Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Congregatio pro Doctrina Fidei Declaratio Dominus Iesus IntraText CT - Text |
|
|
INTRODUCTIO 1. Dominus Iesus, antequam in coelum ascenderet, suis discipulis mandatum contulit nuntiandi Evangelium cunctis hominibus omnesque populos baptizandi: "Euntes in mundum universum praedicate evangelium omni creaturae. Qui crediderit et baptizatus fuerit, salvus erit; qui vero non crediderit, condemnabitur" (Mc 16,15-16) ; "Data est mihi omnis potestas in caelo et in terra. Euntes ergo docete omnes gentes, baptizantes eos in nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti, docentes eos servare omnia, quaecumque mandavi vobis. Et ecce ego vobiscum sum omnibus diebus usque ad consummationem saeculi" (Mt 28,18-20; cf. etiam Lc 24,46-48; Io 17,18; 20,21; Act 1,8). Universalis Ecclesiae missio oritur ex Iesu Christi mandato et per saeculorum decursum impletur in proclamatione mysterii Dei, Patris et Filii et Spiritus Sancti, atque mysterii incarnationis Filii, quod universis hominibus salutis eventus exstat. Haec sunt capita fundamentalia quae in professione fidei christianae continentur: "Credo in unum Deum, Patrem omnipotentem, factorem caeli et terrae, omnium visibilium et invisibilium. Et in unum Dominum Iesum Christum, Filium Dei unigenitum, et ex Patre natum ante omnia saecula, Deum de Deo, lumen de lumine, Deum verum de Deo vero, genitum, non factum, consubstantialem Patri : per quem omnia facta sunt; qui propter nos homines et propter nostram salutem descendit de caelis et incarnatus est de Spiritu Sancto ex Maria virgine, et homo factus est, crucifixus etiam pro nobis sub Pontio Pilato, passus et sepultus est, et resurrexit tertia die secundum Scripturas, et ascendit in caelum, sedet ad dexteram Patris, et iterum venturus est cum gloria, iudicare vivos et mortuos : cuius regni non erit finis. Et in Spiritum Sanctum, Dominum et vivificantem, qui ex Patre procedit, qui cum Patre et Filio simul adoratur et conglorificatur, qui locutus est per prophetas. Et unam sanctam catholicam et apostolicam Ecclesiam. Confiteor unum baptisma in remissionem peccatorum. Et exspecto resurrectionem mortuorum, et vitam venturi saeculi"1. 2. Per saeculorum decursum Ecclesia fideliter proclamavit Iesu Christi Evangelium de eoque testimonium reddidit. Altero vero exeunte millennio, huius missionis exsecutio ab adimpletione procul adhuc abest 2, qua de causa hodie vim suam quam maxime servat Pauli apostoli exclamatio de uniuscuiusque fidelis baptizati officio missionario: "Nam si evangelizavero, non est mihi gloria; necessitas enim mihi incumbit. Vae enim mihi est, si non evangelizavero!" (1 Cor 9,16). Haec est profecto ratio ob quam Magisterium peculiari cura incubuit missioni evangelizatrici Ecclesiae declarandae ac promovendae, in iis praesertim quae attinent ad religiosas traditiones hominum totius orbis3. Attentis valoribus quos testantur et hominum consortioni conferre possunt, traditiones huiusmodi modo aperto ac positivo respiciuntur in Declaratione conciliari de Ecclesiae habitudine ad religiones non christianas, in qua legitur: "Ecclesia catholica nihil eorum, quae in his religionibus vera et sancta sunt, reicit. Sincera cum observantia considerat illos modos agendi et vivendi, illa praecepta et doctrinas, quae, quamvis ab iis quae ipsa tenet et proponit in multis discrepent, haud raro referunt tamen radium illius Veritatis, quae illuminat omnes homines"4. Haec premens vestigia, Ecclesia, ut munus suum adimpleat nuntiandi Iesum Christum, qui est "via et veritas et vita" (Io 14,6), utitur quoque dialogo interreligioso, qui quidem, nedum in locum missionis ad gentes substituatur, eam potius comitatur, propter illud "unitatis mysterium" ex quo "consequitur ut omnes viri ac mulieres, qui salvi effecti sunt, participes reddantur, modo licet differenti, eiusdem mysterii salutis in Christo Iesu per Spiritum eius"5. Hic dialogus, ad missionis Ecclesiae evangelizatricis partes pertinens6, secum fert dispositionem ad mente complectendum id quod alii tenent necnon impulsionem versus mutuam communicationem, ita ut alter ab altero locupletetur, in oboedientia erga verum et in observantia erga libertatem7. 