Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Aurelius Augustinus Confessiones IntraText CT - Text |
|
|
CAPUT 29 Et attendi, ut invenirem, utrum septiens vel octiens videris, quia bona sunt opera tua, cum tibi placuerunt, et in tua visione non inveni tempora, per quae intellegerem, quod totiens videris quae fecisti, et dixi: O domine, nonne ista scriptura tua vera est, quoniam tu verax et veritas edidisti eam? cur ergo tu mihi dicis non esse in tua visione tempora, et ita scriptura tua mihi dicit per singulos dies et quae fecisti te vidisse, quia bona sunt, et cum ea numerarem, inveni quotiens? ad haec tu dicis mihi, (quoniam tu es deus meus et dicis voce forti in aure interiore servo tuo perrumpens meam surditatem et clamans:) o homo, nempe quod scriptura mea dicit, ego dico. et tamen illa temporaliter dicit, verbo autem meo tempus non accedit, quia aequali mecum aeternitate consistit. sic ea, quae vos per spiritum meum videtis, ego video, sicut ea, quae vos per spiritum meum dicitis, ego dico. atque ita cum vos temporaliter ea videatis, non ego temporaliter video, quemadmodum, cum vos temporaliter ea dicatis, non ego temporaliter dico. |
Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License |