem ad fidem conversus est.

 

f. Consequenter cum dicit, Veniat illi laqueus quem etc. Ponitur poena conveniens culpae: et hoc, quia eodem iudicio iudicantur, quo iudicare volebant: Matt. 7. In quo iudicio iudicaveritis, iudicabimini.

Isti fraudulenter intendebant mortem ipsius, ideo Psalmista petit contra eos, vel conformando voluntatem suam voluntati divinae, vel praenunciando. Et petit tria, scilicet quod laqueus eis praeparetur, quod capiantur, quod non evadant.

Quantum ad primum dicit, Veniat illi laqueus, scilicet populo, vel ei qui principalis est inter eos. Laqueus hic tripliciter potest intelligi.

Vel propter laqueum poenae, quia propter mortem Christi illaqueati sunt: Isa. 8. Offendent ex eis plurimi, et cadent, et conterentur, et irretientur, et capientur: quia captivi sunt apud omnes gentes.

Quem ignoraverunt, dicit, quia nec suspicari quidem poterant talem poenam: Luc. 2. Erit enim pressura magna super terram, et ira populo huic, et cadent in ore gladii, et captivi ducentur in omnes gentes: Matt. 24. Erit enim tunc tribulatio magna, qualis nunquam fuit ab initio mundi usque modo, neque fiet.

Vel de laqueo culpae: Tim. ult. Qui volunt divites fieri, incident in tentationem, et in laqueum diaboli; quasi dicat, Veniat illi laqueus culpae quem praevidere non potest; quia peccatori non videtur quod sit ligatus, sed quod faciat voluntatem suam; in veritate tamen laqueatus est, quia Prov. 5. Funibus peccatorum suorum constringitur.

Vel de laqueo iustitiae; quasi dicat, Veniat illi laqueus, constringens ad bonum. Quem ignoraverunt, quia 1 Cor. 2. Animalis homo non percipit ea, quae sunt spiritus.

Quantum ad secundum dicit, Et captio quam abscondit apprehendat eum, idest capiatur, sicut in abscondito me voluit capere: Prov. 5. Iniquitates suae capiunt impium.

Quantum ad tertium dicit, In laqueum cadat, idest deiiciatur a laqueo, ut inde se non eximat, In idipsum, idest in laqueo, quem paravit in aliis: Ps. 9. In laqueo suo humiliavit eum, inclinabit se, et cadet, cum etc. Sic evenit Iudaeis, quia ipsi Christum gentibus tradiderunt, gentibus postmodum traditi sunt.

 

g. Deinde cum dicit, Anima autem mea exultabit in Domino, et delectabitur super etc. Ponit fructum condemnationis impiorum.

Et ponit fructum ex parte sua duplicem. Primo exultationis specialis. Secundo reverentiae divinae, ibi, Omnia ossa mea.

Circa primum duo facit. Primo enim ponit exultationem ex Dei iudicio provenientem. Secundo materiam exultationis, ibi, Et delectabitur.

Dicit ergo, Peto ut sic fiat, sed cum hoc feceris, Anima mea exultabit in Domino Iesu meo. Et ratio huius est, quia per eum adeptus sum salutem: unde dicit, Et delectabitur super salutari suo, idest super Christum, vel super salutem factam per Christum: Luc. 1. Exultavit spiritus meus in Deo salutari meo. Et potest hoc referri ad ecclesiam.

Consequenter cum dicit, Omnia ossa mea, ponitur secundus fructus, qui est reverentiae divinae: et circa hoc duo facit. Primo enim ponit reverentiam ad Deum. Secundo rationem assignat, ibi, Eripiens.

Dicit ergo, Omnia ossa mea, Omnis fortitudo hominis Deo comparata debilitas est: unde quanto quis plus habet de cognitione Dei, tanto minus esse suam virtutem intelligit.

Sed quia posset credi quod illud quod infirmum est in nobis, sit Deo incomparabile, non tamen quod est firmum, ostendit non sic esse, quia omne quantumcumque firmum est, Deo incomparabile est. Sunt enim illa infinita, ista vero finita; et ideo dicit, Omnia ossa mea, idest virtutes: per ossa quippe intelligitur virtus.

Vel apostoli dicent, Quis similis tui: Iob 28. Non adaequabitur ei aurum, vel vitrum: non commutabuntur pro eo vasa auri.

Vel ex persona dicentis, Omnia ossa mea, idest quicquid virtuosum est in me.

Vel cognitio veritatis.

Vel fervor, charitas et huiusmodi.

Dicit, Domine quis similis tui, ex hoc asseritur, quod nihil est Deo comparabile.

