Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Divae Thomae Aquinatis Doctoris Angelici
In Psalmis Davidis Expositio

IntraText CT - Text

  • Psalmus XLVII
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Psalmus XLVII

 

a. [Cantici filii core secunda sabbati] Magnus Dominus et laudabilis nimis: in civitate Dei nostri, in monte sancto eius.

b. Fundatur exultatione universae terrae, mons Sion, latera Aquilonis, civitas regis magni. Deus in domibus eius cognoscetur, cum suscipiet eam.

c. Quoniam ecce reges terrae congregati sunt, convenerunt in unum; ipsi videntes admirati sunt, conturbati sunt, commoti sunt, tremor apprehendit eos. Ibi dolores, ut parturientis: in spiritu vehementi conteres naves Tharsis.

d. Sicut audivimus, sic vidimus in civitate Domini virtutum, in civitate Dei nostri: Deus fundavit eam in aeternum.

e. Suscepimus Deus misericordiam tuam, in medio templi tui. Secundum nomen tuum Deus, sic et laus tua in fines terrae; iustitia plena est dextera tua. Laetetur mons Sion, et exultent filiae Iudae, propter iudicia tua Domine.

f. Circumdate Sion, et complectimini eam: narrate in turribus eius. Ponite corda vestra in virtute eius: et distribuite domos eius ut enarretis in progenie altera. Quoniam hic est Deus, Deus noster in aeternum, et in saeculum saeculi: ipse reget nos in saecula.

 

a. Supra Psalmista invitavit gentes ad psallendum Deo de beneficiis Dei; hic autem describit magnam populi, vel civitatis exultationem.

Titulus, Psalmus laus cantici filii Core pro secunda Sabbati.

Apud Iudaeos sabbatum solemnissimum habebatur: et omnes ferias a sabbato vocabant; ita quod dies Dominica vocabatur prima sabbati; dies lunae vocabatur secunda sabbati; et sic de aliis diebus. Dicit ergo, Pro secunda Sabbati: quia Gen. 1. prima die dixit Deus, Fiat lux; secunda die dixit, Fiat firmamentum. Per lucem intelligitur Christus; per firmamentum Ecclesia designatur. Quia ergo agit hic de magnificentia ecclesiae, ideo convenienter dicitur pro secunda sabbati. In Hebraeo tamen, nec in Hieronymo non est pro secunda sabbati.

Dividitur ergo iste in duas partes. Primo enim describit magnificentiam civitatis. Secundo subdit gratiarum actionem, ibi, Suscepimus Deus. Circa primum duo facit. Primo describit magnificentiam civitatis. Secundo inducit testimonium, ibi, Quoniam ecce.

Dignitas civitatis dependet a Domino eius: et ideo primo commendat Dominum. Secundo civitatem, ibi, Fundatur. Dominum describit ex propria dignitate, et ex suis operibus.

Ex dignitate, quia, Magnus Dominus: Ps. 85. Quis Deus magnus etc. Et magnitudo eius est immensitas eius bonitatis. Augustinus: In his quae non mole magna sunt, idem est magnum quod bonum esse.

Ex operibus, quia, Laudabilis nimis. Laus proprie respicit opera. Et dicit, Nimis, quia quantumcumque laudes eum, adhuc deficis a laude eius: Eccl. 43. Glorificantes Deum quantumcumque potestis, praevalebit adhuc: et hoc licet in tota creatura pateat, spiritualiter tamen apparet in beneficiis gratiae quibus constituta est ecclesia. Et ideo dicit, In civitate Dei nostri, scilicet ecclesiae: Apoc. 21. Vidi civitatem sanctam Hierusalem etc. Et haec civitas, scilicet ecclesia, sita est, In monte sancto eius. Hic mons est Christus: Isa. 2. Erit mons domus Domini. De hac civitate dicitur Matth. 5. Non potest civitas abscondi supra montem posita.

