Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Aurelius Augustinus
Confessiones

IntraText CT - Text

  • Liber IV
    • CAPUT 3
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance


CAPUT 3

Itaque illos planos, quos mathematicos vocant, plane consulere non desistebam, quod quasi nullum eis esset sacrificium, et nullae preces ad aliquem spiritum ob divinationem dirigerentur. quod tamen Christiana et vera pietas consequenter repellit et damnat. bonum est enim confiteri tibi, domine, et dicere: Miserere mei, cura animam meam, quoniam peccavi tibi; neque ad licentiam peccandi abuti indulgentia tua, sed meminisse dominicae vocis: Ecce sanus factus es; iam noli peccare, ne quid tibi deterius contingat. quam totam illi salubritatem interficere conantur, cum dicunt: de caelo tibi est inevitabilis causa peccandi et Venus hoc fecit aut Saturnus aut Mars, scilicet ut homo sine culpa sit, caro et sanguis et super a putredo, culpandus sit autem caeli ac siderum creator et ordinator. et quis est hic nisi deus noster, suavitas et origo iustitiae, qui reddes unicuique secundum opera eius et cor contritum et humiliatum non spernis? Erat eo tempore vir sagax, medicinae artis peritissimus atque in ea nobilissimus, qui proconsul manu sua coronam illam agonisticam inposuerat non sano capiti meo, sed non ut medicus. nam illius morbi tu sanator, qui resistis superbis, humilibus autem das gratiam. numquid tamen etiam per illum senem defuisti mihi, aut destitisti mederi animae meae? quia enim factus ei eram familiarior, et eius sermonibus -- erant enim sine verborum cultu vivacitate sententiarum iucundi et graves -- adsiduus et fixus inhaerebam: ubi cognovit et ex conloquio meo libris genethliacorum esse me deditum, benigne ac paterne monuit, ut eos abicerem, neque curam et operam rebus utilibus necessariam illi vanitati frustra inpenderem; dicens ita se illa didicisse, ut eam professionem primis annis aetatis suae deferre voluisset, qua vitam degeret, et si Hippocraten intellexisset, et illas utique litteras potuisse intellegere: et tamen non ob aliam causam se postea illis relictis medicinam adsecutum, nisi eas falsissimas conperisset, et nollet vir gravis decipiendis hominibus victum quaerere. at tu inquit quo te in hominibus sustentas, rhetoricam tenes, hanc autem fallaciam libero studio, non necessitate rei familiaris sectaris. quo magis mihi te oportet de illa credere, qui eam tam perfecte discere elaboravi, quam ex ea sola vivere volui. a quo ego cum quaesissem, quae causa ergo faceret, ut multa inde vera pronuntiarentur, respondit ille, ut potuit, vim sortis hoc facere, in rerum natura usquequaque diffusam. si enim de paginis poetae cuiuspiam, longe aliud canentis atque intendentis, cum forte quis consulit, mirabiliter consonus negotio saepe versus exiret, et mirandum non esse dicebat, si ex anima humana, superiore aliquo instinctu, nesciente quid in se fieret, non arte sed sorte sonaret aliquid, quod interrogantis rebus factisque concineret. Et hoc quidem ab illo vel per illum procurasti mihi, et quid ipse postea per me ipsum quaererem, in memoria mea deliniasti. tunc autem nec ipse nec carissimus Nebridius, adulescens valde bonus et valde castus, inridens totum illud divinationis genus, persuadere mihi potuerunt, ut haec abicerem, quoniam me amplius ipsorum auctorum movebat auctoritas, et nullun certum quale quaerebam documentum adhuc inveneram, quo mihi sine ambiguitate appareret, quae ab eis consultis vera dicerentur, forte vel sorte, non arte inspectorum siderum dici.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License