Sed contra. Videtur quod aliquid sit simile Deo. Unde Gen.1. Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram.

Respondeo. Dicendum. Similia dicuntur quae habent eandem formam et characterem. Sed est duplex similitudo.

Una, quae facit similes perfecte, quando scilicet duo participant eandem formam unius rationis.

Quaedam vero similitudo dissimilium, quando videlicet forma invenitur in aliquo vere, et in aliquo per remotam participationem: et sic istud est simile illi, non quia habeat eandem formam, sed quia accedit ad hoc secundum debilem participationem.

Et sic quae de Deo et de homine dicuntur similia, de homine dicuntur per remota; quasi dicat, Deus est et tu, sed tuum esse est participatum, suum vero essentiale, et similiter de aliis. Et ideo haec similitudo est dissimilium.

Et quae dicit, manifestat per effectum. Fortis enim videtur aliquis, quando liberat aliquem debilem a potente, hoc enim est magnae fortitudinis. Et haec facit Deus in mundo isto.

Fortes sunt divites: Prov. 18. Substantia divitis, urbs roboris etc. Deus autem liberat pauperes ab eis. Divites namque primo invadunt pauperes. Secundo expoliant debiles; sed Deus ab his liberat eos.

Quantum ad primum dicit, Eripiens inopem, sine ope, De manu fortiorum eius.

Quantum ad secundum dicit, Et egenum et pauperem a diripientibus eum. Egenus dicitur quis, quasi egens necessariis; sed pauper, quasi nihil habens in pera.

Et idem sunt ista tria, scilicet inops, egenus, et pauper: Prov. 28. Leo rugiens, et ursus esuriens, princeps impius super populum pauperem: Ezech. 22. Princips eius in medio illius, quasi lupi rapientes praedam.

 

h. Secunda pars principalis est. Superius Psalmista petivit impiorum repulsam; hic autem assignat causam. Et primo prosequitur eorum malitiam. Secundo petit divinum auxilium, ibi, Domine quando respecies.

Circa primum duo facit. Primo enim ostendit eorum iniquitatem. Secundo eorum pertinaciam in malum, ibi, Ego autem cum mihi molesti. Iniquitatem ostendit primo quantum ad falsitatem. Secundo quantum ad ingratitudinem, ibi, Retribuebant.

Dicit ergo quantum ad primum, Surgentes testes iniqui, sicut principes Iudaeorum, et inducti ab eis, sicut populus quae ignorabant scientia probationis; quasi dicat, Quae non approbabam, Interrogabant me, quia scilicet faciebant accusationem de peccatis quae non approbabam: 1 Cor. 5. Eum qui non noverat peccatum, pro nobis etc.

Quantum ad secundum dicit, Retribuebant mihi mala pro bonis, factis eis in veteri testamento: Mich. 6. Popule meus quid feci tibi etc. Et in novo testamento, quia caecos illuminavit, et alia multa beneficia eis contulit: Io. 10. Multa bona opera ostendi vobis ex Patre meo; Hier. 18. Numquid redditur pro bono malum etc.

Et quae mala, Sterilitatem animae meae. Alludit ei parabolae Isa. 5. de vinea quam plantavit electa, quae fecit labruscas. Populus Iudaeorum plantatus fuit ad bonum fructum faciendum, sed sterilis factus est. Et hanc sterilitatem ostendit populus contra animam Christi, quam expetierunt. Et ideo dicit, Sterilitatem animae meae.

 

i. Supra Psalmista praemisit Iudaeorum nequitiam; hic autem ostendit eorum pertinaciam, qua perdurant in malo. Et reprobatur pertinacia aliorum, ex eo quod nullo remedio reducuntur ad bonum.

Est autem duplex remedium, quo aliqui solent revocari ad bonum. Primo per sanctitatem eius quem persequuntur. Secundo ex divino flagello.

Primo ergo ostendit eorum pertinaciam ex eo quod non sunt revocati per sanctitatem. Secundum, ibi, Dissipati.

Circa primum duo facit. Pro primo ponit sanctitatem suam contra tribulationes. Secundo pertinaciam eorum in malum, ibi, Et adversum me.

Circa primum facit tria, secundum quod sanctitas in tribus consistit, scilicet in carnis maceratione, in spiritus devotione, et affectus pietate.

Et haec tria ponit Psalmista per ordinem: nam primo ait de carnis maceratione. Secundo de spiritus devotione, Et oratio mea. Tertio de affectus pietate, ibi, Quasi proximum.

Circa primum duo facit. Quia enim caro indiget tegumento et alimento, afflictio carnis habet fieri, vel asperitate tegumenti, vel subtractione alimenti. Et ideo primo dicit quod affligitur tegumento aspero. Secundo alimento subtracto, ibi, Et humiliabam.