 

b. Fundatur. Hic commendat civitatem tripliciter. Primo ex amplitudine, vel iucunditate. Secundo ex dispositione. Tertio ex sapientia civium.

Dicit ergo, Fundatur exultatione universae terrae; quasi dicat, Fundata est in monte, idest Christo. Sed numquid haec fundatio pertinet ad unam terram tantum? Non, sed redundat in gaudium universae terrae, quia omnes percipiunt gaudium huius fundationis: Ps. 65. Iubilate Deo omnis terra, psalmum dicite etc. Isa. 51. Venient in Sion laudantes; Thre. 1. Haecine est urbs perfecti decoris?

Alia litera habet, Fundator; quasi dicat, Magnus Dominus. Et dico Dominus, qui est fundator huius civitatis. Et hoc, In exultatione.

Mons Sion latera aquilonis, idest deposita in latere montis Sion ad aquilonem. Sion signat Iudaeos, aquilo vero signat gentiles idolatras. Haec ergo civitas est composita ex Iudaeis et Gentilibus.

Hieronymus aliter habet, et competit mysterio sponsae, Germinet gaudio universae terrae montis Sion, in lateribus aquilonis civitatulae regis magni. Et exponitur secundum mysterium. Haec civitas laudatur ex civilitate quam colit, et ex humanitate Christi quam assumpsit. Dico, quod est magna; et hoc est ex ipso specioso germine, idest Christo. Et hoc est gaudium universae terrae.

In Hebraeo habetur, Decorus nimis exultationis, scilicet Christus, et hoc est in monte Sion.

Deus in domibus eius cognoscetur. Hic commendat civitatem a sapientia civium: vera namque sapientia consistit in Dei cognitione: Hier. 9. In hoc glorietur qui gloriatur, scire, et nosse me. Et ideo commendat eam ex hoc, quod Deus in ea cognoscitur, et dicit, Deus in domibus eius cognoscetur.

Est autem triplex cognitio Dei, quia hoc potest referri ad statum civitatis Hierusalem, et ad ecclesiam, et ad futuram gloriam.

Una ergo cognitio de Deo est figuralis, et obscura; et haec cognitio fuit in veteri testamento, et talis cognitio fuit in civitate illa, scilicet Hierusalem, et in populo Iudaico: Ps. 75. Notus in Iudaea Deus etc. Et secundum hoc dicitur, Deus in domibus eius cognoscetur.

Hieronymus habet, Deus agnitus est etc. scilicet non in uno loco, sed omnibus domibus, et civitatibus.

Et dicit, In domibus: nam apud Athenas cognoscebatur Deus: Act. 17. In ipso vivimus, movemur, et sumus: Ad Rom. 1. Invisibilia Dei etc. Sed non cognoscebatur in domibus, sed in scholis apud aliquos, sed in gente illa omnes cognoscebant Deum.

Alia est cognitio realis, sed obscura, et imperfecta; et haec est cognitio qua Deus cognoscitur per fidem: 1. Cor. 13. Videmus nunc per speculum etc. et sic Deus in domibus cognoscitur cognitione reali, sed fidei: 2. Cor. 3. Nos autem revelata facie gloriam Domini contemplantes.

Et dicit, In domibus: quia tota universalis ecclesia continet sub se multas ecclesias, et multa collegia, quarum quaelibet domus dicitur habere cognitionem Dei: Hier. 31. Me omnes cognoscent a minimo usque ad maximum.

Alia est realis, quae est cognitio perfecta, et aperta: 1. Cor. 13. Tunc cognoscam, sicut et cognitus sum in domibus caelestis Hierusalem.

Et dicuntur plures domus diversi ordines sanctorum, scilicet apostolorum, martyrum, confessorum, et virginum etc. Ioan. 4. In domo Patris mei mansiones multae sunt. Et secundum hoc dicitur in Psalterio Romano: Deus in gradibus eius cognoscetur: quia non omnes aequaliter cognoscent, sed erunt diversi gradus cognitionis secundum quosdam: 1. Cor. 15. Stella differt a stella in claritiate.

