INTRODUCTIO
1. Dominus Iesus, antequam
in coelum ascenderet, suis discipulis mandatum contulit nuntiandi Evangelium
cunctis hominibus omnesque populos baptizandi: "Euntes in mundum universum
praedicate evangelium omni creaturae. Qui crediderit et baptizatus fuerit,
salvus erit; qui vero non crediderit, condemnabitur" (Mc 16,15-16) ;
"Data est mihi omnis potestas in caelo et in terra. Euntes ergo docete omnes gentes,
baptizantes eos in nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti, docentes eos
servare omnia, quaecumque mandavi vobis. Et ecce ego vobiscum sum
omnibus diebus usque ad consummationem saeculi" (Mt 28,18-20; cf. etiam Lc
24,46-48; Io 17,18; 20,21; Act 1,8).
Universalis
Ecclesiae missio oritur ex Iesu Christi mandato et per saeculorum decursum
impletur in proclamatione mysterii Dei, Patris et Filii et Spiritus Sancti,
atque mysterii incarnationis Filii, quod universis hominibus salutis eventus
exstat. Haec sunt capita fundamentalia quae in professione fidei christianae
continentur: "Credo in unum Deum, Patrem omnipotentem, factorem caeli et
terrae, omnium visibilium et invisibilium. Et in unum Dominum Iesum Christum,
Filium Dei unigenitum, et ex Patre natum ante omnia saecula, Deum de Deo, lumen
de lumine, Deum verum de Deo vero, genitum, non factum, consubstantialem Patri
: per quem omnia facta sunt; qui propter nos homines et propter nostram salutem
descendit de caelis et incarnatus est de Spiritu Sancto ex Maria virgine, et
homo factus est, crucifixus etiam pro nobis sub Pontio Pilato, passus et
sepultus est, et resurrexit tertia die secundum Scripturas, et ascendit in
caelum, sedet ad dexteram Patris, et iterum venturus est cum gloria, iudicare
vivos et mortuos : cuius regni non erit finis. Et in Spiritum Sanctum, Dominum
et vivificantem, qui ex Patre procedit, qui cum Patre et Filio simul adoratur
et conglorificatur, qui locutus est per prophetas. Et unam sanctam catholicam
et apostolicam Ecclesiam. Confiteor unum baptisma in remissionem peccatorum. Et
exspecto resurrectionem mortuorum, et vitam venturi saeculi"1.
2.
Per saeculorum decursum Ecclesia fideliter proclamavit Iesu Christi Evangelium
de eoque testimonium reddidit. Altero vero exeunte millennio, huius missionis
exsecutio ab adimpletione procul adhuc abest 2, qua de causa hodie vim
suam quam maxime servat Pauli apostoli exclamatio de uniuscuiusque fidelis
baptizati officio missionario: "Nam si evangelizavero, non est mihi
gloria; necessitas enim mihi incumbit. Vae
enim mihi est, si non evangelizavero!" (1 Cor 9,16). Haec est profecto
ratio ob quam Magisterium peculiari cura incubuit missioni evangelizatrici
Ecclesiae declarandae ac promovendae, in iis praesertim quae attinent ad
religiosas traditiones hominum totius orbis3.
Attentis valoribus quos testantur et hominum
consortioni conferre possunt, traditiones huiusmodi modo aperto ac positivo
respiciuntur in Declaratione conciliari de Ecclesiae habitudine ad religiones
non christianas, in qua legitur: "Ecclesia catholica nihil eorum, quae in
his religionibus vera et sancta sunt, reicit. Sincera cum observantia
considerat illos modos agendi et vivendi, illa praecepta et doctrinas, quae,
quamvis ab iis quae ipsa tenet et proponit in multis discrepent, haud raro
referunt tamen radium illius Veritatis, quae illuminat omnes
homines"4. Haec premens vestigia, Ecclesia, ut munus suum
adimpleat nuntiandi Iesum Christum, qui est "via et veritas et vita"
(Io 14,6), utitur quoque dialogo interreligioso, qui quidem, nedum in locum
missionis ad gentes substituatur, eam potius comitatur, propter illud
"unitatis mysterium" ex quo "consequitur ut omnes viri ac
mulieres, qui salvi effecti sunt, participes reddantur, modo licet differenti,
eiusdem mysterii salutis in Christo Iesu per Spiritum eius"5. Hic
dialogus, ad missionis Ecclesiae evangelizatricis partes pertinens6,
secum fert dispositionem ad mente complectendum id quod alii tenent necnon
impulsionem versus mutuam communicationem, ita ut alter ab altero locupletetur,
in oboedientia erga verum et in observantia erga libertatem7.