Dicit ergo quantum ad primum, Ego autem cum mihi molesti essent, induebar cilicio. Hic cilicium metaphorice dicitur, si exponatur de Christo, quia non legitur portasse cilicium. Hoc autem fit de pilis caprarum. Et in lege hircus caprarum immolabatur pro peccato; et ideo cilicium signat peccatum. Christus ergo dicitur portare cilicium: quia indutus est carne non peccatrice quidem, sed habente similitudinem carnis peccati. Et nos etiam portare cilicium debemus, idest poenitentiam de peccatis: Isa. 3. Erit pro fascia pectorali cilicium.

Quantum vero ad secundum dicit, Et humiliabam in ieiunio animam meam; quasi dicat, Non solum tegumento aspero afflixi carnem meam, sed et alimento, dum illud a me subtraxi ieiunando. De ieiunio corporali Christi habetur Matt. 4.

Potest etiam dici de spirituali ieiunio Christi. Christus enim desiderabat salutem humanam. Haec est illa aqua, quam petiit a Samaritana, Io. 4. Et in cruce ait, Sitio, Io. 19. Sed ieiunabat ad hoc, quia invenit homines longe a salute.

Si autem dicatur in persona iusti, tunc dupliciter potest intelligi. Uno modo, quod ieiunium sit causa humilitatis in iusto: et per animam intelligatur via carnalis, ut sit sensus, Humiliabam etc. idest superbiam carnalis vitae humiliabam macerando eam: Ps. 93. Genua mea infirmata sunt etc. Iudi. 8. Humiliemus illis animas nostras in spiritu etc.

Item potest dici, quando humilitas est socia ieiunii, quia quando ieiunio non iungitur humilitas, illud ieiunium non est Deo acceptum: Isa. 58. Quare ieiunavimus, et non aspexisti etc. Quando vero humilitas ieiunio iungitur, tale ieiunium est Deo gratum. Et ideo dicit, Humiliabam in ieiunio.

Sed quia nihil valet humiliare carnem nisi impinguet spiritum et confortet, hostis enim debilitandus est, et pugnator fortificandus, spiritus autem confortatur per orationem; ideo addidit, Et oratio mea in sinu meo convertetur: Tob. 12. Bona est oratio cum ieiunio.

Oratio est speciale praesidium in tribulatione: Iac. ult. Tristatur aliquis vestrum, oret aequo animo, et psallat: Ps. 76. Renuit consolari anima mea, memor fui etc.

Sed dicit, In sinu meo convertetur. Si de Christo accipiatur, intelligitur dupliciter. Uno modo, ut referatur ad Deum quem adorat: quia ad Patrem in cuius sinu erat: Io. 1. Unigenitur filius qui est in sinu Patris.Alio modo, ut referatur ad illos pro quibus orabat, quia orabat pro his, qui erant in sinu Christi.

Sinus autem Christi est secretum Dei, et hoc est propositum praedestinationis: unde pro praedestinatis orabat Io. 17. Ego pro eis rogo, non pro mundo. Si autem referatur ad iustum aliquem qui orat pro alio, non semper obtinet pro eo: Hie. 7. Tu ergo noli orare pro populo hoc etc., quia scilicet peccata eius non merentur exaudiri. Tamen exauditur pro seipso, cum oratio sua efficitur meritoria; unde, In sinu, idest ad me ipsum: Io. 10. Pax vestra ad vos revertatur.

 

j. Sed verum est quod praedicta utilia sunt, parum tamen valent nisi habeat aliquis pium affectum ad proximum; et ideo subiungit, Quasi proximum.

Affectus autem ad proximum ostenditur in duobus, scilicet in complacentia boni alterius, et in displicentia mali: Rom. 12. Gaudete cum gaudentibus, et flete cum flentibus. Primum ostendit cum dicit, Quasi proximum. Secundum cum subdit, Quasi lugens.

Dicit ergo quantum ad primum, Quasi proximum. Haec constructio est mirabilis, quia non habent hi accusativi, unde regantur. Glossa, Casus pro casu ponitur, accusativus scilicet pro ablativo; quasi dicat, Sic complacebam mihi in eis, quasi in proximo et in fratre.

Vel secundum Hieronumum, et de est hic unum Ad: sic enim habet Hieronumus, Quasi ad amicum et quasi ad fratrem meum.

Vel dicitur, Quasi sic complacebam, Deo, habens me ad eos, sicut ad proximos, ad fratres: Iudaei namque fuerunt proximi Christo, quia cum eis conversabatur: Baruch 3. Post haec in terris visus est, et cum hominibus conversatus est. Fuerunt et fratres eius per originem: Rom. 9. Ex quibus Christus secundum carnem: Io. 4. Salus ex Iudaeis est. Sed Iob 30. Frater fui draconum, et socius struthionum.