Sed hoc erit, cum suscipiet eam, ad adiuvandum: quia ipse est susceptor, et auxiliator noster.

Alia autem litera habet, in auxiliando.

 

c. Quoniam. Hic probat dignitatem civitatis per testimonium. Et primo inducit testes. Secundo eorum probitatem. Tertio ipsorum confessionem.

Ad hoc quod testimonium sit credibile, tria sunt necessaria, scilicet dignitas testium, ut sint testes auctoritatis: quia si sint leves, eorum testimonium non debet approbari.

Item numerositas, et concordia; et haec tria sunt in istis testibus, quia sunt magnae dignitatis: quia, Reges terrae, unus fuit Constantinus, alius fuit Iustinianus, et Carolus Magnus qui ecclesiam firmaverunt privilegiis.

Item multi fuerunt, quia congregati sunt de diversis nationibus, et temporibus. Possunt etiam per reges intelligi sapientes, et iusti, qui testimonium perhibuerunt ecclesiae conversi ad fidem: Ps. 46. Prinicipes populorum.

Item sunt concordes, Convenerunt in unum, scilicet testimonium et sententiam: Ps. 108. In conveniendo populos in unum, et reges etc.

Potest iterum aliter exponi; tamen prima expositio est literalis, quia in Hieronymo habetur, Testati sunt.

In graeco habetur, Suscipient eam, scilicet ad defendendum. Et hoc necessarium est, Quoniam ecce reges terrae congregati sunt, convenerunt in unum, scilicet contra ecclesiam. Et isti qui aliquando testimonium perhibent, aliquando contra ecclesiam fuerunt, et aliquando persecuti sunt eam: postea eam firmaverunt.

Ipsi videntes. Hic describit eorum probitatem, ubi septem fuerunt. Primum visio, idest cognitio fidei; unde dicit, Ipsi videntes, idest cognoscentes per fidem miracula quae Christus, et apostoli faciebant: Isa. 62. Videbunt gentes iustum tuum, et cuncti reges inclytum tuum.

Secundum est admiratio in his quae videntur, quia sunt supra sensum, et rationem humanam: Isa. 60. Videbis, et afflues, et mirabitur, et dilatabitur cor tuum: Ps. 138. Mirabilia opera tua.

Tertium est conturbatio pro peccatis. Propter secundum, Admirati sunt. Propter tertium, Conturbati sunt: Ps. 59. Commovisti terram, et conturbasti eam.

Quartum est commotio. Aliquando quis conturbatur de peccato, et labitur in desperationem, vel persistit in malo; sed isti commoti sunt ad poenitentiam: Isa. 24. Commotione commovebitur terra.

Quintum est, quia haec commotio debet esse cum timore Dei, ut non attribuat sibi quod per se moveatur ad bonum, sed Deo; et ideo dicit, Tremor apprehendit eos: Ps. 2 Servite Domino in timore.

Hic dolor, et tremor est fructuosus; unde dicit, Ibi dolores ut parturientis, qui convertuntur in gaudium propter spem prolis, et fructus: Isa. 26. A timore tuo Domine concepimus, et peperimus spiritum salutis (Vulgate has "sic facti sumus a facie tua Domine. Concepimus et quasi parturivimus est peperimus spiritum. Salutes non fecimus in terra). Et hoc est sextum.

Septimum est, In spiritu vehementi conteres naves Tharsis, idest mare universaliter, et sic conteres naves maris.

Vel dicendum, quod ibi est una provincia quae Cilicia vocatur, et Tharsis est metropolis eius, ubi natus est Paulus, et ex illa civitate tota regio nominatur Tharsis, et ibi sunt multae naves: vel sicut in mari mediterraneo primi navigantes fecerunt Carthaginem, et isti simul pugnantes cum Tyriis praevaluerunt. Et ideo Tharsis vocatur totum mare mundi.

