V. De Ecclesia ut Regno Dei et Christi Regno
18. Ecclesia
"missionem accipit Regnum Christi et Dei annuntiandi et in omnibus
gentibus instaurandi, huiusque Regni in terris germen et initium
constituit"68. Ex altera parte, Ecclesia est "sacramentum seu
signum et instrumentum intimae cum Deo unionis totiusque generis humani
unitatis"69; ipsa est igitur Regni signum ac instrumentum, in id
vocata ut ipsum nuntiet atque instauret. Ex altera autem parte, Ecclesia est
"de unitate Patris et Filii et Spiritus Sancti plebs adunata"70;
ipsa est proinde "Regnum Christi iam praesens in mysterio"71,
cuius ideo germen et initium constituit. Regnum enim Dei dimensionem habet
eschatologicam: est quidem res in tempore praesens, sed plena eius effectio
eveniet tantummodo cum historia ad finem seu completionem perveniat72.
Ex textibus biblicis atque ex Patrum
testimoniis, non secus atque ex Ecclesiae Magisterii documentis, sensus univoci
non eruuntur expressionum Regnum Coelorum, Regnum Dei et Regnum Christi neve de
earum cum Ecclesia conexione, utpote quae mysterium et ipsa sit quod plene in
conceptu humano concludi non valet. Variae ergo possunt his de rebus
theologicae explanationes exstare. Nulli autem ex iis explanationibus, quae
possibiles sunt, eo pervenire licet, ut intimam conexionem inter Christum,
Regnum et Ecclesiam quodam modo neget vel vacuefaciat. "Illud namque
[Regnum] nec a Christo nec ab Ecclesia seiungi potest [...]. Si Regnum a Iesu
separatur, non iam exsistit Regnum Dei ab eo revelatum et fit ut in malam
partem tum Regni significatio accipiatur, quod periculum est ne mutetur in
institutum modo humanum et ideologicum, tum Christi natura, qui non apparet cui
omnia subiecta esse debent (cf. 1Cor 15,27). Item non potest Regnum ab Ecclesia
separari. Certe, Ecclesia non est ipsa sibimet finis, cum sit ad Regnum Dei
ordinata, cuius est germen, signum et instrumentum. Sed, etsi a Christo
distinguitur et a Regno, Ecclesia est indissolubili modo utrique
coniuncta"73.
19. Affirmatio autem
conexionis nunquam separabilis Ecclesiam inter et Regnum minime significat ut
praetereatur Regnum Dei —etsi in momento suo historico ipsum consideretur— non
identificari cum Ecclesia in eius realitate visibili ac sociali. Excludendum
enim non est "opus Christi et Spiritus extra visibiles [...] fines
[Ecclesiae]"74. Huius quoque rei ratio habenda est, quod nempe
"Regnum ad omnes pertinet: personam humanam, societatem, mundum universum.
Pro Regno operari idem est ac divinum dynamismum agnoscere et fovere, qui in
historia humana est eamque immutat. Regnum aedificare idem est ac moliri
liberationem a malo, qualecumque hoc est. Breviter, Regnum Dei est plena eius
consilii manifestatio et effectio"75.
Cum rationes considerantur inter Regnum Dei,
Regnum Christi et Ecclesiam intercedentes, partiales ac unilaterales
exaltationes vitentur oportet, quales proponuntur ab iis quorum "notiones
consulto Regnum amplificant et se profitentur "regnicentricas", in
lucem proferunt imaginem Ecclesiae non de se sollicitae, sed ex toto deditae
Regno testificando eique serviendo. "Ecclesia haec est pro aliis",
dicitur, sicut Christus "homo est pro aliis". [...] Hae notiones
simul partes utiles, simul partes nocivas ostendunt. Imprimis, Christum silent:
Regnum, de quo loquuntur, "theocentrismo" nititur, quod, dicunt,
Christus intellegi non possit nisi ab iis, qui fidem sequantur christianam, cum
populi, culturae et religiones diversae possint sibi occurrere in unico ente
divino, qualecumque sit nomen eius. Eandem ob causam eae mysterium anteferunt
creationis, quae in varietatibus culturarum et religionum apparet, sed
mysterium silent redemptionis. Praeterea, Regnum, quale ipsi intellegunt
regnum, ad excludendam inducit aut ad minus existimandam Ecclesiam, ob renisum
contra quendam "ecclesiocentrismum" praeteriti temporis, et quia
Ecclesiam tantummodo signum putant, et quidem ambiguitatis non
expers"76. Hae theses fidei catholicae contradicunt, quia
unicitatem negant relationis quam Christus et Ecclesia cum Regno Dei habent.
|