Quantum ad secundum, scilicet displicentiam in malis, dicit, Quasi lugens etc. Hoc maxime fuit in Christo Luc. 19. quando flevit super civitatem.

Et dicit, Lugens. Luctus enim est planctus pro mortuis. Tunc ergo homo luget pro aliis, quando plorat mala eorum, quae ipsi non sentiunt velut morui. Peccatores namque in peccatis mortui sunt, nec sentiunt mala sua; sed iusti inde dolent ex compassione: Hier. 9. Quis dabit capiti meo aquam etc.

Aliquando etiam dolet quis pro malis alicuius, quae et iam in se sentit. Et hoc est contristari. Unde Hieronymus habet pulchrius, Quasi lugens mater tristis incurvabar, scilicet super eos; quasi dicat, Dolebam de eis, sicut si essem eorum mater.

 

k. Hanc ergo sanctitatem affectus ostendi eis per quam debuissent converti, sed amplius obstinati sunt; quia, Et adversum me laetati sunt et convenerunt.

Et circa hoc duo facit. Primo posuit eorum malitiam. Secundo suam patientiam, ibi, Et ignoravi. Circa primum tria facit. Ponit enim tria, quae in Christi passione fuerunt. Primo ponitur Iudaeorum in malo iucunditas. Secundo eorum consensus in malum, ibi, Et convenerunt. Tertio dura Christi afflictio, ibi, Et congregata sunt etc.

Dicit ergo, Adversum me laetati sunt, insultando in morte: Thren. 1. Omnes inimici mei audierunt malum meum. Lactati sunt etc.

Contra quod dicitur Prov. 24. Cum exciderit inimicus tuus, ne gaudeas etc.

Et convenerunt etc. Ecce consensus eorum in malum. Convenerunt enim principes in mortem Christi ad invicem, et cum plebe, et Iudaei cum gentibus: Ps. 2. Astiterunt reges terrae, et principes convenerunt in unum.

Et congregata sunt super me flagella. Ecce afflictio Christi dura: quia a Iudaeis et gentibus caesus fuit: Thren. 2. Multi gemitus mei etc. In Hebraeo habetur, Congregati sunt super me flagellantes.

Deinde cum dicit, Et ignoravi, ostenditur patientia Christi: quia, Ignoravi, idest ad modum ignorantis me habui, tacendo scilicet, et non loquendo: Ps. 17. Ego tamquam surdus non audiebam etc. Isa. 53. Sicut ovis ad occisionem ducetur etc. Hier. 11. Ego quasi agnus mansuetus qui portatur ad victimam, et non cognovi etc.

Vel, Ignoravi, secundum aestimationem eorum: quia eis videbar quod nescirem consilia eorum.

Alia litera habet, Ignorabant. Ignorabant enim tria, scilicet quem flagellarent, quia si cognovissent, numquam Dominum gloriae crucifixissent, 1. Cor. 2.

Item causam quare: Io. 18. Si male locutus sum, testimonium perhibe de malo; si autem bene, cur me caedis.

Item effectu iniquitatis: pro hac enim perpetuo sunt privati: Luc. 21. Et ita populo huic.

 

l. Secundo cum dicit, Dissipati sunt, nec compuncti, ostendit, quod non sunt revocati, nec mutati ad bonum per secundum remedium, quod est flagellum divinum: et circa hoc tria facit. Primo enim ostendit malum quod patiebantur. Secundo defectum compunctionis ipsorum, ibi, Nec compuncti. Tertio eorum obdurationis effectum, ibi, Tentaverunt me etc.

Dicit ergo, Dissipati sunt. Hoc dupliciter exponitur: et primo sic, Dissipati sunt, idest corde stupefacti, dum nescirent rationem eorum, quae fiebant, idest miraculorum in passione: quia Matth. 27. Multa corpora sanctorum, quae dormierunt, surrexerunt: et exeuntes de monumentis venerunt in sanctam civitatem, et apparuerunt multis. Obscuratus est sol etc. Unde revertentes percutiebant pectora sua.

Vel, Dissipati, idest divisi: quia Io. 7. Alii dicebant, quia bonus est, alii autem dicebant, non, sed seducit turbas. Et non sunt compuncti, idest conversi ad poenitentiam. Et hoc patet per effectum, quia tentaverunt me dicentes Io. 10. Si tu es Christus, dic nobis palam.