Per naves quae ad negotiandum vadunt, signatur cupiditas, et hoc est abundantia rerum mundi. Et sicut naves fluctuant in mari, ita divites fluctuant in rebus mundi.

Sed quando convertitur homo ad poenitentiam, tunc naves, idest cupiditates huius mundi, conteruntur. Sed in spiritu vehementi, scilicet in Spiritu sancto: Abdiae 1. Iuxta est dies Domini super gentes: Isa. 23. Ululate naves maris.

Sed secundum Cassiodorum per hoc designatur totum tempus incarnationis Christi. Deus cognoscetur in domibus eius cum suscipiet eam, idest humanam naturam in unitate personae: Isa. 52. Propter hoc sciet populus nomen meum. Et quare? Quoniam ecce reges terrae congregati sunt: convenerunt in unum.

Reges, scilicet principes Iudaeorum et scribae populi congregati sunt ab Herode sciscitante ab eis ubi Christus nasceretur, Et convenerunt in unum, scilicet quod natus erat in Bethlehem.

Et videntes sic, sicut prophetae dixerunt, Admirati sunt, commoti sunt, quia Herodes turbatus est, et omnis Hierosolyma cum eo, Matth. 3.

Et commoti sunt, aliqui ad fidem. Et tantus fuit pavor ut corpus tremeret, Tremor apprehendit eos: et, Ibi fuerunt dolores, ut parturientis, propter necem infantium occisorum ab Herode: Et in spiritu vehementi, quia in furore mittens occidit omnes pueros a bimatu et infra, idest a duobus annis, et infra.

Et in furore fecit comburi omnes naves Tharsis, idest in Tharso Ciliciae, quas credebat magos per aliam viam revertentes portasse in patriam suam. Propterea dicit, In spiritu vehementi.

 

d. Sicut audivimus. Hic ponitur confessio, et testimonium testium. Et primo confitentur veritatem eius quod audierunt.

Sicut audivimus, per praedicationem apostolorum: Ita et vidimus, idest percepimus verum esse. Hoc dixerunt quando conversi sunt ad Christum.

Vel ut sit conversio Iudaeorum: Nos audivimus per prophetas, et ecce iam vidimus. Sed contingit aliquando quod aliquis audit aliquid magnum, et non credit sic esse, donec experiatur: et hoc Iacob dixit Gen. 28. Vere locus iste sanctus est etc. 2. Reg. 10. Regina Saba quae venit experiri sicut audierat, non tamen credebat tantam sapientiam Salomonis: quae plura incredibilia vidit in eo quam audisset. Et sic sunt isti qui vident plura, quam audiant antequam ad fidem veniant.

Et ubi videmus? In civitate Domini virtutum, scilicet coelestium. Ubi ostendit quod potest re illuc perducere. Et ne credatur quod sit altus ne tu possis ire ad eum, dicit, In civitate Dei nostri; quasi dicat, Sic est Deus virtutum, quod tamen est Deus noster.

Et iste fundavit eam, scilicet civitatem istam non ad tempus, sed in aeternum: Eccl. 26. Fundamenta aeterna super petram solidam.

 

e. Suscepimus. Supra posuit Psalmista magnalia civitatis; hic autem ponit gratiarum actionem: et circa hoc duo facit. Primo ponitur gratiarum actio. Secundo invitantur homines ad considerandum adhuc magnalia istius civitatis, ibi, Circumdate.

Sicut dicitur alibi: Universae viae Domini misericordia, et veritas. Unde gratiarum actio pertinet primo ad effectus divinae misericordiae. Secundo pertinet ad effectus iustitiae, ibi, Iustitia plena est dextera. Circa primum duo facit. Primo proponit perfectionem divinae misericordiae. Secundo effectum huius perfectionis, ibi, Secundum nomen tuum.

Hoc secundum superficiem literae legitur ex persona non Iudaeorum, sed admirantium et dicentium, Sicut audivimus etc.

Suscepimus Deus misericordiam tuam.Hoc similiter potest legi ex persona Iudaeorum.

