CAPUT 9
Verum tamen iam hoc ad medicinam futuram in eius memoria reponebatur. nam et illud, quod, cum adhuc studeret iam me audiens apud Carthaginem, et medio die cogitarat in foro quod recitaturus erat. sicut exerceri scholastici solent, sivisti eum conprehendi ab aeditimis fori tamquam furem, non arbitror aliam ob causam te permisse, deus noster, nisi ut ille vir tantus futurus iam inciperet discere, quam non facile in noscendis causis homo ab homine damnandus esset temeraria credulitate. quippe ante tribunal deambulabat solus cum tabulis ac stilo, cum ecce adulescens quidam ex numero scholasticorum, fur verus, securim clanculo apportans, illo non sentiente, ingressus est ad cancellos plumbeos, qui vico argentario desuper praeminent, et praecidere plumbum coepit. sono autem securis audito submurmuraverunt argentarii, qui subter erant, et miserunt qui adprehenderent quem forte invenissent. quorum vocibus auditis, relicto instrumento, ille discessit timens, ne cum eo teneretur. Alypius autem, qui non vidit abeuntem, et causam scire cupiens ingressus est locum; et inventam securim stans atque admirans considerabat, cum ecce illi, qui missi erant, reperiunt eum solum ferentem ferrum, cuius sonitu exciti venerant: tenent, adtrahunt, congregatis inquilinis fori tamquam furem manifestum se conprehendisse gloriantur, et inde offerendus iudiciis ducebatur. sed hactenus docendus fuit. statim enim, domine, adfuisti innocentiae, cuius testis eras tu solus. cum enim duceretur, vel ad custodiam vel ad supplicium, fit eis obviam quidam architectus, cuius maxima erat cura publicarum fabricarum. gaudent illi eum potissimum occurrisse, cui solebant in suspicionem venire ablatarum rerum, quae perissent de foro, ut quasi tandem iam ille cognosceret, a quibus haec fierent. verum autem viderat homo saepe Alypium in domo cuiusdam senatoris, ad quem salutandum ventitabat; statimque cognitum manu adprehensa semovit a turbis, et tanti mali causam quaerens, quid gestum esset, audivit, omnesque tumultuantes, qui aderant, et minaciter frementes iussit venire secum. et venerunt ad domum illius adulescentis, qui rem conmiserat. puer vero erat ante ostium, et tam parvus erat, ut nihil exinde domino suo metuens, facile posset totum indicare; cum eo quippe in foro fuit pedisecus. quem posteaquam recoluit Alypius, architecto intimavit. at ille securim demonstravit puero quaerens ab eo, cuius esset. qui confestim nostra inquit; deinde interrogatus aperuit cetera. sic in illam domum translata causa, confusisque turbis, quae de illo triumphare iam coeperant, futurus dispensator verbi tui, et multarum in ecclesia tua causarum examinator, experientior instructiorque discessit.
|