Vel ad passionem Christi non sunt conversi. Nam post mortem ipsius adhuc insultabant ei, dicentes verba blasphemiae contra Christum, quia dicebant verba irrisionis: Matth. 27. Vah qui destruis templum Dei etc.

Et quantum ad hoc dicit, Subsannaverunt me. Subsannatio est irrisio quae fit rugato naso: Isa. 37. Cui exprobrasti, et quem blasphemasti, et super quem exaltasti vocem tuam etc.

Item verba indignationis: Matth. 27. Recordati sumus, quia seductor hic dixit adhuc vivens. Et quantum ad hoc dicit, Frenduerunt etc. Hoc est aprorum qui crudeles sunt, sic et Iudaei: Thren. 2. Frenderunt dentibus, et dixerunt: devorabimus.

 

m. Supra Psalmista ex person Christi, vel iusti, nequitiam persecutorum et pertinaciam ostendit; hic autem contra utrumque invocat Deum.

Et primo petit divinum auxilium. Secundo ostendit divini auxilii fructum, ibi, Confitebor. Circa primum duo facit. Primo petit accelerationem. Secundo ipsum auxilium, Restitue.

Dicit ergo, Domine quando respicies. In hoc ergo auxilii accelerationem exprimit et affectum animi non valentis amplius pati moram, quasi in anxietate positi. Et ideo dicit, Domine quando respicies, hoc est enim proprie non ferentis moram: Ps. 41. Quando veniam, et apparebo ante faciem Domini?

Et potest hoc dupliciter intelligi, secundum quod duplex est respectus Dei. Unus est misericordiae quoad iustos ad salutem: Sap. 4. Gratia Dei et misericordia eius in sanctos eius, et respectus eius in electos illius.

Alius est quoad malos ad puniendum: Iudith 9. Respice castra Assyriorum nunc sicut castra Aegyptiorum videre dignatus es, quando post servos tuos armati currebant.

Et de utroque respectu potest intelligi si de Christo exponatur, Domine quando respicies, me, ut resuscites me. Respice et exaudi me Domine Deus meus. Illumina oculos meos, ne unquam obdormiam in morte, ne quando dicat inimicus meus, praevalui adversus eum.

Vel, Quando respicies, super adversarios meos: Abac. 1. Quare respicis super iniquitates, sive inique agentes, et taces devorante impio iustiorem se.

Deinde cum dicit, Restitue, ipsum auxilium quod petit, exponit; et in hac petitione dat duo intelligere, primo scilicet necessitatem, quam patiebatur. Secundo malitiam adversariorum, ibi, A malignitate.

Dicit ergo quantum ad primum, Restitue, quia necessitas grandis est, nam periculosa res est, quia in periculo animae. Restitue, inquam, animam meam, corpori scilicet a quo separata fuit in morte, licet a divinitate non fuerit separata: Io. 10. Potestatem habeo ponendi animam meam etc.

Hoc poterat potentia divinitatis, quae non est alia quam potentia Patris: unde ita facit a se quicquid facit, quod tamen habet a Patre.

Hoc etiam dicat quilibet vir iustus, quando est in periculo, vel corporali, vel spirituali; quasi dicat, Libera me a periculis.

Malitia hostium duplex. Primo quantum ad fraudulentiam: unde dicit, A malignitate eorum, quia malitiose contra me procedunt: Io. 2. Vicistis malignum.

Item quantum ad crudelitatem, Et a leonibus, unicam meam, quia anima unica liberatur a leonibus, idest a daemonibus vel tyrannis: Ps. 56. Animam meam eripuit de medio catulorum leonum: Ecc. A rugientibus praeparatis ad escam.

 

n. Hic ponit fructum auxilii. Et primo ex parte sua. Secundo ex parte hostium, ibi, Non supergaudeant. Tertio ex parte iustorum, ibi, Exultent.

Fructus ex parte liberati est laus Dei; unde dicit, Confitebor tibi, et laudabo te, quia liberasti me: Ps. 65. Reddam tibi vota mea etc.

Et si referatur ad Christum, fructus resurrectionis Christi est instructio ecclesiae, et fides qua ecclesia confitetur Deum: Rom. 10. Corde creditur ad iustitiam, ore autem confessio fit ad salutem.

Vel describitur ecclesia ex multitudine credentium. Secundo ex virtute eorum.

Quantum ad primum dicit, In ecclesia magna, quidem numero et diffusione terrarum: Malach.1. Magnum est nomen tuum in gentibus.

Item magna constantia et virtute, quia portae inferni non praevalebunt adversus eam, Matth. 16. Ps. 36. Annuntiavi iustitiam tuam in ecclesia magna.