Sed dicit, Suscepimus etc. Misericordia Domini tripliciter accipitur, scilicet effectus gratiae, qui effectus confertur in sacramentis Christi: Tim. 3. Secundum suam misericordiam salvos nos fecit per lavacrum regenerationis etc. Et in ecclesia omnes communiter suscipiunt misericordiam, sed boni cum sacramentis suscipiunt misericordiam, idest gratiam et effectum sacrificii; mali autem suscipiunt tantum sacramentum. Dicunt ergo boni: Nos, Suscepimus misericordiam, idest gratiam tuam, In medio templi tui, in templo, in extremo sunt peccatores, in medio templi sunt virtuosi et iusti.

Alio modo misericordia est ipse Christus, qui datus est nobis ex Dei misericordia: Quoniam venit tempus miserendi eius.

Et sic potest exponi hoc de duplici templo, et de duplici susceptione, scilicet corporalis; et sic haec verba sunt Simeonis iusti. O Deus susceptimus misericordiam tuam, scilicet Christum in ulnas nostras in medio templi tui, scilicet materialis.

Item de susceptione fidei; et sic est sensus. O Deus nos suscepimus Christum misericorditer datum per fidem: Iac. 1. In mansuetudine suscipite insitum verbum.

In medio templi, idest in consensu ecclesiae, quia qui non suscipiunt communem doctrinam ecclesiae, non suscipiunt hanc misericordiam: Eccl. 15. In medio ecclesiae aperuit os eius.

Secundum nomen tuum Deus. Hic ponitur effectus huius susceptionis; quasi dicat, Per hoc quod nos nomen tuum suscepimus, laus tua diffusa est in omnem terram. Et hoc, Secundum nomen tuum Deus, qui est essentialiter bonus. Et quicumque cognoscit Deum secundum illam mensuram, laudat eum secundum quod cognoscit eum: et ideo dicit, Secundum nomen tuum Deus, idest secundum cognitionem quam habet de te: Sic et laus tua. Et quia ubique est notus, ratio dicit, In fines terrae: Mal. 1. A solis ortu usque ad occasum, magnum est nomen meum in gentibus.

Vel, In fines terrae, idest in tota ecclesia, quae ubique diffusa est.

Vel quia laus tua vera non est nisi in sanctis qui vere te laudant, quia vere te cognoscunt: Io. 7. Scio eum.

Iustitia plena est dextera tua. Hic commendat iustitiam. Et primo ponit commendationem iustitiae. Secundo ponit eius effectum.

Dico ergo quod, Suscepimus misericordiam tuam: et hoc non sine iustitia. Immo, Iustitia plena est dextera tua. Manu Dei dicitur virtus eius operativa. Et Deus habet duas manus, scilicet dexteram qua remunerat bonos, et sinistram qua punit malos: Matt. 25. Statuit oves a dextris etc. In utraque manu est iustitia; sed in sinistra non est plena iustitia, quia punit citra condignum; sed in dextera est plena iustitia, quia abundanter remunerat: Luc. 6. Mensuram bonam etc.; Rom. 8. Existimo quod non sunt condignae passiones etc.

Dextera tua, idest gloria futura, Est plena iustitia, quia ibi nullus est nisi iustus: Isa. 60. Populus tuus omnes iusti.

Laetetur mons Sion. Hic ponitur effectus iustitiae quem fecit sinistra, et est gemitus; sed effectus iustitiae quem fecit dextera, est laetitia: Ps. 18. Iustitiae Domini rectae laetificantes corda. Supra dixit, quod effectus misericordiae se extendit usque ad fines terrae, hic autem attribuit effectum iustitiae monti Sion, et filiis Iudae. Hoc etiam Apostolus dicit Rom. 23. Dico autem Christum Iesum ministrum fuisse circumcisionis etc. Quia ergo promissus fuit filiae Sion Zach. 9. Exulta satis filia Sion etc.

