CAPUT 22
Exarsit animus meus nosse istuc inplicatissimum aenigma. noli claudere, domine deus meus, bone pater, per Christum obsecro, noli claudere desiderio meo ista et usitata et abdita, quominus in ea penetret; et dilucescant, allucente misericordia tua, domine. quem percontabor de his? et cui fructuosius confitebor inperitiam meam nisi tibi, cui non sunt molesta studia mea flammantia vehementer in scripturas tuas? da quod amo: amo enim, et hoc tu dedisti. da, pater, qui vere nosti data bona dare filiis tuis, da, quoniam suscepi cognoscere; et labor est ante me, donec aperias. per Christum obsecro, in nomine eius sancti sanctorum, nemo mihi obstrepat. et ego credidi, propter quod et loquor. haec est spes mea; ad hanc vivo, ut contempler delectationem domini. ecce veteres posuisti dies meos, et transeunt, et quomodo, nescio. et dicimus tempus et tempus, tempora et tempora: quamdiu dixit hoc ille, quamdiu fecit hoc ille et: quam longo tempore illud non vidi et: duplum temporis habet haec syllaba ad illam simplam brevem. dicimus haec et audivimus haec et intellegimur et intellegimus. manifestissima et usitatissima sunt, et eadem rursus nimis latent, et nova est inventio eorum.
|