I. De plenitudine et indole definitiva
revelationis Iesu Christi
5. Ut remedium afferatur
huic formae mentis relativisticae, quae magis magisque grassatur, opus est
imprimis ut affirmetur indoles definitiva ac completa revelationis Iesu
Christi. Firmiter enim credendum est in mysterio Iesu Christi, Filii Dei
incarnati, qui est "via et veritas et vita" (Io 14,6), haberi
revelationem plenitudinis veritatis divinae: "nemo novit Filium nisi
Pater, neque Patrem quis novit nisi Filius et cui voluerit Filius
revelare" (Mt 11,27); "Deum nemo vidit umquam; Unigenitus Deus, qui
est in sinu Patris, ipse enarravit" (Io 1,18); "in ipso inhabitat
omnis plenitudo divinitatis corporaliter et estis in illo repleti" (Col
2,9-10).
In fidelitate erga Dei verbum, Concilium
Vaticanum II hoc docet: "Intima autem per hanc revelationem tam de Deo
quam de hominis salute veritas nobis in Christo illucescit, qui mediator simul
et plenitudo totius revelationis exsistit"9. Et idem Concilium
asserit: "Iesus Christus ergo, Verbum caro factum, "homo ad
homines" missus "verba Dei loquitur" (Io 3,34), et opus salutare
consummat quod dedit ei Pater faciendum (cf. Io 5,36; 17,4). Quapropter Ipse,
quem qui videt, videt et Patrem (cf. Io 14,9), tota Suiipsius praesentia ac
manifestatione, verbis et operibus, signis et miraculis, praesertim autem morte
sua et gloriosa ex mortuis resurrectione, misso tandem Spiritu veritatis,
revelationem complendo perficit ac testimonio divino confirmat. [...] Oeconomia
ergo christiana, utpote foedus novum et definitivum, numquam praeteribit, et
nulla iam nova revelatio publica expectanda est ante gloriosam manifestationem
Domini nostri Iesu Christi (cf. I Tim 6,14 et Tit 2,13)"10.
Hac de causa in Litteris Encyclicis
Redemptoris missio iterum Ecclesiae proponitur munus nuntiandi Evangelium ut
veritatis plenitudinem: "Per hoc definitivum suae revelationis Verbum,
Deus plenissimo modo se ostendit; hominum generi dixit quis Ipse sit. Et haec
revelatio, qua Deus certe et definitive se patefecit, causa est praecipua cur
Ecclesia "sit, sua natura, missionaria"; unde non potest non proclamare
Evangelium, id est plenitudinem veritatis, quam Deus nobis de se
significavit"11. Una ergo Iesu Christi revelatio "infert
aliquam veritatem, universalem atque ultimam, quae hominis mentem incitat ne
umquam consistat"12.
6. Ecclesiae igitur fidei
opponitur thesis de indole limitata, incompleta et imperfecta revelationis Iesu
Christi, perinde ac si haec sit complementum revelationis aliis in religionibus
exstantis. Ratio ultima huiusmodi asseverationis in eo inniteretur, quod a
nulla historica religione Dei veritas percipi et manifestari posset in sua
universalitate et plenitudine, nec ideo a christianismo, immo sed neque a Iesu
Christo.
Haec cogitandi ratio penitus contradicit
praecedentibus affirmationibus fidei, iuxta quas in Iesu Christo salvifici Dei
mysterii plena et completa exstat revelatio. Proinde verba, opera et integer
eventus historicus Iesu Christi, quamvis limitibus subiciantur prout sunt
humanae realitates, tamquam subiectum tamen habent Personam divinam Verbi incarnati,
"veri Dei et veri hominis"13, quapropter notam induunt
definitivae ac plenae revelationis viarum Dei ad hominum salutem, etiamsi
altitudo ipsius divini mysterii maneat transcendens et inexhauribilis. Veritas
circa Deum nequaquam aboletur vel extenuatur eo quod lingua humana exprimitur;
remanet contra unica, plena et completa, quia qui loquitur et agit Filius est
Dei incarnatus. Propterea fides postulat ut profiteamur Verbum carnem factum,
in universo suo mysterio, ab incarnatione ad glorificationem, fontem esse,
participatum sed realem, necnon consummationem omnis revelationis salvificae
Dei ad homines14; profiteamur quoque necesse est Spiritum Sanctum, qui
est Spiritus Christi, "in omnem veritatem" (Io 16,13) docturum esse
Apostolos et, per ipsos, Ecclesiam universam in temporis decursu.
