In finem pro Melech intellegentiae David a. Dixit insipiens
in corde suo non est Deus.
b. Corrupti sunt et abominabiles facti sunt in iniquitatibus.
Non est qui faciat bonum.
c. Deus de caelo
prospexit in filios hominum ut videat si est intellegens aut requirens Deum.
e. Omnes
declinaverunt simul inutiles facti sunt; non est qui faciat bonum non est usque
ad unum.
f. Nonne scient
omnes qui operantur iniquitatem, qui devorant plebem meam ut cibum panis? Deum
non invocaverunt illic; trepidabunt timore ubi non fuit timor.
g. Quoniam Deus
dissipavit ossa eorum qui hominibus placent. Confusi sunt quoniam Deus sprevit
eos.
h. Quis dabit ex
Sion salutare Israhel? Dum convertit Deus captivitatem plebis suae exultabit
Iacob et laetabitur Israhel.
a. Dixit
insipiens. Supra psalmista arguit nequitiam peccatorum ex parte affectionis
ad peccatum; hic arguit eorum nequitiam ex contemptu Dei.
Titulus: In
finem intellectus David pro Amalech. Huius historia habetur 1. Reg. 17. quando
David fugiens venit ad Achis regem Philisthinorum qui dedit ei civitatem
siceleg, et contigit quod Amalecitae, eo absente, incenderent civitatem, tandem
David insecutus est eos et recuperavit praedam.
Mystice per David
significatur Christus; et sicut in glossa dicitur, Amalecitae populus lambens
sanguinem, et significant Antichristum et suos qui lambunt affectu carnalia. Matt.
16: Caro et sanguis, etc. Ergo sicut interpretetur malitia eorum, et ex hoc ducuntur in Christum.
Augustinus dicit pro
Maeleth, quod interpretatur dolens et parturiens; et significat ecclesiam,
de qua Ioan. 16: Mulier cum parit tristitiam habet, etc.; et sic est
(Psalmus) pro tribulationibus quas patitur ecclesia pro malis mundi.
Et hoc ergo est
per Core, qui fuit unus de cantoribus principibus; et sic iste psalmus cantatus
est eius ministerio. Item sciendum est quod iste Psalmus positus est supra 13
non tamen est idem circulus, nec omnes versus, et ibi introducitur propter
primum adventum Christi; hic propter adventum Christi ad iudicium.
Et circa hoc duo facit. Primo ponit peccatorum malitiam.
Secundo introducitur divinum iudicium, ibi, Dominus de coelo. Circa
primum duo facit. Primo ponit radicem mali, scilicet contemptum. Secundo
ostendit quid ex tali radice sequitur, ibi, Corrupti sunt.
Sciendum est quod sapientia, si proprie sumatur, differat a
scientia, quia sapientia est circa divinorum cognitionem, scientia circa
humanorum cognitionem. Vir insipiens
contemnit cognitionem divinorum. Job. 22: Recede a nobis, et scientiam
viarum tuarum nolumus. Rom. 1: obscuratum est insipiens, etc.. Dixit ergo insipiens;
idest contempsit Deum et scientiam Dei; et hoc fecit in corde suo, dixit:
non est Deus.
Contra; Anselmus dicit, quod nullus potest cogitare Deum
non esse. Dicendum quod dupliciter potest aliquid esse nobis ignotum. Uno
modo propter se; alio modo propter nos. Primo modo sunt nobis ignota illa quae
habent primum de esse, ut contingentia, materia prima, motus et tempus. Secundo
modo sunt nobis ignota illa quae excellunt cognitionem nostram.
Dico ergo quod si consideremus Deum secundum Se Ipsum, sic
non potest cogitari non esse, et nulla propositio est magis nota illa cuius
praedicatum includitur in subiecto. Esse Dei est eius essentia, et ideo haec
propositio: Deus est, est maxime per se nota, tamen quoad nos essentia Dei non
est nobis nota, sed innoscitur nobis per suos effectus;
Et inde est quod qui negat aliquos effectus Dei, puta
providentiam hominum bonorum et malorum et omnium universaliter, et miracula
Dei, et quod omnipotens non sit, negat Deum, et dicit in corde, quia a Deo est
in corde omnium quod Deus sit, quod nullus quidem hoc velit, reputatur
insipiens, quod dicat Deum non esse.
