Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Aurelius Augustinus Confessiones IntraText CT - Text |
|
|
CAPUT 27 Sicut enim fons in parvo loco uberior est pluribusque rivis in ampliora spatia fluxum ministrat quam quilibet eorum rivorum, qui per multa locorum ab eodem fonte deducitur, ita narratio despensatoris tui sermocinaturis pluribus profutura parvo sermonis modulo scatet fluenta liquidae veritatis, unde sibi quisque verum, quod de his rebus potest, hic illud, ille illud, per longiores loquellarum anfractus trahat. alii enim cum haec verba legunt vel audiunt, cogitant deum quasi hominem, aut quasi aliquam mole inmensa praeditam potestatem, novo quodam et repentino placito extra se ipsam tamquam locis distantibus fecisse caelum et terram, duo magna corpora supra et infra, quibus omnia continerentur; et cum audiunt: dixit deus: fiat illud, et factum est illud, cogitant verba coepta et finita, sonantia temporibus atque transeuntia, post quorum transitum statim existeret quod iussum est ut existeret, et si quid forte aliud hoc modo ex familiaritate carnis opinantur. in quibus adhuc parvulis animalibus, dum isto humillimo genere verborum tamquam materno sinu eorum gestatur infirmitas, salubriter aedificatur fides, qua certum habeant et teneant deum fecisse omnis naturas, quas eorum sensus mirabili varietate circumspicit. quorum si quispiam quasi vilitatem dictorum aspernatus extra nutritorias cunas superba inbecillitate se extenderit, heu, cadet miser, et, domine deus, miserere, ne inplumem pullum conculcent qui transeunt viam, et mitte angelum tuum, qui eum reponat in nido, ut vivat, donec volet. |
Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License |