3. Peculiares autem
exsurgunt quaestiones cum inter fidem christianam et alias traditiones
religiosas dialogus ad effectum deducitur ipsiusve natura altius perscrutatur,
quibus quaestionibus responsio quaeritur novas percurrendo vias, propositiones
afferendo et modos agendi proponendo, quae quidem omnia accurato egent
discrimine. Hac in expositione praesens Declaratio eo respicit, ut Episcopis,
theologis universisque catholicis fidelibus quaedam doctrinae capita in
memoriam reducantur, quae necessaria sunt omnino quaeque theologicam
ratiocinationem iuvare possunt ad solutiones inveniendas quae et veritatibus
fidei sint conformes et culturalibus exigentiis nostri temporis apte
accommodentur.
Stylus
expositivus fini respondet propter quem praesens Declaratio lata est. Hoc enim
documentum non ea de causa foras datur, ut organica tractatio tradatur
quaestionum de mysterii Iesu Christi atque Ecclesiae unicitate et
universalitate salvifica, utve solutiones proponantur theologicis controversiis
liberae disputationi relictis, sed eo contra respicit, ut, patefactis nonnullis
fundamentalibus problematibus altiori indagationi adhuc subiciendis atque
confutatis quibusdam erroneis vel ambiguis sententiis, doctrina catholicae
fidei hac de re iterum proponatur. Quamobrem
Declaratio vestigia premit doctrinae traditae in praecedentibus Magisterii
documentis, eum in finem ut veritates repetantur quae ad Ecclesiae fidei
patrimonium pertinent.
4. Perenne nuntium
missionarium Ecclesiae in discrimine hodie ponitur a theoriis indolis
relativisticae, quae comprobare conantur pluralismum religiosum, non solum de
facto sed etiam de iure (vel de principio). Ideo superatae a quibusdam
censentur veritates cuiusmodi sunt indoles definitiva et completa revelationis
Iesu Christi, natura fidei christianae per respectum ad adhaesionem aliis
religionibus, inspiratio librorum Sacrae Scripturae, unitas personalis inter
Verbum aeternum et Iesum Nazarenum, unitas oeconomiae Verbi incarnati et
Spiritus Sancti, unicitas et universalitas salvifica mysterii Iesu Christi,
mediatio salvifica universalis Ecclesiae, inscindibilitas, quamvis in
distinctione, inter Regnum Dei, Regnum Christi et Ecclesiam, subsistentia
unicae Christi Ecclesiae in catholica Ecclesia.
Harum asseverationum veluti radices quaedam
praesupposita exstant, indolis cum philosophicae tum theologicae, quae
intellectui ac receptioni veritatum revelatarum obstant. Ex iis praesuppositis
haec, inter alia, recenseri queunt: persuasio de incomprehensibilitate et
inexprimibilitate veritatis divinae etiam ex parte revelationis christianae;
mentis habitus relativisticus relate ad veritatem, ita ut id quod verum est
iuxta aliquos tale non sit iuxta alios; radicalis oppositio quae fingitur inter
formam mentis logicam occidentalem et formam mentis symbolicam orientalem;
subiectivismus eius qui, tenens rationem unicum esse cognitionis fontem,
"minus intuitum suum attollere in altiora posset ut veritatem exsistentiae
consequi auderet"8; difficultas intellegendi et accipiendi
praesentiam in historia eventuum indolis definitivae atque eschatologicae;
metaphysica exinanitio eventus historicae incarnationis Verbi aeterni, qui
eventus reducitur ad meram apparitionem Dei in historia; eclectismus eorum qui,
in theologica pervestigatione, ideas assumunt e diversis contextibus
philosophicis et religiosis provenientibus, nulla facta quaestione de earum
cohaerentia et conexione systematica deque earum congruentia cum christiana
veritate; propensio, demum, ad sacram Scripturam legendam et intellegendam
extra Ecclesiae Traditionem et Magisterium.
Haec praesupposita, aspectus inter se
differentes interdum induentia, quae quandoque ut assertiones quandoque vero ut
hypotheses proponuntur, fundamentum constituunt quarundam theologicarum
propositionum, iuxta quas christiana revelatio et mysterium Iesu Christi ac
Ecclesiae suam amittunt indolem veritatis absolutae et universalitatis
salvificae, vel saltem sub umbra dubii et diffidentiae collocantur.
|