CAPUT 3
Macerabatur anxitudine Verecundus de isto nostro bono, quod propter vincula sua, quibus tenacissime tenebatur, deseri se nostro consortio videbat. nondum Christianus, coniuge fideli, ea tamen ipsa artiore prae ceteris conpede ab itinere, quod aggressi eramus, retardabatur; nec Christianum esse alio modo se velle dicebat quam illo, quo non poterat. benigne tamen obtulit, ut, quamdiu ibi essemus, in re eius essemus. retribues illi, domine, in retributione iustorum, quia iam ipsam sortem retribuisti ei. quamvis enim absentibus nobis, cum Romae iam essemus, corporali aegritudine correptus, et in ea Christianus et fidelis factus, ex hac vita emigravit. ita misertus es non solum eius sed etiam nostri, ne cogitantes egregiam erga nos amici humanitatem, nec eum in grege tuo numerantes, dolore intolerabili cruciaremur. gratias tibi, deus noster! tui sumus: indicant hortationes et consolationes tuae. fidelis promissor reddis Verecundo pro rure illo eius Cassiciaco, ubi ab aestu saeculi requievimus in te, amoenitatem sempiternae virentis paradisi tui, quoniam dimisisti ei peccata super terram in monte incaseato, monte tuo, monte uberi. Angebatur ergo tunc ipse, Nebridius autem conlaetabatur. quamvis enim et ipse nondum Christianus in illam foveam perniciosissimi erroris inciderat, ut veritatis filii tui carnem phantasma crederet, tamen inde emergens sic sibi erat, nondum imbutus ullis ecclesiae tuae sacramentis, sed inquisitor ardentissimus veritatis. quem non multo post conversionem nostram et regenerationem per baptismum tuum, ipsum etiam fidelem Catholicum, castitate perfecta atque continentia tibi servientem in Africa apud suos, cum tota domus eius per eum Christiana facta esset, carne solvisti: et nunc ille vivit in sinu Abraham. quidquid illud est, quod illo significatur sinu, ibi Nebridius meus vivit, dulcis amicus meus, tuus autem adoptivus ex liberto filius: ibi vivit. nam quis alius tali animae locus? ibi vivit, unde me multa interrogabat homuncionem inexpertum. iam non ponit aurem ad os meum, sed spiritale os ad fontem tuum, et bibit, quantum potest, sapientiam pro aviditate sua, sine fine felix. nec eum sic arbitror inebriari ex ea, utobliviscatur mei, cum tu, domine, quem potat ille, nostri sis memor. sic ergo eramus, Verecundum consolantes tristem, salva amicitia de tali conversione nostra, et exhortantes ad fidem gradus sui, vitae scilicet coniugalis: Nebridium autem opperientes, quando sequeretur. quod de tam proximo poterat, et erat iam iamque facturus, cum ecce evoluti sunt dies illi tandem. nam longi et multi videbantur, prae amore libertatis otiosae, ad cantandum de medullis omnibus: tibi dixit cor meum, quaesivi vultum tuum; vultum tuum, domine, requiram.
|