IV. De Ecclesiae unicitate et unitate
16. Dominus Iesus, unicus
Salvator, non quandam discipulorum communitatem adunavit, sed Ecclesiam
instituit ut mysterium salvificum: Ipse est in Ecclesia et Ecclesia in Ipso est
(cf. Io 15,1 ss.; Gal 3,28; Eph 4,15-16;Act 9,5); quapropter plenitudo mysterii
salvifici Christi ad Ecclesiam quoque pertinet, quae modo inseparabili Domino
suo coniungitur. Iesus Christus enim suam praesentiam suumque salutis opus in
Ecclesia et per Ecclesiam persequitur (cf. Col 1,24-27)47, quae est
Corpus eius (cf. 1Cor 12,12-13.27; Col 1,18)48. Sicut vero caput et
membra corporis vivi haud quidem identificantur sed neque separari possunt, Christus
et Ecclesia confundi sane nequeunt, sed invicem disiungi non possunt, ita ut
unicum "Christum totalem" constituant49. Eadem haec
inseparabilitas in Novo Testamento exprimitur quoque mediante analogia qua
Ecclesia Sponsa dicitur Christi (cf. 2 Cor 11,2; Eph 5,25-29; Ap
21,2.9)50.
Quocirca, in conexione cum unicitate et
universalitate mediationis salvificae Iesu Christi, tamquam veritas fidei
catholicae firmiter credenda est unicitas Ecclesiae ab ipso conditae. Sicut
unus est Christus, unum solummodo Corpus eius exstat, unaque eius Sponsa:
"una Ecclesia catholica et apostolica"51. Praeterea,
promissiones Domini se Ecclesiam suam nunquam derelicturum (cf. Mt 16,18;
28,20) seque eam cum Spiritu suo esse semper ducturum (cf. Io 16,13), id secum
ferunt ut, secundum catholicam fidem, unicitas et unitas, non secus atque ea
omnia quae ad Ecclesiae integritatem pertinent, nunquam sint
defuturae52.
Fideles profiteri tenentur historicam vigere
continuitatem —in successione apostolica radicatam53— inter Ecclesiam a
Christo conditam et Ecclesiam catholicam: "Haec est unica Christi Ecclesia
[...] quam Salvator noster, post resurrectionem suam Petro pascendam tradidit
(cf. Io 21,17), eique ac ceteris Apostolis diffundendam et regendam commisit
(cf. Mt 28,18 ss.), et in perpetuum ut columnam et firmamentum veritatis erexit
(cf. 1Tim 3,15). Haec Ecclesia, in hoc mundo ut societas constituta et
ordinata, subsistit in Ecclesia catholica, a Successore Petri et Episcopis in
eius communione gubernata"54. Verbis "subsistit in"
Concilium Vaticanum II duas voluit doctrinales affirmationes invicem componere:
altera ex parte, Christi Ecclesiam, non obstantibus christianorum divisionibus,
solummodo in Ecclesia Catholica plene exsistere pergere; ex altera vero
inveniri "extra eius compaginem elementa plura sanctificationis et
veritatis"55, videlicet in Ecclesiis et Communitatibus
ecclesialibus nondum in plena communione cum Ecclesia Catholica56. Sed,
ad postremas quod attinet, affirmandum est earum virtutem derivari "ab
ipsa plenitudine gratiae et veritatis quae Ecclesiae catholicae concredita
est"57.
17. Unica ergo est Christi
Ecclesia, subsistens in Ecclesia Catholica, cuius moderatio spectat ad Petri
Successorem et ad Episcopos in communione cum eo58. Ecclesiae illae
quae, licet in perfecta communione cum Ecclesia Catholica non sint, eidem tamen
iunguntur vinculis strictissimis, cuiusmodi sunt successio apostolica et valida
Eucharistiae celebratio, verae sunt Ecclesiae particulares59.
Quapropter in his quoque Ecclesiis praesens est et operatur Christi Ecclesia,
quantumvis plena desit communio cum Ecclesia Catholica, eo quod ipsae doctrinam
catholicam non acceptant de Primatu, quem, ex Dei consilio, Episcopus Romanus
obiective possidet et in Ecclesiam universam exercet60.
Illae vero Communitates ecclesiales, quae
validum Episcopatum et genuinam ac integram substantiam eucharistici mysterii
non servant,61 sensu proprio Ecclesiae non sunt; attamen qui baptizati
sunt iis in Communitatibus Baptismate Christo incorporantur, et ideo in quadam
cum Ecclesia communione, licet imperfecta, exstant62. Per se enim
Baptismus tendit ad perfectionem vitae in Christo per integram fidei
professionem, Eucharistiam et plenam communionem in Ecclesia63.
"Quare christifidelibus sibi fingere non
licet Ecclesiam Christi nihil aliud esse quam summam quandam –divisam quidem,
sed adhuc aliqualiter unam– ecclesiarum et communitatum ecclesialium; ac minime
iis liberum est tenere Christi Ecclesiam hodie iam nullibi vere subsistere, ita
ut nonnisi finis existimanda sit, quem omnes Ecclesiae et communitates quaerere
debeant"64. Re quidem vera "elementa huius Ecclesiae iam datae
exsistunt, in sua plenitudine coniuncta, in Ecclesia catholica et, sine hac
plenitudine, in ceteris Communitatibus"65. Quocirca
"Ecclesiae et Communitates seiunctae, etsi defectus illas pati credimus,
nequaquam in mysterio salutis significatione et pondere exutae sunt. Iis enim
Spiritus Christi uti non renuit tamquam salutis mediis, quorum virtus derivatur
ab ipsa plenitudine gratiae et veritatis quae Ecclesiae catholicae concredita
est"66.
Unitatis defectus inter christianos vulnus
est quidem Ecclesiae illatum; haud sane quia ipsa amittit suam unitatem, sed
"quatenus illa impeditur ab universalitate sua plene in historia
consummanda"67.
|