Vel insipiens,
idest Iudaeus. Psalm. 93: Intelligite[qui] insipientes; quod dixit quod
Christus non est Deus. Ioan. 10: Tu homo cum sis, facis te ipsum Deum.
b. Corrupti
sunt. Hic est effectus malitiae eorum. Sicut timor, cognitio, et
amor Dei est principium omnis boni operis, ita sublata cognitione et amore Dei
omnis bona vita tollitur. Et primo ostendit quod sequitur quantum ad
operationem mali: secundo quantum ad amissionem boni.
Sunt duo mala quae consequuntur. Primum est quia corrupti sunt. Corpus corrumpitur
per exalationem caloris naturalis et per subtractionem actualis caloris
exterioris. Calor naturalis animae humanae est ipse Deus; et ideo quamdiu est
in anima cognitio de Deo anima continet suam formam quam Deus impressit,
scilicet innocentiam et imaginem divinam, sed quando iste calor exalatur,
subtrahitur actualis calor, scilicet concupiscentiae calor et timoris,
corrumpitur anima, et consequenter sequitur quod multi timorem et amorem et Dei
cognitionem a se abiiciant et corrumpantur in immunditiis; et ideo abominabiles
facti sunt in iniquitatibus. Osee 9: Facti sunt abominabiles sicut ea quae
dilexerunt.
Et dicit
iniquitatem, idest propter iniquitates, et amittunt etiam bonum. Unus non est
qui facit bonum. Ier. 4: Sapientes sunt ut faciant mala, bona autem
facere nescierunt.
c. De coelo prospexit. Hic ponitur Dei iudicium
contra malos. Et primo inducitur consideratio iudicis. Secundo ostenditur quid
iudex inveniat, quia Omnes declinaverunt. Tertio additur sententia, Nonne
sciunt? Causa quia negant Deum est, quia credunt quod propter suam
altitudinem Deus non aspiciat novissima. Iob 22: An non cogitas quod Deus
excelsior sit caelo? etc.
Dicis quid? Per caliginem iudicat, circa cardines caeli
perambulat, nec nostra considerat. Sed hoc ad perfectionem suae sapientiae
spectat quod omnia prospiciat. Ps. 112: Quis sicut Deus noster, qui in altis
habitat et humilia respicit in coelo et in terra?
Et ideo dicit quod Dominus etiam de coelo prospexit,
idest considerat filios hominum de sua altitudine. Eccli. 16: Quae est enim
anima mea in tam immensa creatura? Prov. 16: Omnes viae hominum patent oculis suis. Ps. 13: Dominus de coelo in terram prospexit.
Vel de coelo,
idest de Christo. Vel de anima iusti. Inquirit in filiis hominum Ut videat si est intelligens, aut requirens
Deum. Differentia est inter Deum et hominem quia iudices homines inquirunt
quae exterius aguntur, Deus autem intuetur cor. Psalm. 7: Scrutans corda et
renes Deus.
d. In corde. Sunt duo quae oportet circa Deum fieri, scilicet
ut intellectus intus figatur in Dei cognitionem et affectus tendat in Deum
sicut in finem. Unde dicit ideo
prospicit ut videat si est intellectus.
Ut si de iusto
intelligatur, in suavitate redarguens; si autem intelligatur de malo, sicut de
eo dicitur noluit intelligere ut bene ageret, sic est requirens, scilicet
facturus ut perveniat ad Ipsum. Ps. 68: Quaerite Dominus [Deum], et vivet,
etc. Sed Dominus prospiciens, ut hoc videat invenit malitiam abundantem.
e. Omnes
declinaverunt. Et tangit primo recessum a radice. Secundo dicit quod
inde sequitur. Et circa hoc exponit.
