a. In finem. Pro filiis core. Omnes gentes plaudite manibus: iubilate Deo in
voce exultationis.
b. Quoniam
Dominus excelsus terribilis: rex magnus super omnem terram. Subiecit populos
nobis: et gentes sub pedibus nostris.
c.
Elegit nobis haereditatem suam, speciem Iacob quam dilexit. Ascendit
Deus in iubilo: et Dominus in voce tubae. Psallite Deo nostro, psallite:
psallite regi nostro, psallite.
d. Quoniam rex omnis terrae Deus: psallite sapienter.
Regnabit Deus super gentes: Deus sedet super sedem sanctam suam. Principes
populorum congregati sunt cum Deo Abraham: quoniam dii fortes terrae vehementer
elevati sunt.
a. In praecendentibus Psalmis Psalmista exposuit
gloriam regis, et regni; hic autem exhortatur gentes alienigenas, ut
convertantur ad Deum. Et primo hortatur ad Dei laudem. Secundo ad spem de Deo
habendam. Tertio docet eam cultum
divinum. Secundum incipit, ibi, Audite haec. Tertium, ibi, Deus
deorum.
Titulus est
manifestus, quia est oppositus supra, In finem pro filiis Core Psalmus
David.
Circa primum duo facit. Primo exhortatur omnes gentes ad
laudem Dei. Secundo ponitur materia laudis, ibi, Magnus Dominus. Circa
primum tria facit. Primo enim ponit imitationem ad laudem Dei. Secundo causam,
ibi, Quoniam dominus excelsus. Tertio manifestat hanc causam, ibi, Ascendit
Deus.
Laus Dei procedere debet ex iucunditate cordis, sicut etiam
est in patria: Isa. 11. Gaudium et laetitia invenietur in ea. Haec
laetitia cordis ostenditur per signum exterius, facti, vel verbi. Primo ergo
inducit ad laudem, quantum ad facta. Secundo quantum ad verba.
Dicit ergo, Omnes gentes; quasi dicat, Nobis tot bona
fecit Deus, ergo laudate eum facto, Plaudite manibus. Plausio manuum fit in signum exultationis: Hier.
5. Sacerdotes
applaudebant suis; quasi
dicat, Plaudite, idest exultationem cordis ostendite per plausum manuum.
Et hoc fit, quando exterius operatur homo servitia Dei cum iucunditate: Ps.
99. Servite Domino in laetitia: Isa. 35. Omnia ligna regionum plaudent manu, idest omnes populi plaudent.
Item. Laudate eum
in verbo: unde dicit, Iubilate Deo in voce exultationis, idest in voce
exteriori demonstrante interiorem affectum.
Glossa, Iubilus
est ineffabile gaudium, quod nec taceri potest, sed non potest exprimi, quia excedit
comprehensionem. Et talis est bonitas Dei quae non potest exprimi: et si
exprimatur, imperfecte tamen exprimitur. Et ideo dicebat Hier. 1. A a a ecce nescio loqui. Et
hunc iubilum signat ecclesia, quando in eadem dictione multiplicat notas: Ps.
65. Iubilate Deo omnis terra, Psalmum dicite etc.
b. Quoniam Dominus. Hic ponitur causa laudis,
et bona quae proveniunt ex magnitudine Dei. Et primo ponitur magnitudo Dei.
Secundo magnitudinis signum. Magnitudo Dei commendatur dupliciter. Primo per
altitudinem potestatis. Secundo per maiestatem dominationis.
Dicit ergo.
Laudandus est Deus propter altitudinem suae naturae, quia Dominus excelsus: Ps.
122. Excelsus super omnes gentes Dominus etc. Et quia excelsa sunt nobis
remota, posset aliquis credere quod non esset timendus, nec haberet
providentiam de nobis; sicut aliqui stulti dixerunt, in quorum persona dicitur Iob
22. Circa cardines caeli perambulat, nec nostra considerat.
Et ideo dicebat: Quantum in te evacuasti timorem. Sed non est ita. Iste est excelsus, quia est
terribilis, quia omnia prospicit, omnia punit.
Item timendus est
propter eius dominium, quia, Rex magnus super omnem terram: Ps. 23. Domini
est terra etc.