3. Peculiares autem exsurgunt quaestiones cum inter fidem christianam et alias traditiones religiosas dialogus ad effectum deducitur ipsiusve natura altius perscrutatur, quibus quaestionibus responsio quaeritur novas percurrendo vias, propositiones afferendo et modos agendi proponendo, quae quidem omnia accurato egent discrimine. Hac in expositione praesens Declaratio eo respicit, ut Episcopis, theologis universisque catholicis fidelibus quaedam doctrinae capita in memoriam reducantur, quae necessaria sunt omnino quaeque theologicam ratiocinationem iuvare possunt ad solutiones inveniendas quae et veritatibus fidei sint conformes et culturalibus exigentiis nostri temporis apte accommodentur. Stylus expositivus fini respondet propter quem praesens Declaratio lata est. Hoc enim documentum non ea de causa foras datur, ut organica tractatio tradatur quaestionum de mysterii Iesu Christi atque Ecclesiae unicitate et universalitate salvifica, utve solutiones proponantur theologicis controversiis liberae disputationi relictis, sed eo contra respicit, ut, patefactis nonnullis fundamentalibus problematibus altiori indagationi adhuc subiciendis atque confutatis quibusdam erroneis vel ambiguis sententiis, doctrina catholicae fidei hac de re iterum proponatur. Quamobrem Declaratio vestigia premit doctrinae traditae in praecedentibus Magisterii documentis, eum in finem ut veritates repetantur quae ad Ecclesiae fidei patrimonium pertinent. 4. Perenne nuntium missionarium Ecclesiae in discrimine hodie ponitur a theoriis indolis relativisticae, quae comprobare conantur pluralismum religiosum, non solum de facto sed etiam de iure (vel de principio). Ideo superatae a quibusdam censentur veritates cuiusmodi sunt indoles definitiva et completa revelationis Iesu Christi, natura fidei christianae per respectum ad adhaesionem aliis religionibus, inspiratio librorum Sacrae Scripturae, unitas personalis inter Verbum aeternum et Iesum Nazarenum, unitas oeconomiae Verbi incarnati et Spiritus Sancti, unicitas et universalitas salvifica mysterii Iesu Christi, mediatio salvifica universalis Ecclesiae, inscindibilitas, quamvis in distinctione, inter Regnum Dei, Regnum Christi et Ecclesiam, subsistentia unicae Christi Ecclesiae in catholica Ecclesia. Harum asseverationum veluti radices quaedam praesupposita exstant, indolis cum philosophicae tum theologicae, quae intellectui ac receptioni veritatum revelatarum obstant. Ex iis praesuppositis haec, inter alia, recenseri queunt: persuasio de incomprehensibilitate et inexprimibilitate veritatis divinae etiam ex parte revelationis christianae; mentis habitus relativisticus relate ad veritatem, ita ut id quod verum est iuxta aliquos tale non sit iuxta alios; radicalis oppositio quae fingitur inter formam mentis logicam occidentalem et formam mentis symbolicam orientalem; subiectivismus eius qui, tenens rationem unicum esse cognitionis fontem, "minus intuitum suum attollere in altiora posset ut veritatem exsistentiae consequi auderet"8; difficultas intellegendi et accipiendi praesentiam in historia eventuum indolis definitivae atque eschatologicae; metaphysica exinanitio eventus historicae incarnationis Verbi aeterni, qui eventus reducitur ad meram apparitionem Dei in historia; eclectismus eorum qui, in theologica pervestigatione, ideas assumunt e diversis contextibus philosophicis et religiosis provenientibus, nulla facta quaestione de earum cohaerentia et conexione systematica deque earum congruentia cum christiana veritate; propensio, demum, ad sacram Scripturam legendam et intellegendam extra Ecclesiae Traditionem et Magisterium. Haec praesupposita, aspectus inter se differentes interdum induentia, quae quandoque ut assertiones quandoque vero ut hypotheses proponuntur, fundamentum constituunt quarundam theologicarum propositionum, iuxta quas christiana revelatio et mysterium Iesu Christi ac Ecclesiae suam amittunt indolem veritatis absolutae et universalitatis salvificae, vel saltem sub umbra dubii et diffidentiae collocantur.
|
1 Conc. Constantinopolitanum I, Symbolum Constantinopolitanum: DS 150. 2 Cf. Ioannes Paulus II, Litt. Encycl. Redemptoris missio, n. 1: AAS 83 (1991) 249-340. 3 Cf. Conc. Vat. II, Decr. Ad gentes et Decl. Nostra aetate; cf. etiam Paulus VI, Exhort. Ap. Evangelii nuntiandi: AAS 68 (1976) 5-76; Ioannes Paulus II, Litt. Encycl. Redemptoris missio. 4 Conc. Vat. II, Decl. Nostra aetate, n. 2. 5 Pont. Cons. pro dialogo inter religiones et Congr. pro gentium evangelizatione, Instr. Dialogo e annuncio, n. 29: AAS 84 (1992) 414-446; cf. Conc. Vat. II, Const. past. Gaudium et spes, n. 22. 6 Cf. Ioannes Paulus II, Litt. Encycl. Redemptoris missio, n. 55. 7 Cf. Pont. Cons. pro dialogo inter religiones et Congr. pro gentium evangelizatione, Instr. Dialogo e annuncio, n. 9. 8 Ioannes Paulus II, Litt. Encycl. Fides et ratio, n. 5: AAS 91 (1999) 5-88. |
Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License |