Dicit ergo, hic inquirit, sed invenit quod Omnes declinaverunt, simul
inutiles facti sunt; et iterum, Non est qui faciat bonum. Ab
intelligentia et inquisitione Dei omnes recesserunt. Isaiae 53: Unusquisque
declinavit in viam suam. Ex hoc sequitur quod sunt inutiles et sibi et
aliis.
Nam qui non
habent amorem Dei non habent veram fidem; quaecumque opera de genere bonorum
faciat inutilia sunt sibi ad praemium vitae aeternae. Propterea dicit, Simul
inutiles facti sunt, idest inutilia opera fecere. Cor. 13: Si
distribuero in cibos pauperum, etc.. Isaiae. 14: Proiectus de sepulcro tuo, etc..
Et exponit
quomodo sunt inutiles, quia Non est qui faciat bonum, quia ea quae non
fiunt in virtute fidei et non sunt informata amore Dei, non sunt bona
simpliciter. Rom. 14.: Quod non est ex fide, mortuum est. Et quod
declinaverunt ostendit cum dicit, Non est usque ad unum, idest nec unus
invenitur bonus.
Sed numquid non
est aliquis bonus in universo? Dicendum, quod uno modo si referatur ad
collegium malorum, sic nullus est bonus. Alio modo universaliter. Sic Non est usque ad unum, idest
usque ad Christum non est qui propria virtute sit bonus. Phil. 2: Deus qui
operatur in nobis.
f. Nonne scient,
etc.. Supra induxit psalmista iudicem prospicientem iniquitatem et
inutilitatem. Hic agit de sententia iudicii. Et primo quantum ad condemnationem
malorum. Secundo quantum ad salvationem bonorum, ibi, Quis dabit, etc..
Primo duo facit. Primo proponit quaestionem. Secundo
propositam manifestat, ibi, Quoniam Deus dissipabit. Circa primum duo
facit. Primo investigat ipsum defectum poenitentiae. Secundo meritum poenae
assignat, ibi, Qui operatur.
Circa primum considerandum est quod frequenter contigit quod
in statu prosperitatis homines non recognoscant Deum, sed per poenas a Deo
inflictas recordantur quod sit Deus, quasi dicat: Et hoc necessarium est
propter culpam. Psalm. 9: Cognoscetur [cognoscitur] Dominus iudicia faciens.
Et huius exemplum
habemus in Pharaone. Exod. 5: Nescio Dominum. Et post poenas
inflictas dixerunt (Aegyptii): Fugiamus Israelem, Dominus enim pugnat pro eis
contra nos. Dictum est autem supra quod Dixit insipiens non est Deus, et
ob hoc dicit: Nonne scient omnes qui operantur iniquitatem, saltem per
poenas quod sit Deus?
Quasi dicat: Imo scient quod nullus potest poenas infligere
nisi Deus. Et hoc necessarium est valde propter culpam quam commiserunt. Et commiserunt duplicem culpam, scilicet
in opere et in affectu.
Culpa est operatio
iniquitatis; et ideo dicit, Qui operantur iniquitatem. Iniquitas proprie
est peccatum in proximum, quia opponitur aequitati. Hanc culpam exaggerat cum
dicit: Qui devorant plebem meam ut cibum panis.
Cibus panis est
assiduus et delectabilis, quasi dicat: Isti in suis malitiis delectabiliter
perseverant et in iniuriis inferendis delectantur. Michaee 3: Comederunt
carnes populi mei et cadavera eorum, et abstulerunt bona eorum. Ierem.
50: Primus rex Assur.
Quantum ad effectum dicit, Deum non invocaverunt.
Dupliciter sunt inordinati peccatores in affectu. Primo per contemptum Dei.
Secundo per inordinatum amorem ad temporalia.
Quantum ad primum dicit, Deum non invocaverunt
propter duo. Primo quia in Deum non credunt. Rom. 10: Quomodo invocabunt in
quem non crediderunt? Secundo quia credunt sibi per se sufficere.Ps. 11:
Labia nostra a nobis sunt.