Magnus est
universalitate dominii, quia regnum omnium saeculorum.
Item duratione, quia in aeternum.
Item auctoritate, quia rex omnium regnum.
Signum magnitudinis huius regis sumitur ex his, quae nobis
fecit, et haec sunt beneficia Dei. Primo in subiectione aliorum. Secundo in
collatione bonorum.
Dicit ergo, Subiecit populos nobis. Haec sunt verba
ecclesiae, cui etiam temporaliter sui inimici subiiciuntur.
Augustinus in glossa: Quanti enim modo currunt ad
ecclesiam nondum Christiani, rogant auxilium ecclesiae, subvenire sibi
temporaliter volunt, etsi nobiscum in aeternum regnare adhuc nolunt.
Item, ut sint verba apostolorum, Subiecit populos nobis, scilicet
Iudaeorum, et nationum, Sub pedibus nostris: Isa. 52. Quam pulchri super montes pedes annuntiantis, et
praedicatis pacem.
Item ibidem
45. Ut subiiciam ante faciem eius gentes.
Vel aliter, Subiecit
populos nobis. Quidam convertuntur ad fidem, et isti subiiciuntur
propria voluntate. Alii non convertuntur, sed gentiliter vivunt; et isti
subiiciuntur sub pedibus, quia finaliter erunt oppressi sub nostra iudiciaria
potestate.
c. Elegit nobis haereditatem suam. Hic ponitur aliud beneficium
collationis bonorum. Ubi
hortandum est, quod electio importat acceptionem unius super alterum. Electio
autem Dei potest accipi ex duplici parte.
Primo ex parte bonorum quae conferuntur. Et sic distingue,
quia quaedam horum quae conferuntur sunt temporalia, quaedam spiritualia. Impii
autem peccatores accipiunt pro parte eos contingente temporalia: Sap. 2.
Haec est pars nostra.Iusti autem accipiunt in parte ipsum Deum: Ps. 22.
Dominus pars haereditatis meae. Deus autem elegit sibi bona spiritualia. Elegit
ergo nobis haereditatem suam; quasi dicat, Cum sint diversae partes
bonorum, elegit nobis dare haereditatem suam.
Secundo accipitur electio Dei ex parte illorum quibus datur,
et sic fit distributio, quia damnati omnes sunt in peccato originali; tamen
quidam salvantur ex Dei electione. Et
ideo dicit, Elegit nobis etc. Et quae sit haec haereditas, ostendit, Speciem
Iacob quem dilexit.
Litera Hieronymi habet, Gloriam, vel superbiam Iacob.
Et hic accipitur superbia pro
excellentia: Is. 60. Ponam te in superbiam, idest in excellentiam, saeculorum.
Ibid. Cum gloria, idest specie, vel decore: quia in ipsa haereditate
aeterna erunt excellentes, gloriosi, et decori: Hier. 31. Benedicat tibi
Dominus pulchritudo iustitiae.
Quam
dilexit. Vel quem
Iacob; quasi dicat, Haec haereditas est gloria Iacob, idest fidelis, quam
gloriam Deus dilexit, quia diligit Dominus portas Sion.
Vel, Speciem
Iacob, idest id quod est repraesentatum per Iacob: quia repraesentata sunt
ei spiritualia bona ad quae sumus nos electi, quia scalam quam vidit, et alia
huiusmodi. Sed prima lectura est melior.
Ascendit Deus
in iubilo. Hic exponit
causam et ordinem. Dicit quod est excelsus et rex magnus: et propter hoc est
laudandus. Sed numquid est ita excelsus? Ita. Et primo ostendit eius
excellentiam. Secundo ostendit amplitudinem regni eius, ibi, Psallite.
Circa primum duo facit. Primo ponit excellentiam eius. Secundo concludit
exhortationem, ibi, Psallite.
Dicit ergo quod est excelsus, quia ascendit. Sed si
excelsus, quomodo ascendit? Quia descendit: Eph. 4. Qui ascendit ipse est etc. Sed quomodo ascendit, In iubilo.
Iubilus est gaudium immensum: et hic iubilus signat imperfectam cognitionem.
