Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Aurelius Augustinus Confessiones IntraText CT - Text |
|
|
CAPUT 3 Deus bone, quid agitur in homine, ut plus gaudeat de salute desperatae animae et de maiore periculo liberatae, quam si spes ei semper affuisset aut periculum minus fuisset? etenim tu quoque, misericors pater, plus gaudes de uno paenitente, quam de nonaginta novem iustis, quibus non opus est paenitentia. et nos cum magna iucunditate audimus, cum audimus quam exsultantibus pastoris umeris reportetur ovis, quae erraverat, et drachma referatur in thesauros tuos conlaetantibus vicinis mulieri, quae invenit: et lacrimas excutit gaudium sollemnitatis domus tuae, cum legitur in domo tua de minore filio tuo, quoniam mortuus fuerat et revixit, perierat et inventus est. gaudes quippe in nobis, et in angelis tuis sancta caritate sanctis. nam tu semper idem, quia ea quae non semper nec eodem modo sunt eodem modo semper nosti omnia. Quid ergo agitur in anima, cum amplius delectatur inventis aut redditis rebus, quas diligit, quam si eas semper habuisset? contestantur enim et cetera, et plena sunt omnia testimoniis clamantibus: ita est. triumphat victor imperator; et non vicisset, nisi pugnavisset: et quanto maius periculum fuit in proelio, tanto est gaudium maius in triumpho. iactat tempestas navigantes minaturque naufragium; omnes futura morte pallescunt: tranquillatur caelum et mare, et exultant nimis, quoniam timuerunt nimis. aeger est carus, et vena eius malum renuntiat; omnes, qui eum salvum cupiunt, aegrotant simul animo: fit ei recte, et nondum ambulat pristinis viribus, et fit iam tale gaudium, quale non fuit, cum antea salvus et fortis ambularet. easque ipsas voluptates humanae vitae etiam non inopinatis et praeter voluntatem inruentibus, sed institutis et voluntariis molestiis homines adquirunt. edendi et bibendi voluptas nulla est, nisi praecedat esuriendi et sitendi molestia. et ebriosi quaedam salsiuscula comedunt, quo fiat molestus ardor, quem dum exstinguit potatio, fit delectatio. et institutum est, ut iam pactae sponsae non tradantur statim, ne vile habeat maritus datam, quam non suspiraverit sponsus dilatam. Hoc in turpi et exsecranda laetitia, hoc in ea, quae concessa et licita est, hoc in ipsa sincerissima honestate amicitiae, hoc in eo, qui mortuus erat et revixit, perierat et inventus est: ubique maius gaudium molestia maiore praeceditur. quid est hoc, domine deus meus, cum tu aeternum tibi, tu ipse sis gaudium, et quaedam de te circa te semper gaudeant? quid est, quod haec rerum pars alternat defectu et profectu, offensionibus et conciliationibus? an is est modus earum, et tantum dedisti eis, cum a summis caelorum usque ad ima terrarum, ab initio usque in finem saeculorum, ab angelo usque ad vermiculum, a motu primo usque ad extremum, omnia genera bonorum et omnia iusta opera tua suis quaeque sedibus locares, et suis quaeque temporibus ageres? ei mihi, quam excelsus es in excelsis, et quam profundus in profundis! et numquam recedis, et vix redimus ad te. |
Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License |