Quantum ad secundum dicit, In populo gravi laudabo te. Gravitas quandoque sumitur in bono, quandoque in malo, quia similitudinarie est duplex proprietas in corporali gravitate.

Una est ponderositatis, quae tendit deorsum, et haec est mala: quia homo dicitur gravis, secundum quod ad terrae ponderositatem et similitudinem tendit: Ps. 4. Filii hominum usquequo gravi corde? Isa. 1. Populo gravi iniquitate, semini nequam, filiis sceleratis.

Alia proprietas est stabilitas, quae opponitur levitati, et non commovetur. Levis homo dicitur, qui movetur omni vento: Eph. 4. Qui stabilis in bono est, dicitur gravis: 1. Cor. 10. Epistolae graves sunt et fortes. Hieronymus habet, In populo forti laudabo te.

Non supergaudeant mihi inimici mei. Hic ponitur fructus ex parte hostium: ubi petit quod eorum exultatio reprimatur. Et primo proponit hunc fructum. Secundo ponit radicem insultationis, ibi, Adversantur. Tertio ponit radicis commotionem, ibi, Vidisti Domine.

Dicit ergo, Non supergaudeant; quasi dicat, Peto restitui; Ut non supergaudeant mihi, quasi vincentes me. Et hoc quia Christo resuscitato eorum gaudium versum est in confusionem.

Vel, Non supergaudeant mihi, in membris meis, quae non sunt gravia, quia sustentantur per Christum: Mich. 8. Non laeteris inimica mea.

Qui adversantur. Hic ponit causam insultationis. Causa et radix insultationis est triplex. Ex parte cordis, operis, et oris.

Ex parte operis, Illi supergaudeant qui adversantur inique. Si pro iustitia adversarentur, et supergauderent, bonum esset et iustum; sed quia inique gaudent, indecens est: Ps. 35. Iniquitatem meditatus est in cubili suo.

Ex parte cordis est odium indebitum; unde dicit, Et qui oderunt me gratis, idest sine causa: Ps. 119. Dum loquebar illis, impugnabant me gratis: Io. 13. Ut impleatur sermo, qui in lege eorum scriptus est, Quia odio habuerunt me gratis: Ps. 34. Retribuebant mala pro bonis.

Item odium simulantium, quia cum odio cordis, Annuunt oculis. Hoc dupliciter. Uno modo, ad ostendendum palliationem odii, quasi annuentes quod diligerent.

Vel annuebant sibi invicem oculis, concitantes se ad malum: Prov. 6. Homo apostata vir inutilis.

Ex parte oris dupliciter. Primo quantum ad verba fraudulenta. Secundo quantum ad irrisoria.

Quantum ad primum dicit, quod in ore. Secundo, quod in corde, In ore verba pacis: unde dicit, Quoniam mihi quidem pacifice loquebantur: Mar. 22. Scimus quia verax es: Ps. 27. Loquuntur pacem proximo suo, mala autem in cordibus eorum.

In corde habebant dolos, idest verba dolosa: Hier. 9. Sagitta vulnerans eorum lingua, dolum locuta est. Et hoc, In iracundia terrae, dolos cogitabant, idest habentes iram contra me pro terrenis: Io. 11. Ne forte veniant Romani etc. Hieronymus habet, In rapina terrae verba irrisoria.

Qui irridet aliquem, duo facit: quia huiusmodi verba molestant derisum, et laetificant irridentem; et ideo dicit, Dilataverunt super me os suum, quasi audacter et gaudenter loquuntur malum de alio: Isa. 37. Super quem exaltasti vocem tuam, et elevasti in altitudinem oculos tuos?

Dilataverunt super me os suum. Gaudium eorum ostendit cum dicit, Euge: interiectio congratulantis: Matth. 25. Euge serve bone etc. quasi dicat, sibi ipsis congratulantes de victoria quam videbant se habere de me. Et hoc quia, Viderunt oculi mei, scilicet Christi passionem quam desideraverunt: Matth. 27. Vah qui destruis templum Dei etc. Thren. 2. Haec est dies, quam expectabamus, invenimus, vidimus.

 

o. Supra Psalmista posuit radicem insultationis, quae fuit eorum malitia; hic autem removet illam radicem, sive causam implorans Dei iudicium.

Circa quod tria proponit. Primo cognitionem necessariam ad iudicium praecessisse. Secundo petit iudicium, ibi, Ne sileas. Tertio iudicii effectum, ibi, Non dicant.

Iudex non potest iuste ferre sententiam nisi prius instructus de facto. Hoc autem divino iudicio non deest, quia videt ea, quae aguntur ex utraque parte; unde dicit, Vidisti, scilicet eorum malitiam, et meam iustitiam: Hebr. 4. Omnia nuda et aperta sunt oculis eius.

