Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Aurelius Augustinus Confessiones IntraText CT - Text |
|
|
CAPUT 2 Rapiebant me spectacula theatrica, plena imaginibus miseriarum mearum et fomitibus ignis mei. quis est, quod ibi homo vult dolere luctuosa et tragica, quae tamen pati ipse nollet? et tamen pati vult ex eis dolorem spectator, et dolor ipse est voluptas eius. quid est nisi miserabilis insania? nam eo magis eis movetur quisque, quo minus a talibus affectibus sanus est, quamquam, cum ipse patitur, miseria, cum aliis compatitur, misericordia dici solet. sed qualis tandem misericordia in rebus fictis et scenicis? non enim ad subveniendum provocatur auditor, sed tantum ad dolendum invitatur et auctori earum imaginum amplius favet, cum amplius dolet. et si calamitates illae hominum vel antiquae vel falsae sic agantur, ut qui spectat non doleat, abscedit inde fastidiens et reprehendens; si autem doleat, manet intentus et gaudens. lacrimae ergo amantur et dolores. certe omnis homo gaudere vult. an cum miserum esse neminem libeat, libet tamen esse misericordem, quod quia non sine dolore est, hac una causa amantur dolores? et hoc de illa vena amicitiae est. Sed quo vadit? quo fluit? ut quid decurrit in torrentem picis bullientis, aestus inmanes taetratum libidinum, in quos ipsa mutatur, et vertitur per nutum proprium de caelesti serenitate detorta atque deiecta? repudietur ergo misericordia? nequaquam. ergo amentur dolores aliquando. sed cave inmunditiam, anima mea, sub tutore deo meo, deo patrum nostrorum et laudabili et superelato in omnia saecula, cave inmunditiam, neque enim nunc non misereor, sed tunc in theatris congaudebam amantibus, cum sese fruebantur per flagitia, quamvis haec imaginarie gererent in ludo spectaculi, cum autem sese amittebant, quasi misericors contristabar; et utrumque delectabat tamen. nunc vero magis miseror gaudentem in flagitio quam velut dura perpessum detrimento perniciosae voluptatis et amissione miserae felicitatis. haec certe verior misericordia, sed non in ea delectat dolor. nam etsi adprobatur officio caritatis qui dolet miserum, mallet tamen utique non esse quod doleret, qui germanitus misericors est. si enim est malevola benevolentia, quod fieri non potest, potest et ille, qui veraciter sinceriterque miseretur, cupere esse miseros, ut misereatur. nonnullus itaque dolor adprobandus, nullus amandus est. hoc enim tu, domine deus, qui animas amas. longe alteque purius quam nos, et incorruptibilius misereris, quod nullo dolore sauciaris. et ad haec quis idoneus? At ego tunc miser dolere amabam, et quaerebam, ut esset quod dolerem, quando mihi in aerumna aliena et falsa et saltatoria, ea magis placebat actio histrionis meque alliciebat vehementius, qua mihi lacrimae excutiebantur. quid autem mirum, cum infelix pecus aberrans a grege tuo et inpatiens custodiae tuae, turpi scabie foedarer? et inde erant dolorum amores, non quibus altius penetraer -- non enim amabam talia perpeti, qualia altius spectare -- sed quibus auditis et fictis tamquam in superficie raderer: quos tamen quasi ungues scalpentium fervidus tumor et tabes et sanies horrida consequebatur. talis vita mea numquid vita erat, deus meus? |
Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License |