CAPUT 12
Procede in confessione, fides mea; dic domino tuo: sancte, sancte, sancte, domine deus meus, in nomine tuo baptizati sumus, pater et fili et spiritus sancte, in nomine tuo baptizamus, pater et fili et spiritus sancte, quia et apud nos in Christo suo fecit deus caelum et terram, spiritales et carnales ecclesiae suae, et terra nostra antequam acciperet formam doctrinae, invisibilis erat et incomposita, et ignorantiae tenebris tegebamur, quoniam pro iniquitate erudisti hominem, et iudicia tua multa abyssus. sed quia spiritus tuus superferebatur super aquam, non reliquit miseriam nostram misericordia tua, et dixisti: fiat lux; paenitentiam agite, appropinquavit enim regnum caelorum. paenitentiam agite; fiat lux. et quoniam conturbata erat ad nos ipsos anima nostra, conmemorati sumus tui, domine, de terra Iordanis et de monte aequali tibi, sed parvo propter nos, et displicuerunt nobis tenebrae nostrae, et conversi sumus ad te, et facta est lux. et ecce fuimus aliquando tenebrae, nunc autem lux in domino.
|