VI. De Ecclesia deque religionibus ad salutem
quod attinet
20. Ex iis quae supra
memoravimus signa quaedam profluunt necessaria ad viam indicandam a theologica
pervestigatione percurrendam quo altius ipsa perquirat rationes Ecclesiae atque
religionum cum aeterna salute.
Imprimis, firmiter credendum est
"Ecclesiam hanc peregrinantem necessariam esse ad salutem. Unus enim
Christus est Mediator ac via salutis, qui in Corpore suo, quod est Ecclesia,
praesens nobis fit; Ipse autem necessitatem fidei et baptismi expressis verbis
inculcando (cf. Mc 16,16; Io 3,5), necessitatem Ecclesiae, in quam homines per
baptismum tamquam per ianuam intrant, simul confirmavit"77. Haec
doctrina universali voluntati Dei salvificae non opponitur (cfr. 1Tim 2,4),
quapropter "necesse est duae hae veritates coniunctae teneantur, videlicet
vera possibilitas salutis in Christo pro omnibus hominibus et Ecclesiae
necessitas ad hanc salutem"78.
Exstat Ecclesia "universale salutis
sacramentum"79, utpote quae, arcano modo semper coniuncta cum
Christo Salvatore Capite suo eique subordinata, artam in Dei consilio servat
relationem cum uniuscuiusque hominis salute80. Quoad eos qui formaliter
et visibiliter membra Ecclesiae non sunt, "Christi salus patens est per
gratiam quae, quamquam arcanam habet necessitudinem cum Ecclesia, in hanc tamen
formali ratione eos non introducit, sed modo illuminat congruenti eorum
interiori condicioni rerumque temporumque adiunctis. Gratia haec a Christo
venit, fructus est eius sacrificii et a Spiritu Sancto
communicatur"81. Arta relatione ipsa coniungitur cum Ecclesia,
quippe quae "ex missione Filii missioneque Spiritus Sancti originem ducat
secundum Propositum Dei Patris"82.
21. Circa modum vero quo
gratia Dei salvifica —quae donatur semper per Christum in Spiritu habetque
arcanam cum Ecclesia relationem— ad singulos non christianos pervenit,
Concilium Vaticanum II asseruit tantum Deum eam largiri "viis sibi notis"83.
Scientia theologica in eo nunc versatur, ut rem hanc altius perquirat.
Theologicum huiusmodi studium fovendum est quidem, quia absdubio suam habet
utilitatem eum in finem ut melius intellegantur consilia Dei salvifica necnon
viae quibus ipsa ad effectum deducuntur. At vero, attentis iis quae hactenus
memorata sunt circa Christi mediationem necnon circa "necessitudinem
singularem et unicam"84 qua Ecclesia iungitur cum Regno Dei inter
homines —quod ultimatim Regnum est Christi universalis salvatoris—, liquet
contrarium esse fidei catholicae Ecclesiam effingere tamquam unam ex viis
salutis, simul cum iis quae efficiuntur ab aliis religionibus, quae prope
Ecclesiam, veluti eius complementum, collocarentur, immo vero veluti eidem
aequipollentes quoad substantiam, licet cum ipsa versus Dei Regnum
eschatologicum coeuntes.
Variae religiosae traditiones continent
profecto atque offerunt religiositatis elementa quae a Deo procedunt85
quaeque partem efficiunt operis "quod Spiritus in cordibus hominum
operatur, in culturis et in religionibus"86. Re quidem vera preces
quaedam atque ritus nonnulli aliarum religionum partes induere possunt
evangelicae praeparationis, quatenus viae sunt vel paedagogiae quibus hominum
corda impelluntur ut actioni Dei sese aperiant87. At vero iisdem tribui
nequit divina origo neve efficacia illa ex opere operato, quae christianorum
sacramentorum est propria88. Nequit praeterea ignorari alios ritus,
utpote qui superstitionibus aliisve erroribus innitantur (cf. 1Cor 10, 20-21),
aeternae saluti potius obstare89.
22. Iesu Christi salvatoris
adventu, voluit Deus ut Ecclesia ab eo condita instrumentum esset ad salutem
universi humani generis (cfr. Act 17,30-31)90. Dum assertione huius
veritatis ad fidem pertinentis nihil adimitur sincerae aestimationi qua
Ecclesia prosequitur religiones mundi huius nostri, simul vero a radice
excluditur mentis ille habitus "relativismi religiosi vestigiis impressus,
qui ad putandum inducit "aliam religionem tantidem esse ac
aliam""91. Verum est quidem aliarum religionum asseclas
gratiam divinam accipere posse, at non minus verum est eos in statu gravis
penuriae obiective versari per comparationem cum statu eorum qui, in Ecclesia,
mediorum salutis plenitudine fruuntur92. Memores autem sint oportet
omnes Ecclesiae filii "condicionem suam eximiam non propriis meritis, sed
peculiari gratiae Christi esse adscribendam; cui si cogitatione, verbo et opere
non respondent, nedum salventur, severius iudicabuntur"93. Bene
ergo intellegitur qua de causa Ecclesia, iuxta Domini mandatum (cf. Mt 28,
19-20) et tamquam officium profluens ex amore erga universos homines,
"annuntiat et annuntiare tenetur indesinenter Christum, qui est "via
et veritas et vita" (Io 14,6), in quo homines plenitudinem vitae
religiosae inveniunt, in quo Deus omnia Sibi reconciliavit"94.
Missio ad gentes, etiam per dialogum
interreligiosum ad effectum adducenda, "vim suam et necessitatem hodie
sicut et semper integram servat"95. Re enim vera "Deus
"omnes homines vult salvos fieri et ad agnitionem veritatis venire"
(1Tim 2,4). Deus vult omnium salutem per veritatis agnitionem. Salus in
veritate invenitur. Qui motioni Spiritus veritatis oboediunt, sunt iam in
salutis via; sed Ecclesia, cui haec veritas concredita est, eorum optato debet
occurrere ut eisdem eam afferat. Quia ipsa consilium salutis credit universale,
missionaria esse debet"96. Dialogus ergo, quamvis missionis
evangelizatricis elementum efficiat, pars est solummodo officii ab Ecclesia
adimplendi in missione eius ad gentes97. Aequalitas, quae ad dialogum
requiritur, non ad doctrinae argumentum ac materiam attinet, eoque minus ad
Iesum Christum —qui est ipse Deus Homo factus— per comparationem cum aliarum
religionum conditoribus, sed solummodo ad parem partium dignitatem sese refert.
Caritate enim atque observantia erga libertatem ducta98, Ecclesia
persentit primarias suas esse partes cunctis hominibus veritatem nuntiare
definitive a Domino revelatam necnon necessitatem proclamare conversionis ad
Iesum Christum et adhaesionis Ecclesiae per Baptismum aliaque sacramenta, ut
quis plene participet communionem cum Deo Patre, Filio et Spiritu Sancto.
Praeterea, certitudo de voluntate Dei salvifica universali, nedum officio
obstet nuntiandi salutem et conversionem ad Dominum Iesum Christum, ipsum
potius auget.
|