Conclusio
Declaratio haec, quae
veritates quasdam fidei in memoriam revocat atque explanat, vestigia premere
conatur Pauli Apostoli, qui ad Corinthios scribens asseruit: "Tradidi enim
vobis in primis, quod et accepi, quoniam Christus mortuus est pro peccatis
nostris secundum Scripturas" (1Cor 15,3). Attentis enim quibusdam
propositionibus incertis vel erroneis, theologica pervestigatio incitatur ad
fidem Ecclesiae iterum confirmandam atque ad rationem suae spei reddendam modo
persuasivo atque efficaci.
De vera religione agentes, Concilii Vaticani
II Patres asseruerunt: "Hanc unicam veram Religionem subsistere credimus
in catholica et apostolica Ecclesia, cui Dominus Iesus munus concredidit eam ad
universos homines diffundendi, dicens Apostolis: "Euntes ergo docete omnes
gentes baptizantes eos in nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti, docentes
eos servare omnia quaecumque mandavi vobis" (Mt 28,19-20). Homines vero
cuncti tenentur veritatem, praesertim in iis quae Deum Eiusque Ecclesiam
respiciunt, quaerere eamque cognitam amplecti ac servare"99.
Iesu Christi revelatio pergit esse in
historia "verum veluti astrum conductorium"100 universi
humani generis, quia "veritas, quae Christus est, ubique auctoritate
universali se imponit"101. Christianum enim mysterium limites
quoscumque temporis et spatii supergreditur atque humanae familiae unitatem
efficit: "Locis ex diversis ac consuetudinibus omnes in Christo ad
unitatem participandam familiae filiorum Dei vocantur [...]. Iesus divisionis
parietes diruit et peculiari consummatoque modo per participationem sui
mysterii unitatem efficit. Haec unitas tam est alta ut cum sancto Paulo effari
possit Ecclesia: "Ergo iam non estis extranei et advenae, sed estis
concives sanctorum et domestici Dei" (Eph 2,19)"102.
Hanc Declarationem in Conventu Plenario huius
Congregationis deliberatam, Summus Pontifex Ioannes Paulus PP. II, in Audientia
infrascripto Cardinali Praefecto Congregationis pro Doctrina Fidei concessa die
16 iunii anni 2000, certa scientia et auctoritate Sua apostolica ratam habuit,
confirmavit et publici iuris fieri iussit.
Romae, ex Aedibus Congregationis pro Doctrina
Fidei, die 6 Augusti, in Festo Transfigurationis Domini, anno 2000.
JOSEPH Card. RATZINGER
Praefectus
THARSICIUS BERTONE, S.D.B.
Archiep. emeritus Vercellarum a Secretis
|