Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Aurelius Augustinus Confessiones IntraText CT - Text |
|
|
CAPUT 16 Nam sicut omnino tu es, tu scis solus, quoniam es incommutabiliter et scis incommutabiliter et vis incommutabiliter: et essentia tua scit et vult incommutabiliter, et scientia tua est et vult incommutabiliter et voluntas tua est et scit incommutabiliter, nec videtur iustum esse coram te, ut, quemadmodum se scit lumen incommutabile, ita sciatur ab inluminato conmutabili. ideoque anima mea tamquam terra sine aqua tibi, quia sicut se inluminare de se non potest, ita se satiare de se non potest. sic enim apud te fons vitae, quomodo in lumine tuo videbimus lumen. |
Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License |