II. Verbum incarnatum et Spiritus Sanctus in
opere salutis
9. In theologica nostri
temporis perquisitione Iesus Nazarenus frequenter consideratur ut figura
historica particularis, finita, revelatrix rei divinae modo non exclusivo, sed
complementario cum aliis figuris quae pariter revelatrices et salvificae
exsistimantur. Ideo Infinitum, Absolutum ultimumque Dei Mysterium sese hominum
generi manifestaret multis modis multisque historicis figuris, quarum una esset
Iesus Nazarenus. Magis definite, Ipse esset unus ex pluribus vultibus per
temporum decursum a Verbo assumptis, ut salvifice cum hominibus communicaret.
Praeterea, ut salva maneant, ex altera parte,
universalitas salutis christianae, ex altera vero factum pluralismi religiosi,
duplex proponitur oeconomia, nempe Verbi aeterni oeconomia, quae valeat quoque
extra Ecclesiam neque ullam cum ipsa relationem habeat, atque oeconomia Verbi
incarnati. Prior vim haberet universalitatis potiorem quam altera, quae ad
solos christianos restringeretur, quamvis in ipsa Dei praesentia plenior esset.
10. Hae theses aperte
discrepant a fide christiana. Firmiter enim credenda est fidei doctrina quae
profitetur Iesum Nazarenum, Mariae filium, ipsumque solum, esse Patris Filium
ac Verbum. Verbum, quod "erat in principio apud Deum" (Io 1,2), ipsum
est quod "caro factum est" (Io 1,14). In "Iesu Christo, Filio
Dei vivi" (Mt 16,16), "inhabitat omnis plenitudo divinitatis corporaliter"
(Col 2,9). Ipse est "Unigenitus Deus, qui est in sinu Patris" (Io
1,18), Filius "dilectionis suæ, in quo habemus redemptionem [...] quia in
ipso complacuit omnem plenitudinem habitare et per eum reconciliare omnia in
ipsum, pacificans per sanguinem crucis eius, sive quæ in terris sive quæ in
cælis sunt" ( Col 1,13-14.19-20).
Fidelitate servata erga Sacram Scripturam
reiectisque interpretationibus erroneis vel reductivis, Concilium Nicaenum I
sollemniter proclamavit suam fidem in "Iesum Christum, Filium Dei natum ex
Patre unigenitum, hoc est de substantia Patris, Deum ex Deo, lumen ex lumine,
Deum verum de Deo vero, natum, non factum, unius substantiae cum Patre : per
quem omnia facta sunt, quae in caelo et in terra; qui propter nos homines et
propter nostram salutem descendit, incarnatus est et homo factus est, et passus
est, et resurrexit tertia die, et ascendit in caelos, venturus iudicare vivos
et mortuos"28. Secundum id quod Patres docuerant, etiam Concilium
Chalcedonense professum est se "unum eundemque confiteri Filium Dominum
nostrum Iesum Christum [...] eundem perfectum in deitate, eundem perfectum in
humanitate, Deum vere et hominem vere [...] consubstantialem Patri secundum
deitatem et consubstantialem nobis eundem secundum humanitatem [...] ante
saecula quidem de Patre genitum secundum deitatem, in novissimis autem diebus
eundem propter nos et propter nostram salutem ex Maria virgine Dei genetrice
secundum humanitatem"29.
Quocirca Concilium Vaticanum II asserit de
Iesu Christo —qui est "novissimus Adam" et "imago Dei
invisibilis" (Col 1, 15)—: "Ipse est homo perfectus, qui Adae filiis
similitudinem divinam, inde a primo peccato deformatam, restituit. [...] Agnus
innocens, sanguine suo libere effuso, vitam nobis meruit, in Ipsoque Deus nos
Sibi et inter nos reconciliavit et a servitute diaboli ac peccati eripuit, ita
ut unusquisque nostrum cum Apostolo dicere possit: Filius Dei "dilexit me
et tradidit semetipsum pro me" (Gal 2,20)"30.
Hac eadem de re Ioannes Paulus II his verbis
sese exprimit: "Fidei christianae contrarium est quamquam inducere Verbi
et Iesu Christi separationem [...]: Iesus est Verbum caro factum, persona una
et indivisibilis [...]. Non alius est Christus, quam Iesus Nazarethanus, hicque
Verbum Dei est homo factum pro salute omnium. [...] Dum tendimus ad invenienda
et aestimanda dona omne genus, praesertim divitias spiritales, quae Deus omni
populo dedit, non possumus ea a Iesu Christo seiungere, qui in medio stat
divini salutis consilii"31.
Fidei quoque catholicae contradicit
disiunctio inter actionem salvificam Verbi qua talis et actionem salvificam
Verbi quod caro factum est. Per incarnationem enim opera salvifica omnia, quae
Verbum Dei perficit, efficiuntur semper in unitate cum humana natura, quam ad
universorum hominum salutem assumpsit. Subiectum unicum operans in duabus
naturis, humana et divina, persona est unica Verbi32.
Componi ergo nequit cum Ecclesiae doctrina
theoria illa quae Verbo qua tali actuositatem salvificam tribuit, quae
exerceatur "praeter" et "ultra" Iesu Christi humanitatem,
etiam post incarnationem33.
