CAPUT 8
Qui habitare facis unanimes in domo, consociasti nobis et Euodium iuvenem ex nostro muncipio. qui cum Agens in Rebus militaret, prior nobis ad te conversus est et baptizatus, et relicta militia saeculari accinctus in tua. simul eramus, simul habitaturi placito sancto. quaerebamus, quisnam locus nos utilius haberet servientes tibi: pariter remeabamus in Africam. et cum apud Ostia Tiberina essemus, mater defuncta est. multa praetereo, quia multum festino. accipe confessiones meas et gratiarum actiones, deus meus, de rebus innumerabilibus etiam in silentio. sed non praeteribo quidquid mihi anima parturit de illa famula tua, quae me parturivit, et carne, ut in hanc temporalem, et corde, ut in aeternam lucem nascerer. non eius, sed tua dicam dona in eam. neque enim se ipsa fecerat aut educaverat se ipsam: tu creasti eam, nec pater nec mater sciebat, qualis ex eis fieret. et erudivit eam in timore tuo virga Christi tui, regimen unici tui in domo fideli, bono membro ecclesiae tuae. nec tantam erga suam disciplinam diligentiam matris praedicabat, quantam famulae cuiusdam decrepitae, quae patrem eius infantem portaverat, sicut dorso grandiuscularum puellarum parvuli portari solent. cuius rei gratia, et propter senectam ac mores optimos, in domo Christiana satis a dominis honorabatur. unde etiam curam dominicarum filiarum conmissam diligentur gerebat, et erat in eis coercendis, cum opus esset, sancta severitate vehemens, atque in docendis sobria prudentia. nam eas praeter illas horas, quibus ad mensam parentum moderatissime alebantur, etiamsi exardescerent siti, nec aquam bibere sinebat, praecavens consuetudinem malam et addens verbum sanum: modo aquam bibitis, quia in potestate vinum non habetis; cum autem ad maritos veneritis, factae dominae apothecarum et cellariorum, aqua sordebit, sed mos potandi praevalebit. hac retione praecipiendi et auctoritate imperandi frenabat aviditatem tenerioris aetatis, et ipsam puellarum sitim formabat ad honestum modum, ut iam non liberet quod non deceret. Et subrepserat tamen, sicut mihi filio famula tua narrabat, subrepserat ei vinulentia. nam cum de more puella sobria iuberetur a parentibus de cupa vinum depromere, submisso poculo, qua desuper patet, priusquam in lagunculam funderet merum, primoribus labris sorbebat exiguum, quia non poterat amplius sensu recusante. non enim ulla temulenta cupidine faciebat hoc, sed quibusdam superfluentibus aetatis excessibus, qui ludicris motibus ebulliunt, et in puerilibus annis maiorum pondere premi solent. itaque ad illud modicum cotidianum cotidiana modica addendo -- quoniam qui modica spernit, paulatim decidit -- in eam consuetudinem lapsa erat, ut prope iam plenos mero caliculos inhianter hauriret. ubi tunc sagax anus et vehemens illa prohibitio? numquid valebat aliquid adversus latentem morbum, nisi tua medicina, domine, vigilaret super nos? absente patre et matre et nutritoribus, tu praesens, qui creasti, qui vocas, qui etiam per praepositos homines boni aliquid agis ad animarum salutem. quid tunc egisti, deus meus? unde curasti? unde sanasti? nonne protulisti durum et acutum ex altera anima convicium, tamquam medicanale ferrum ex occultis provisionibus tuis, et uno ictu putredinem illam praecidisti? ancilla enim, cum qua solebat accedere ad cupam, litigans cum domina minore, ut fit, sola cum sola, obiecit hoc crimen amarissima insultatione, vocans meribibulam. quo illa stimulo percussa respexit foeditatem suam, confestimque damnavit atque exuit. sicut amici adulantes pervertunt, sic inimici litigantes plerumque corrigunt. nec tu quod per eos agis, sed quod ipsi voluerunt, retribuis eis. illa enim irata exagitare appetivit minorem dominam, non sanare, et ideo clanculo, aut quia ita eas invenerat locus et tempus litis, aut ne forte et ipsa periclitaretur, quod tam sero prodidisset. at tu, domine, rector caelitum et terrenorum, ad usus tuos contorquens profunda torrentis, fluxum saeculorum ordinate turbulentum, etiam de alterius animae insania sanasti alteram, ne quisquam, cum hoc advertit, potentiae suae tribuat, si verbo eius alius corrigatur, quem vult corrigi.
|