Quantum ad secundum dicit, Illic trepidaverunt ubi non
fuit timor; quasi dicat: Ex hac causa timuerunt ubi non est timendum. Verbo
Illic non locum sed causam designat. Unde dicit Augustinus quod timor ex
amore causatur.
Isti, scilicet mali, vel peccatores, non nisi temporalium
amorem habent; et ideo solum damna temporalia timent, idest, propter illam
causam ubi non est, idest, propter quod non timendum.
Matth. 10: Nolite timere eos, etc.; et ideo non est
timendum in amissione temporalium, quia in ipsis non est proprie verum bonum
nostrum, et certum est quod si adhaereremus Deo etiam hoc dabit nobis. Matth.
6: Primum quaerite regnum Dei, etc..
g. Quoniam Dominus dissipavit. Hic manifestat
quaestionem quomodo correctio fiat, idest propter poenam. Et inducit duplicem
poenam, scilicet interiorem et exteriorem. Primum ostendit cum dicit, Deus dissipavit ossa eorum qui hominibus
placent, idest qui finaliter desiderant hominibus placere.
Per ossa intelligitur fortitudo. Haec autem fortitudo omnis (vel) est corporalis,
et haec consumitur a Deo; (vel) est spiritualis, et haec consumitur per
peccatum. Haec ossa sunt virtutes bonorum virorum; unde in cruce ossa
Christi non fuerunt fracta. Sed latronum ossa fuerunt contrita.
Sed dicit, eorum qui hominibus placent. Numquid
placere hominibus est pravum? Videtur quod non. 1. Cor. 10: Sine offensione
estote, etc.. Item Omnibus per omnia placeo, dicit Apostolus.
Dicendum, quod si aliquis velit placere alicui propter
inanem gloriam, sive gloriam humanam habendam hoc est pravum in illis qui in
hoc ponunt finem, quia tales confidenter peccant in occulto dummodo placeant in
aperto.
Aliquando autem
aliquis vult aliis placere ut trahat eos ad Deum; et sic talis placentia est
meritoria et bona; et sic volebat Apostolus nos aliis placere, et sic placebat
ipse.
Contrarium ponitur poena exterior: unde dicit, Confusi
sunt, idest confundantur, quia peccata eorum deteguntur. Job 20 :
Revelabunt caeli iniquitatem eius, quia deceperunt, et quia perdent
temporalia per quae credebant habere felicitatem. Jer. 20: Confundentur vehementer. Jer.17: Confundentur qui me persequuntur.
Et hoc patientur Quoniam
Deus sprevit eos. Illi sunt honorati quos Deus amat. Psalm.138: Nimis
honorati [honorificati] sunt, etc.; sed quos Deus sprevit Sunt
confusi.
h. Quis dabit
ex Sion? Hic agit de bonis. Et primo proponitur quaestio. Secundo
responsio.
Quaestio est talis. Quis ex Sion procedens salvabit Israel? Quis? Christus quia salus ex
Iudaeis est: Ergo ex Sion, idest ex Iudaeis, et ex David, et ex coenaculo Sion
ubi Apostoli spiritum sanctum receperunt, processerunt praedicatores salutis.
Et haec non dabit nisi Deus.
Et qualiter?
Quando converterit captivitatem plebis suae. Nam plebs fidelis in captivitate,
idest in carcere Diaboli tenebatur quam convertit Deus quando eam relaxavit. Ps.
125 : Converte, Domine, captivitatem nostram, etc..
Et quid sequetur
ex hoc? Gaudium et laetitia. Ps .125: In convertendo Dominum captivitatem
(Sion) facti sumus, etc. Sed est duplex status fidelium, scilicet luctae et
coronae, meriti et praemii; et utrobique est gaudium.
Et primum est
gaudium de participatione gratiae. Rom. 14: Regnum est iustitia. [non
est regnum Dei esca et potus sed iustitia]. Et ideo dicit Exultabit
Iacob. 1 Reg. 2: Exultavit cor meum, etc.. In praemio est
gaudium, dicit glossa. Isaiae. 35. Laetitia sempiterna, etc.. Et ideo dicit, Laetabitur Israel.
|