11. Eadem ratione firmiter
credenda est fidei doctrina circa unicitatem oeconomiae salvificae, quam Deus
Unus et Trinus voluit, cuius fons atque centrum exstat mysterium incarnationis
Verbi, mediatoris divinae gratiae in ordine creationis ac redemptionis (cf. Col
1,15-20), in quo omnia recapitulantur (cf. Eph 1,10), "qui factus est
sapientia nobis a Deo et iustitia et sanctificatio et redemptio" (1 Cor
1,30). Christi enim mysterium intrinseca praeditur unitate, quae ab electione
aeterna in Deo ad parusiam usque pertingit: "elegit nos in ipso [Pater]
ante mundi constitutionem, ut essemus sancti et immaculati in conspectu eius in
caritate" (Eph 1,4); "in quo etiam sorte vocati sumus, prædestinati
secundum propositum eius, qui omnia operatur secundum consilium voluntatis
suæ" (Eph 1,11); "Nam, quos praescivit [Pater], et praedestinavit
conformes fieri imaginis Filii eius, ut sit ipse primogenitus in multis
fratribus; quos autem praedestinavit, hos et vocavit; et quos vocavit, hos et
iustificavit; quos autem iustificavit, illos et glorificavit" (Rom
8,29-30).
In fidelitate erga divinam revelationem,
Ecclesiae Magisterium firmiter asseverat Iesum Christum esse universalem
mediatorem ac redemptorem: "Verbum enim Dei, per quod omnia facta sunt,
Ipsum caro factum est, ita ut, perfectus Homo, omnes salvaret et universa
recapitularet. Dominus [...] est quem Pater a mortuis suscitavit, exaltavit et
a dextris suis collocavit, Eum vivorum atque mortuorum iudicem
constituens"34. Salvifica haec mediatio fert quoque secum
unicitatem sacrificii redemptoris Iesu Christi, summi ac aeterni sacerdotis
(cfr. Hebr 6,20; 9,11; 10,12-14).
12. Est etiam qui proponat
hypothesim de oeconomia quadam Spiritus Sancti, indole praedita universaliore
quam oeconomia Verbi incarnati, crucifixi et resuscitati, quae asseveratio
contradicit pariter catholicae fidei, utpote quae teneat salvificam Verbi incarnationem
eventum esse trinitarium. In Novo Testamento mysterium Iesu Christi, Verbi
incarnati, locus est praesentiae Spiritus Sancti atque principium effusionis
eius in hominum genus non solum in temporibus messianicis (cf. Act 2,32-36; Io
7,39; 20,22; 1Cor 15,45), sed etiam in temporibus, quae eius adventum in
historiam praecesserunt (1 Cor 10,4; 1Petr 1,10-12).
Veritatem hanc fundamentalem Concilium
Vaticanum II in conscientiam fidei Ecclesiae revocavit. Cum enim salvificum
Patris consilium erga universum hominum genus exponit, Concilium intime et ab
initio conectit Christi mysterium cum mysterio Spiritus35. Opus totum
aedificationis Ecclesiae ex parte Iesu Christi Capitis, per saeculorum decursu,
consideratur tamquam effectio ab ipso in communione cum Spiritu eius peracta
36.
Praeterea, ultra Ecclesiae fines visibiles,
actio salvifica Iesu Christi, cum Spiritu Eius et per Spiritum Eius, hominum
genus universum pertingit. De mysterio paschali agens, in quo Christus iam nunc
credentes sibi vitaliter sociat in Spiritu eisque spem confert resurrectionis,
Concilium Vaticanum II asserit: "Quod non tantum pro christifidelibus
valet, sed et pro omnibus hominibus bonae voluntatis in quorum corde gratia
invisibili modo operatur. Cum enim pro omnibus mortuus sit Christus cumque
vocatio hominis ultima revera una sit, scilicet divina, tenere debemus Spiritum
Sanctum cunctis possibilitatem offerre ut, modo Deo cognito, huic paschali
mysterio consocientur"37.
Patet igitur coniunctio inter mysterium
salvificum Verbi incarnati et mysterium Spiritus Sancti, quippe quod nonnisi in
id respiciat, ut nempe influxus salvificus Filii, hominis facti, ad effectum
adducatur in vita cunctorum hominum, qui ad unam eandemque metam a Deo
vocantur, sive tempore ipsi praecesserint adventum Verbi hominis facti sive
post Eius incarnationem vitam in historiae cursu agant: iis omnibus animator
exstat Spiritus Patris, quem Filius hominis sine mensura donat (cf. Io 3,34).
Hac de causa Ecclesiae Magisterium temporis
recentioris firmiter ac dilucide veritatem proclamat unius atque unicae divinae
oeconomiae: "Praesentia et actio Spiritus non tantum singulos homines
contingunt, sed et societatem et historiam, populos, culturas, religiones
[...]. Christus a mortuis suscitatus per virtutem Spiritus sui in cordibus
hominum operatur [...]. Idem Spiritus Sanctus spargit "semina Verbi",
quae sunt in ritibus et in culturis, eaque recludit ad maturitatem in
Christo"38. Quamquam functionem agnoscit historico-salvificam
Spiritus in mundo universo et in cuncta hominum generis historia39,
Magisterium tamen asseverat: "Spiritus hic idem est qui in incarnatione,
in vita, in morte et resurrectione Iesu est operatus quique in Ecclesia
operatur. Non alternat igitur cum Christo, nec explet inane quiddam quod
interdum esse putatur inter Christum et Logon. Quod Spiritus in cordibus
hominum operatur, in culturis et in religionibus, ad evangelium praeparat, nec
potest necessitudinem non habere cum Christo, Verbo carne facto Spiritus actione,
"ut, perfectus homo, omnes salvaret et universa
recapitularet""40.
Ut omnia ergo breviter colligantur, dicendum
est actionem Spiritus non collocari ultra vel prope Christi actionem. De unica
enim agitur Dei Unius et Trini salvifica oeconomia, quae ad rem deducitur in
mysterio incarnationis, mortis et resurrectionis Filii Dei et Spiritu Sancto
cooperante efficitur, quaeque in suo effectu salvifico ad homines cunctos et ad
universum mundum pertingit: "Homines ergo cum Deo communicare non possunt
nisi per Christum, Spiritu Sancto movente"41.
|