Duo genera psallentium fuerunt in Ascensione Christi,
scilicet Apostoli et Angeli. Apostoli
autem imperfectam cognitionem habent de divinis: et ideo ad eos pertinet
iubilus de gaudio Ascensionis Christi cum gloria.
Item fuerunt ibi
Angeli, et claram cognitionem habuerunt; et ad eos non pertinet iubilus, sed
manifesta annutiatio; et ideo dicit, Et Dominus in voce tubae. Unde
Angeli dicunt Act. 1. Viri Galilaei quid statis etc. Si ergo est
excelsus, Psallite Deo nostro, ore, Psallite Deo nostro, corde: 1
Cor. 14. Psallam spiritu,
psallam et mente.
d. Quoniam rex. Consequenter ostendit, quod est rex magnus: et
ostendit hoc ordine converso. Quia primo inducit eos ad psallendum regi.
Secundo assignat causam. Tertio manifestat eam.
Dico ergo, Psallite Deo; sed iterum, Psallite
regi, quia est magnus. Et dicit bis, Psallite, psallite, quia eodem
honore honoramus humanitatem et divinitatem in Christo: quia idem suppositum
est: Io. 5. Omnes honorificent Filium sicut honorificant Patrem. Et quod sit psallendum ostendit, quia est,
Rex omnis terrae Deus. Et ideo vos habitatores terrae psallatis ei. Et
dicit, Omnis terrae, non Iudaeae tantum, vel Graeciae, sed totius orbis:
sed, Psallite sapienter, idest discrete. Et psallite non solum
ore, sed corde renovati interius: quia, Non est speciosa laus in ore
peccatoris, sicut dicitur Eccl. 15.
Item non cum mente turbata: Iac. 5. Oret aequo animo.
Item
continue: Is. 23. Bene cane, frequenta canticum.
Consequenter manifestat, quomodo sit rex omnis terrae. Et primo
praedicit regnum Christi super omnes gentes. Secundo super omnes principes
gentium; quasi dicat, Dico quod est rex omnis terrae: quia licet nunc in Iudaea
tantum, regnabit tamen super omnes gentes, quia omnes gentes convertentur ad
Deum: Ps. 118. Laudate
Dominum omnes gentes. Et
huius ratio est: quia Christus Deus est, et iam ascendens ad dexteram Patris, Sedet
super sedem sanctam, idest a dextris Dei; et sic nihil restat nisi ut omnes
subiiciantur ei: Dan. 7. Datum est ei regnum. Nec
solum gentes subiiciuntur ei, sed etiam eorum principes; unde dicit, Principes
populorum, scilicet omnium congregati sunt per fidem et amorem, Cum Deo
Abraham.
Et dicit, Abraham,
quia ipse fuit principium credendi et Patrem, et Filium: Matt. 2. Potens est
suscitare de lapidibus istis filios Abrahae: Ps. 17. Reges Arabum etc. Et
ratio quare congregati sunt, Quia dii fortes terrae vehementer elevati sunt.
Et hoc potest dupliciter intelligi.
Uno modo de
Iudaeis: quia ipsi fuerunt dii, quia instructi de Deo: Io. 10. Illos dixit
Deos ad quos sermo Dei factus est.
Item fuerunt
fortes, quia constantes in fide unius Dei, sed, Terrae, quia oculi eorum
et affectus eorum erant semper ad terrena. Isti, Sunt elevati,
per superbiam, Vehementer, intantum quod noluerunt Christi doctrinam. Et ideo Apostoli iverunt ad gentes.
Alio modo, Quia dii fortes, idest Apostoli. Et
dicuntur dii propter iudiciariam potestatem. Et iudices in veteri testamento
dii vocabantur: Ex. 22. Diis
non detrahes. Applica ad Deos, idest ad iudices. Et dicuntur fortes, propter constantiam in
passione: Ro. 8. Quis nos separabit a charitate Christi? Terrae, idest adhuc in terrenis existentes: 2. Cor. 4.
Habentes thesaurum istum in vasis fictilibus. Et Elevati sunt
vehementer, per praedicationem: Matt. ult. Illi autem profecti
praedicaverunt ubique.
Item per miraculorum operationem.
Item per gloriae adeptionem: Hieronymus habet, Quoniam
dii scuta terrae, quia Apostoli fuerunt protectores omnium populorum.
|