Consequenter petit iudicium divinum. Et primo agit de iudicii dilatione, Secundo petit processum iudicii.

Quod iudicium differatur, procedit ex duobus, scilicet ex patienti tolerantia defectus iniquorum, et ex hoc quod iudex non diligit eum, pro quo sententia dari debet, et ex hoc excludit eum.

Quantum ad primum dicit, Ne sileas, scilicet eorum malitiam, quam vidisti pertranseundo: Aba. 1. Quare respicis contemptorem, et taces conculcante impio iustiorem se?

Quantum ad secundum dicit, Ne discedas a me, quasi non referendo auxilium in necessitate: Osee 11. Vae eis cum recessero ab eis.

 

p. Hic ponit processum iudicii. Tria enim requiruntur in iudicio. Primo, quod iudex sumat iudicandum. Secundo, quod consideret merita causae. Tertio, quod proferat sententiam iustam.

Quantum ad primum dicit, Exurge, idest a torpore, et assume animum iudicandi: Ps. 43. Exurge, quare obdormis Domine?

Quantum ad secundum dicit duo, quibus debet iudex intendere, debet scilicet iudicium proferendum, et causam super quam debet sententiam ferre; unde dicit, Intende iudicio meo, idest pro me ferendo: Ps. 71. Deus iudicium tuum regi da etc.

Quantum ad secundum dicit, Deus meus et Dominus meus in causam meam. Uno modo, In litem meam: Iob 29. Causam quam nesciebam, diligentissime investigabam.

Vel, In causam, secundum quod causa idem est quod principium, ex quo sequitur aliud; quasi dicat, Intende in causam, pro qua ego patior. Et haec est obedientia Patris: Phil. 2. Factus est obediens usque ad mortem etc.

Item causa est charitas quam habuit ad nos, propter quam causam patiebatur.

Quantum ad secundum dicit, Iudica me. Una litera habet, Secundum iustitiam tuam; alia litera habet, Iudica me secundum iustitiam meam, primum idem est, ac si diceret, Iudica me, secundum legem tuam et iustitiam: nam iustitia Dei est reddere unicuique secundum merita: et quae non possunt falli et flecti a veritate, Rom. 2. Iudicium Dei est secundum veritatem.

Secundum iustitiam meam, scilicet quam ego sum secutus. Et potest dici quod idem est iustitia mea et tua, Dei scilicet iustificantis, hominis quasi iustificati, quia iustitia nostra est ex Deo: Rom. 10. Volentes iustitiam suam statuere etc.

Consequenter petit effectum iudicii, Ut non supergaudeant mihi: et circa hoc duo facit. Primo petit insultationis reprehensionem. Secundo petit eorum confusionem, ibi, Erubescant.

Exterior exultatio nascitur ex interiori gaudio. Primo ergo petit ut reprimatur eorum gaudium intus. Secundo exterior insultatio.

Dicit ergo quantum ad primum, Non supergaudeant mihi; quasi dicat, Ita iudicium tuum reprimate eos, ut non gaudeant super me: Thren. 1. Omnes inimici mei audierunt malum meum, et laetati sunt.

Quantum ad secundum dicit, Ne dicant in cordibus suis. Insultatio in duobus fit, sicut et gaudium. Gaudium autem vel est de praesentibus bonis, vel de bonis futuris. Similiter insultatio, vel est propter mala iam facta, vel propter fienda.

Primo ergo petit removeri insultationem de praeteritis: et ideo dicit, Ne dicant in cordibus suis, euge, euge, animae nostrae, idest non congratuletur anima eius super aliquibus de me, Et dicant animae nostrae, devorabimus eum.

Aliquando enim aliquis opprimit aliquem non exultatione, sed surreptione ex infirmitate: et hoc patet quod statim poenitet. Sed quando ex malitia opprimit, tunc gaudet se fecisse: et hoc est quod dicit, Nec dicant, devorabimus eum, scilicet in futurum: Ps. 56. Lingua eorum gladius acutus; Abach. 3. Exultatio eorum, sicut eius qui devorat pauperem in abscondito.

 

q. Hic petit eorum confusionem: et petit duo correspondentia duobus praemissis, de quibus fit insultatio, scilicet de factis, et fiendis. Primo petit ut confundantur de malis iam factis. Secundo ut confundantur super futuris, ibi, Induantur confusione.

Primo ergo petit erubescentiam eorum, vel bonam confusionem, vel aeternam: et hoc dicit per modum praenuntiationis, vel conformationis ad Deum: Isa. 6. Servi mei laetabuntur, et vos confundemini.

