Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Aurelius Augustinus
Confessiones

IntraText CT - Text

  • Liber VIII
    • CAPUT 8
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance


CAPUT 8

Tum in illa grandi rixa interioris domus meae, quam fortiter excitaveram cum anima mea in cubiculo nostro, corde meo, tam vultu quam mente turbatus invado Alypium, exclamo: quid patimur? quid est hoc, quod audisti? surgunt indocti et caelum rapiunt, et nos cum doctrinis nostris ecce ubi volutamur in carne et sanguine! an quia praecesserunt, pudet sequi, et non pudet nec saltem sequi? dixi nescio qua talia, et abripuit me ab illo aestus meus, cum taceret attonitus me intuens. neque enim solita sonabam. plus loquebantur animum mecum frons, genae, oculi, color, modus vocis, quam verba, quae promebam. hortulus quidam erat hospitii nostri, quo nos utebamur sicut tota domo: nam hospes ibi non habitabat, dominus domus. illuc me abstulerat tumultus pectoris, ubi nemo impediret ardentem litem, quam mecum aggressus eram, donec exiret. qua tu sciebas, ego autem non: sed tantum insaniebam salubriter et moriebar vitaliter, gnarus, quid mali essem, et ignarus, quid boni post paululum futurus essem. abscessi ergo in hortum et Alypius pedem post pedem. neque enim secretum meum non erat, ubi ille aderat. et quando me sic affectum desereret? sedimus quantum potuimus remoti ab aedibus. ego fremebam spiritu, indignans indignatione turbulentissima, quod non irem in placitum et pactum tecum, deus meus, in quod eundum esse omnia ossa mea clamabant et in caelum tollebant laudibus: et non illuc ibatur navibus aut quadregis aut pedibus, quantum saltem de domo in eum locum ieram, ubi sedebamus. nam non solum ire, sed velle fortiter et integre, non semisauciam hac atque hac versare et iactare voluntatem, parte adsurgente cum alia parte cadente luctantem. Denique tam multa faciebam corpore in ipsis cunctationis aestibus, quae aliquando volunt homines et non valent, si aut ipsa membra non habeant aut ea vel conligata vinculis vel resoluta languore vel quoquo modo impedita sint. si vulsi capillum, si percussi frontem, si consertis digitis amplexatus sum genu, quia volui, feci. potui autem velle et non facere, se mobilitas membrorum non obsequeretur. tam multa ergo feci, ubi non hoc erat velle quod posse: et non faciebam, quod et imcomparabili affectu amplius mihi placebat, et mox, ut vellem, possem, quia mox, ut vellem, utique vellem. ibi enim facultas ea, quae voluntas, et ipsum velle iam facere erat; et tamen non fiebat, faciliusque obtemperabat corpus tenuissimae voluntati animae, ut ad nutum membra moverentur, quam ipsa sibi anima ad voluntatem suam magnam in sola voluntate perficiendam.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License