Laetetur mons Sion, quia iustitiae est quod promissio servetur ei. Sed quia non fuit facta promissio gentibus, misericordia fuit quod daretur. Potest tamen dici quod mons Sion dicitur tota Hierusalem.

Et exultent filiae Iudae, idest confessionis, idest totus populus Iudaeorum, Exultent. Et hoc faciant, Propter iudicia tua Domine, quia recta sunt.

 

f. Circumdate. Hic inducit ad diligentiorem considerationem, ut intelligatur quod reges iam aliquando viderunt magnalia; sed tamen David invitat omnes ut plus considerent. Et primo invitat ad hoc. Secundo addit causam invitationis.

Dicit ergo, Circumdate, scilicet ecclesiam militantem, vel triumphantem oculo contemplationis: Cant. 3. Surgam, et circuibo etc. Aliqui circumdant iniquo oculo ecclesiam ad impugnandum, sed nos circumdamus eam ad amandum; et ideo dicit, Complectimini eam, scilicet diligendo: Ps. 25. Domine dilexi decorem domus tuae. Hieronymus habet, Circuite, quasi ite extra, et circuite per vicos, et Narrate in turribus eius.

Hic inducit ad considerationem in spirituali. In civitate sunt tria magnifica, scilicet turris, muri, et plateae.

Quantum ad primum dicit, Narrate in turribus eius. Hieronymus habet, Mirate turres eius. Turres sunt ad videndum a longe. Turres ergo ecclesiae sunt praelati, et fuerunt Apostoli; quasi dicat, Mirate Apostolos, et praelatos.

Vel, Narrate, idest doctores secundum doctrinam Apostolorum, et doctorum.

Quantum ad secundum dicit, Ponite corda vestra in virtute eius. Hieronymus, Ponite cor vestrum in manibus eius. Et hoc est virtus Spiritus sancti, qui protegit hanc civitatem: Luc. ult. Sedete in civitate donec induamini virtute. Haec virtus est dilectio: Cant. 3. Fortis est ut mors dilectio.

Quantum ad tertium dicit, Et distribuite domos eius. Hieronymus habet, Separate domos eius, distinguite palatia eius. Distinguite, scilicet per rectum iudicium. Sunt enim aliqui qui propter aliquos malos volunt totam ecclesiam damnare. Dicit ergo, Distribuite, idest non debetis bonos propter malos damnare: Gen. 18. Absit a te Domine ut perdas iustum cum impio.

Vel, Distribuite domos eius, scilicet dispensando diversas ecclesias diversis ministris, ut non sit confusio in ecclesia, sicut Paulus fuit Apostolus gentium, et Petrus fuit minister circumcisionis, idest Apostolus Iudaeorum.

Alia litera habet, Gradus eius, idest ordines diversos: quosdam subdiacones, quosdam diacones, et quosdam sacerdotes: Eph. 4. Et ipse dedit quosdam quidem Apostolos etc.

Finis huius considerationis est laus Dei. Et primo ponit quibus nuntietur laus Dei. Secundo, quare nuntietur. Dicit ergo, Ut enarretis, scilicet quae audistis: Isa. 21. Quae audivi a Domino exercituum Deo Israel, nuntiavi vobis: quia quod accepit unus, debet alii communicare: In progenie altera, scilicet peccatoribus.

Vel, Altera, idest futura. Et quid enarretis? Duo: quia omnis praedicatio ad duo debet ordinari, scilicet ad ostendendam Dei magnificentiam, sicut quando praedicat fidem, vel ad annuntiandum beneficia Dei, ut accendatur charitas in eorum cordibus.

Quantum ad primum dicit, Quoniam hic est Deus Deus noster: Baruch 3. Hic est Deus noster. Et post haec in terris etc. Hebr. ult. Christus Iesus heri, et hodie, ipse et in saecul.

Quantum ad secundum dicit, Ipse reget nos in saecula: Matth. ult. Ecce ego vobiscum sum etc. Ps. 22. Dominus regit me, et nihil etc.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License