Secundo petit eorum diffidentiam sive timorem: unde, Et revereantur simul.

Vel in bonum, quasi incipiant Deum timere: nam timor initialis et castus proprie reverentia dicitur; et hic timor inducit in salutem: quia, ut dicitur Eccl. Timor Domini initium sapientiae.

Vel semper sint in timore: Sap. 17. Cum sit timida nequitia, dat testimonium condemnata: Iob. 13. Sonitus terroris semper in auribus eius. Et quare haec eveniant eis, quia gloriantur in malis meis. Consequenter petit confusionem de futuro, et aliqua petit per alium modum, quia idem est confusio quod erubescentia; et sicut illa possunt accipi in bono et in malo, ita hic confusio et reverentia.

Sed quod additur, Induantur confusione, aliquid addit. Indumentum enim dicit habitum. Qui ergo simpliciter et in principio timet, non potest dici habere habitum timoris; sed qui firmantur in malo, et desiderant malum: Hier. 17. Duplici contritione contere eos.

Et quare plus petit modo quod affligantur quam ante, quia est maior culpa, quasi scilicet non sunt contenti his quae fecerunt, sed adhuc maligna cogitant contra me.

Sicut Iudaei etiam post mortem Christi volebant occultare eius resurrectionem corrumpendo custodes: Prov. 20. Verbum malignum, vanitatem, et verba mendacia longe fac a me: Hieronumus habet, Qui maligna loquuntur contra me: 1 Reg. 2. Nolite multiplicare loqui sublimia, gloriantes.

 

r. Hic est tertius fructus, qui consurgit ex parte divini auxilii: et hic fructus est gaudium sanctorum. Et primo ponit fructum exultationis dicens, Exultent et laetentur.

Ponit autem pro fructu sanctorum iucunditatem, quia laetitia dicit latitudinem cordis, unde signat interius gaudium: Ps. 118. Dilastasti cor meum. Et haec laetitia est proprie in iustis: Ps. 96. Lux orta est iusto, et rectis corde laetitia.

Exultatio dicit gaudium prorumpens exterius ab interiori; et haec exultatio competit iustis: Ps. 32. Exultate iusti in Domino. Et hoc competit rectis; unde dicit, Qui volunt iustitiam meam, scilicet imitari.

Vel si dicatur ex persona David, Volunt iustitiam meam, idest congaudent bonis meis, sic est gaudium cordis, et ex hoc sequitur exultatio oris: Isa. 51. Gaudium et laetitia invenientur in ea, gratiarum actio, et vox laudis. Et ideo subdit, Dicant semper, magnificetur Dominus, idest magnificent Deum sancti.

Non enim secundum veritatem magnum faciendo, sed nuntiando, et praedicando eum magnum: Ps. 33. Magnificate Dominum mecum etc. Eccl. 44. Admirabilis magnificentia eius.

Item ibidem: Quis magnificabit eum sicut est? et qui sunt illi qui hoc faciunt? certe, Qui volunt pacem servi eius, scilicet Christi secundum humanam naturam: quam pacem Christus fecit et dat, quia Ipse est pax nostra, qui fecit utraque unum, Eph. 2. Pacem meam do vobis, pacem meam relinquo vobis, Io. 14. Et in me pacem habetis, Io. 17.

Si autem intelligitur dictum ex persona David, sic est sensus, Qui volunt pacem servi eius, idest illi exultent et laetentur, qui volunt quod servus eius, scilicet ego, habeam pacem.

Sed et lingua mea. Hic ostendit quod etiam ipse est particeps gaudii huius; quasi dicat, Non solum illi qui habent gaudium, sed et ego etiam gaudii sanctorum sum particeps.

Et de hoc ponit duo. Primo ponit interiorem meditationem. Secundo ponit interiorem laudem.

Dicit ergo quantum ab primum, Sed et lingua mea meditabitur iustitiam tuam.

Sed contra. Meditari non pertinet ad linguam, sed ad cor.

Et est triplex responsio. Uno modo lingua meditatur, idest meditata loquitur: Ps. 48. Os meum loquetur sapientiam, scilicet meditatam. Qui est iustus, loquitur ex praemeditatione: sic et sapiens.

Alio modo est duplex os, sive duplex locutio, scilicet interius, et exterius: Matth.14. Quae procedunt de ore, scilicet cordis, haec sunt quae coinquinant hominem. Et sic accipitur hic lingua, scilicet interior.

Tertio modo, sic Meditabitur, idest decantabitur, et modulabitur, Tota die laudem tuam, idest semper cogitabit quomodo laudet te: Ps. 33. Benedicam Dominum in omni tempore etc.

 




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License