7. Adaequata ergo responsio
ad Dei revelationem est " oboeditio fidei (Cf. Rom 1,5; Rom 16,26; 2Cor
10,5-6) qua homo se totum libere Deo committit "plenum revelanti Deo
intellectus et voluntatis obsequium" praestando et voluntarie revelationi
ab Eo datae assentiendo"15. Fides est gratiae donum: "Quae
fides ut praebeatur, opus est praeveniente et adiuvante gratia Dei et internis
Spiritus Sancti auxiliis, qui cor moveat et in Deum convertat, mentis oculos
aperiat, et det "omnibus suavitatem in consentiendo et credendo
veritati""16.
Oboeditio fidei secum fert ut tamquam vera
accipiatur Christi revelatio, de qua Deus spondet, qui est ipsa
Veritas17: "Fides est imprimis adhaesio personalis hominis ad
Deum; simul vero et inseparabiliter est liber toti veritati a Deo revelatae
assensus"18. Fides igitur, quae est "donum Dei" et
"virtus supernaturalis ab Illo infusa"19, duplicem secum fert
adhaesionem: et Deo, qui revelat, et veritati ab eo revelatae, propter fidem
quae praebetur Ei qui loquitur. Propterea "in nullum alium credere debemus
quam in Deum, Patrem, Filium et Spiritum Sanctum"20.
Firmiter ergo tenenda est distinctio inter
fidem theologalem et credulitatem quae invenitur in aliis religionibus. Dum
enim fides acceptio est, vi gratiae, veritatis revelatae, quae una sinit
"nos in mysterium ingredi intimum, cuius congruentem fovet
intellectum"21, credulitas aliarum religionum tributa in complexu
illo innititur experientiae et cogitationis, qui divitiarum acervum sapientiae
ac sensus religiosi efformat, mente conceptum ab hominibus veritatem
quaerentibus ab eisque ad effectum deductum cum sese ad Divinum et Absolutum
referunt22.
Huiusmodi autem distinctio non semper prae
oculis habetur in hodierno cogitandi habitu, qua de causa fides theologalis,
quae est acceptio veritatis revelatae a Deo Uno et Trino, frequenter
identificatur cum credulitate in aliis religionibus, quae est contra
experientia religiosa veritatem absolutam adhuc quaerens, ad assensum tamen
erga Deum sese revelantem nondum perveniens. Haec est una ex causis propter
quas propensio apud quosdam viget ad minuendas differentias, quandoque ad
extinctionem usque, christianismum inter et alias religiones.
8. Proponitur quoque
hypothesis circa vim inspiratam textuum sacrorum aliarum religionum.
Agnoscendum est quidem aliqua elementa horum textuum esse de facto instrumenta,
per quae homines sane multi, saeculorum decursu, et potuerunt et hodie possunt
nutrire ac conservare suam cum Deo religionis relationem. Hac de causa,
attentis modis agendi, praeceptis atque doctrinis aliarum religionum, Concilium
Vaticanum II —uti supra recoluimus— de iisdem religionibus asseverat:
"quamvis ab iis quae ipsa [Ecclesia] tenet et proponit in multis
discrepent, haud raro referunt tamen radium illius Veritatis, quae illuminat
omnes homines"23.
Ecclesiae autem traditio tamquam textus inspiratos
unice habet canonicos libros Veteris et Novi Testamenti, quatenus ipsi a
Spiritu Sancto sunt inspirati24. Huiusmodi traditionis vestigia
premens, Concilium Vaticanum II, in Constitutione dogmatica de divina
Revelatione, hoc docet: "Libros enim integros tam Veteris quam Novi
Testamenti, cum omnibus eorum partibus, sancta Mater Ecclesia ex apostolica
fide pro sacris et canonicis habet, propterea quod, Spiritu Sancto inspirante
conscripti (cf. Io 20, 31; 2 Tim 3, 16; 2 Pt 1,19-21; 3, 15-16), Deum habent
auctorem, atque ut tales ipsi Ecclesiae traditi sunt"25. Hi quidem
libri "veritatem, quam Deus nostrae salutis causa, Litteris Sacris
consignari voluit, firmiter, fideliter et sine errore docere profitendi
sunt"26.
Deus tamen, volens ad se omnes gentes in
Christo vocare eisque plenitudinem suae revelationis ac sui amoris communicare,
praesens quoque efficitur multis modis "non singulis solum hominibus,
verum populis etiam per spiritales eorum divitias, quas in primis necessarioque
religiones testantur, licet "lacunas, defectus et errores"
contineant"27. Ideoque libri sacri aliarum religionum, qui de
facto nutrimentum praebent earum asseclis eorumque vitae rationem dirigunt, e
Christi mysterio accipiunt illa bonitatis et gratiae elementa, quae in ipsis
inveniuntur.
|