III. De unicitate et universalitate mysterii
salvifici Iesu Christi
13. Semel atque iterum
thesis sustinetur negans unicitatem et universalitatem salvificam mysterii Iesu
Christi. Haec autem sententia biblico fundamento prorsus est destituta. Re enim
vera, ut elementum perenne fidei Ecclesiae, firmiter credenda est veritas Iesu
Christi, Filii Dei, Domini et unici Salvatoris, qui, in suo eventu
incarnationis, mortis ac resurrectionis ad apicem adduxit salutis historiam,
quae suam plenitudinem suumque centrum in ipso habet.
Novi Testamenti verba id clare testantur:
"Pater misit Filium salvatorem mundi" (1Io 4,14); "Ecce Agnus
Dei, qui tollit peccatum mundi" (Io 1,29). Synedrium alloquens ad
explanandam sanationem hominis claudi a nativitate, in nomine Iesu effectam
(cf. Act 3, 1-8), Petrus dicit: "Et non est in alio aliquo salus, nec enim
nomen aliud est sub caelo datum in hominibus, in quo oportet nos salvos fieri"
(Act 4,12). Idem apostolus de Iesu Christo addit: "hic est omnium
Dominus"; "constitutus est a Deo iudex vivorum et mortuorum",
quapropter possunt "remissionem peccatorum accipere per nomen eius omnes,
qui credunt in eum" (cf. Act 10,36. 42.43).
Paulus haec ad Corinthios scribit: "Nam
et si sunt, qui dicantur dii sive in caelo sive in terra, siquidem sunt dii
multi et domini multi, nobis tamen unus Deus Pater, ex quo omnia et nos in
illum, et unus Dominus Iesus Christus, per quem omnia et nos per ipsum"
(1Cor 8,5-6). Etiam Ioannes apostolus asseverat: "Sic enim dilexit Deus
mundum, ut Filium suum unigenitum daret, ut omnis, qui credit in eum, non
pereat, sed habeat vitam aeternam. Non enim misit Deus Filium in mundum, ut
iudicet mundum, sed ut salvetur mundus per ipsum" (Io 3,16-17). In Novo
Testamento universalis Dei voluntas salvifica arte conectitur cum unica Christi
mediatione: "[Deus] omnes homines vult salvos fieri et ad agnitionem
veritatis venire. Unus enim Deus, unus et mediator Dei et hominum, homo
Christus Iesus, qui dedit redemptionem semetipsum pro omnibus" (1Tim
2,4-6).
Hac conscientia innixi de dono salutis unico
et universali a Patre dato per Iesum Christum in Spiritu (cf. Eph 1,3-14),
priores christiani Israeli ostenderunt adimpletionem salutis, quae ultra Legem
pertingebat, et occurrerunt quoque mundo pagano temporis sui, qui per plures
deos salvatores salutem appetebat. Hoc fidei patrimonium a recentiore Ecclesiae
Magisterio iterum propositum est: "Credit autem Ecclesia Christum, pro omnibus
mortuum et resuscitatum (cf. 2Cor 5,15), homini lucem et vires per Spiritum
suum praebere ut ille summae suae vocationi respondere possit; nec aliud nomen
sub caelo datum esse hominibus, in quo oporteat eos salvos fieri (cf. Act
4,12). Similiter credit clavem, centrum et finem totius humanae historiae in
Domino ac Magistro suo inveniri"42.
14. Veritas est fidei
catholicae, ideoque firmiter credenda, universalem voluntatem salvificam Dei
Unius et Trini offerri et compleri semel pro semper in mysterio incarnationis,
mortis et resurrectionis Filii Dei.
Attento hoc fidei elemento, theologia nostri
temporis, dum meditatur circa praesentiam aliarum de re religiosa
experientiarum necnon circa earum significationem in consilio Dei salvifico, ad
explorandum impellitur an et quo modo figurae atque elementa positiva aliarum
religionum ad divinum salutis propositum pertineant. Hoc in studio atque hac in
meditatione theologicae pervestigationi amplissimus patet campus sub Ecclesiae
Magisterii ductu. Etenim Concilium Vaticanum II his verbis nos docet:
"unica mediatio Redemptoris non excludit, sed suscitat variam apud
creaturas participatam ex unico fonte cooperationem"43. Altius
quidem perscrutandum est quid significet haec mediatio participata, cuius
supremum principium unica Christi mediatio exstet semper necesse est: "Si
non exclusae sunt mediationes participatae diversi generis et ordinis, hae
attamen significationem trahunt et vim a mediatione Christi, nec pares haberi
possunt nec perfectivae"44. Fidei autem christianae et catholicae
solutiones illae contradicunt, quae actionem quandam salvificam Dei extra
unicam Christi mediationem proponant.
15. Haud infrequenter suggeritur
ut in re theologica verba vitentur qualia sunt "unicitas",
"universalitas" vel "indoles absoluta", quorum usus
insinuare videtur nimium accentum circa significationem et vim eventus
salvifici Iesu Christi per comparationem cum aliis religionibus. Re autem vera
hic dicendi modus simpliciter exprimit fidelitatem erga revelationem, quia
aliud non est nisi explicatio ipsorum fidei fontium. Ab initio enim communitas
credentium Iesu Christo agnovit vim salvificam talem, ut ipse solus, qua Filius
Dei homo factus, crucifixus ac resuscitatus —propter missionem a Patre receptam
atque in potentia Spiritus Sancti—, munus habeat dono dandi revelationem (cf.
Mt 11,27) et vitam divinam (cf. Io 1,12; 5,25-26; 17,2) universo hominum generi
hominibusque singulis.
Hac de re dici potest ac debet Iesum
Christum, quoad humanum genus eiusque historiam, praeditum esse significatione
ac vi quae prorsus sunt singulares et unicae, ad ipsum solum pertinentes,
exclusivae, universales atque absolutae. Iesus enim est Verbum Dei homo factum
propter omnium hominum salutem. Hanc fidei conscientiam exprimens, Concilium
Vaticanum II docet: "Verbum enim Dei, per quod omnia facta sunt, Ipsum
caro factum est, ita ut, perfectus Homo, omnes salvaret et universa
recapitularet. Dominus finis est humanae historiae, punctum in quod historiae
et civilizationis desideria vergunt, humani generis centrum, omnium cordium
gaudium eorumque appetitionum plenitudo. Ille est quem Pater a mortuis
suscitavit, exaltavit et a dextris suis collocavit, Eum vivorum atque mortuorum
iudicem constituens"45. "Ipsa haec unica Christi singularitas
ei significationem confert absolutam et universalem, unde, dum in historia est,
centrum est et finis eiusdem historiae: "Ego Alpha et Omega, primus et
novissimus, principium et finis" (Ap 22,13)"46.
|